I. [1] ... cit, nobis magno consensu uitia commendant. Licet nihil aliud
quod sit salutare tentemus, proderit tamen per se ipsum secedere: meliores
erimus singuli. Quid quod secedere ad optimos uiros et aliquod exemplum
eligere, ad quod uitam derigamus, licet? Quod sine otio non fit: tunc potest
obtineri quod semel placuit, ubi nemo interuenit qui iudicium adhuc
imbecillum, populo adiutore, detorqueat; tunc potest uita aequali et uno tenore
procedere quam propositis diuersissimis scindimus. [2] Nam inter cetera mala
illud pessimum est, quod uitia ipsa mutamus. Sic ne hoc quidem nobis
contingit, permanere in malo iam familiari: aliud ex alio placet, uexatque nos
hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum praua, sed etiam leuia sunt. [3]
Fluctuamur aliudque ex alio comprehendimus; petita relinquimus, relicta
repetimus: alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam uices sunt.
Pendemus enim toti ex alienis iudiciis, et id optimum nobis uidetur quod
petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est,
nec uiam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba uestigiorum, in quibus
nulla sunt redeuntium. [4] Dices mihi: "Quid agis, Senecca? deseris partes!
Certe Stoici uestri dicunt: "Vsque ad ultimum uitae finem in actu erimus, non
desinemus communi bono operam dare, adiuuare singulos, opem ferre etiam
inimicis, eniti manu. Nos sumus qui nullis annis uacationem damus et, quod ait
ille uir disertissimus,
II. [1] Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum, nam
ne ipsi quidem a suis desciuerunt (et tamen excusatissimus essem etiam si non
praecepta illorum sequerer, sed exempla). Hoc quod dico in duas diuidam
partes: primum, ut possit aliquis uel a prima aetate contemplationi ueritatis
totum se tradere, rationem uiuendi quaerere atque exercere secreto; [2] deinde,
ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo
facere et ad alios occupationes referre, uirginum Vestalium more, quae, annis
inter officia diuisis, discunt facere sacra et, cum didicerunt, docent.
III. [1] Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem
dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippiue committere, sed quia res ipsa
patitur me ire in illorum sententiam: quam si quis semper unius sequitur, non
in curia, sed in factione est. Vtinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto
confessa ueritas esset nihilque ex decretis mutaremus! Nunc ueritatem cum iis
ipsis qui docent quaerimus. [2] Duae maxime et in hac re dissident sectae
Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diuersa uia mittit. Epicurus ait
: "Non accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid interuenerit." Zenon ait:
"Accedet rem publicam, nisi si quid impedierit." [3] Alter otium ex proposito
petit, alter ex causa. Causa autem illa late patet: si res publica corruptior est
quam ut adiuuari possit, si obscurata est malis, non nitetur sapiens in
superuacuum nec se nihil profuturus impendet; si parum habebit auctoritatis
aut uirium nec illum erit admissura res publica, si ualetudo illum impediet,
quomodo nauem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam