|
[1] Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem
praenomine, Livia, cum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque
suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus:
[2] Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug.
Luguduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius
Claudius Drusus. Mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen
assumpsit. Infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae
tempus variis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato
ne progressa quidem aetate ulli publico privatoque muneri habilis existimaretur. Diu atque
etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim
superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam
saevissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. Ob hanc eandem valitudinem et
gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus novo more
praesedit; et togae virilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium
latus est.
[3] Disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam
dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicavit. Verum ne sic quidem quicquam
dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. Mater Antonia
portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum incohatum; ac si
quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. Avia Augusta pro
despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et brevi
scripto aut per internuntios solita. Soror Livilla cum audisset quandoque imperaturum, tam
iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est. Nam avunculus maior
Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex
ipsius epistulis posui.
[4] "Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti
tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel
nobis esse statvendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est artius, ut ita dicam,
holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit,
per quos frater eius productus sit? Sin autem elattosthai sentimus eum et
quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit? Sin autem elattosthai sentimus eum et beblaphthai kai eis ten tou somatos kai eis
ten tes psyches artioteta, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus ta toiauta skoptein kai mykterizein eiothosin. Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, me proupokeimenou hemin posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Silvani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit. Spectare eum circenses ex pulvinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam." Rursus alteris litteris: "Tiberium adulescentem ego vero, dum to aberis, cotidie invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. Qui vellem diligentius et minus meteoros deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus atychei nam en tois spoudaiois ubi non aberravit eius animus, satis apparet he tes psyches autou eugeneia. Item tertiis litteris: "Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantern potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam asaphos loquatur, qui possit cum declamat saphos dicere quae dicenda sunt, non video." Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit, et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos e parte sexta nuncuparet, legato quoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
[5] Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei. Tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae seccssu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super veterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reverentia publice defuit.
[6] Equester ordo bis patronum cum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti umeris suis ab consulibus exposceret, iterum cum oppressum Seianum apud eosdern gratularetur; quin et spectaculis advenienti assurgere et lacernas deponere solebat. Senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. Quod decretum abolitum est, excusante Tiberbio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. Qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium vicies prosecutus, commendavit insuper exercitibus ac senatni populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
[7] Sub Gaio demum
fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, evenitque ut primitus ingredienti cum fascibus Forum praetervolans aquila dexteriore umero consideret. Sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai vicem, adclamante populo: "Feliciter" partim "patruo imperatoris" partim "Germanici fratri!"
[8] Nec eo minus contumeliis obnoxius vixit. Nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam ocurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur a copreis. Solebant et manibus stertentis socci induci, ut repente exergefactus faciem sibimet confricaret.
[9] Sed ne discriminibus quidem caruit. Primum in ipso consulatu,
quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset,
paene honore summotus est; deinde extraneo vel etiam domesticorum aliquo deferente
assidue varieque inquietatus. Cum vero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus
in Germaniam inter legatos ad gratulandum etiam vitae periculum adiit, indignante ac
fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non
defuerint, qui traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut vestitus advenerat. Atque ex
eo numquam non in senatu novissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa
post omnis interrogatus. Etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse
signaverat. Postremo sestertium octogies pro introitu novi sacerdotii coactus impendere, ad
eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in
vacuum lege praediatoria venalis pependerit sub edicto praefectorum.
[10] Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo
anno imperium cepit quantumuis mirabili casu. Exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai,
cum quasi secretum eo desiderante turbam submoverent, in diaetam, cui nomen est
Hermaeum, recesserat; neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium
proximum interque praetenta foribus uela se abdidit. Latentem discurrens forte gregarius
miles, animadversis pedibus, studio sciscitandi quisnam esset, adgnovit
extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutavit. Hinc ad alios
commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam frementis perduxit. Ab his lecticae
impositus et, quia sui diffugerant vicissim succollantibus in castra delatus est tristis ac
trepidus, miserante obvia turba quasi ad poenam raperetur insons. Receptus intra uallum
inter excubias militum pernoctavit, aliquanto minore spe quam fiducia. Nam consules cum
senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupaverant asserturi communem
libertatem; accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda quae viderentur, vi se et
necessitate teneri respondit. Verum postero die et senatu segniore in exeqvendis conatibus
per taedium ac dissensionem diversa censentium et multitudine, quae circumstabat, unum
rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in nomen suum passus
est promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis etiam praemio
pigneratus.
[11] Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de
mutando rei p. statu haesitatum erat, memoriae eximere. Omnium itaque factorum
dictorumque in eo veniam et oblivionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac
centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et
quod suam quoque caedem depoposcisse cognoverat. Conversus hinc ad officia pietatis ius
iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum. Aviae Liviae
diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda
curavit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri
carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab viva recusatum. At in fratris
memoriam per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano
certamine docuit ac de sententia iudicum coronavit. Ne Marcum quidem Antonium
inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto
impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui
Antoni. Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a
senatu verum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis,
quamuis exordium principatus sui, vetuit inter festos referri.
[12] At in semet augendo parcus atque civilis praenomine Imperatoris
abstinuit, nimios honores recusavit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac
tantum domestica religione transegit. Neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit.
ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata
essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. Ius nundinarum in
privata praedia a consulibus petit. Cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis
freqventer interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turba voce ac
manu veneratus est. Tribunis plebis adeuntibus se pro tribunali excusavit, quod propter
angustias non posset audire eos nisi stantes. Quare in brevi spatio tantum amoris fauorisque
collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna
consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris
execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a
magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
[13] Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a
singulis et per factionem et denique civili bello infestatus est. E plebe homo nocte media
iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in
publico cum dolone ac venatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut
sacrificantem apud Martis aedem adoreretur. Conspirauerunt autem ad res novas Gallus
Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis
compluribus libertis ipsius atque seruis. Bellum civile movit Furius Camillus Scribonianus
Delmatiae legatus; verum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum
mutaverant, in paenitentiam religione conversis, postquam denuntiato ad novum
imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli
moverique potuerunt.
[14] Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos
primos iunctim, seqventis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem novissimum,
bimenstris ceteros, tertium autem novo circa principem exemplo in locum demortui
suffectus. Ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus
sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis. Nec semper praescripta
legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur,
moderatus est; nam et iis, qui apud privatos iudices plus petendo formula excidissent,
restituit actiones et in maiore fraude convictos legitimam poenam supergressus ad bestias
condemnavit.
[15] In cognoscendo autem ac decernendo mira varietate animi fuit,
modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus
amentique similis. Cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata vacatione
quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium
interpellatum ab adversariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris
esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam
aequus iudex in alieno negotio futurus esset. Feminam non agnoscentem filium suum dubia
utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuvenis.
Absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua
necessitate cessasset. Proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim
acciri cum machaera mensaque lanionia flagitavit. Peregrinitatis reum orta inter advocatos
levi contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem
integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit. De
quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui
vera proposuissent. Propter quae usque eo eviluit, ut passim ac propalam contemptui esset.
Excusans quidam testem e provincia ab eo vocatum negavit praesto esse posse dissimulata
diu causa; ac post longas demum interrogationes: "Mortuus est," inquit, "puto, licuit." Alius
gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: "Et tamen fieri solet." Illud quoque a
maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e
tribunali non solum voce revocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso
detinerent. Ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo vox in altercatione excidit:
kai su geron ei kai moros. Equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso
et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari
adversus se et audiri pro testimonio videret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita
cum magna stultitiae et saevitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leviter
perstrinxerit.
[16] Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque
censores, sed hanc quoque inaequabiliter varioque et animo et eventu. Recognitione equitum
iuvenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia
dimisit, habere dicens censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil
amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque:
"quare enim ego scio, quam amicam habeas?" Et cum orantibus familiaribus dempsisset
cuidam appositam notam: "litura tamen," inquit, "extet." Splendidum virum Graeciaeque
provinciae principem, verum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed
in peregrinitatem redegit. Nec quemquam nisi sua voce, utcumque quis posset, ac sine
patrono rationem vitae passus est reddere. Notavitque multos, et quosdam inopinantis et ex
causa novi generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; qvendam vero et
quod comes regis in provincia fuisset, referens, maiorum temporibus Rabirio Postumo
Ptolemaeum Alexandriam crediti servandi causa secuto crimen maiestatis apud iudices
motum. Plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore,
innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret,
maritos, patres, opulentos se probantibus; eo quidem, qui sibimet vim ferro intulisse
arguebatur, inlaesum corpus veste deposita ostentante. Fuerunt et illa in censura eius
notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac venale ad Sigillaria redimi
concidique coram imperavit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum
altero admonebat, ut uberi vinearum proventu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque
facere ad viperae morsum quam taxi arboris sucum.
[17] Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. Cum
decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leviorem maiestati principali titulum
arbitraretur velletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit,
neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas.
Huc cum ab Ostia navigaret, vehementi circio bis paene demersus est, prope Liguriam
iuxtaque Stoechadas insulas. Quare a Massilia Gesoriacum usque pedestri itinere
confecto inde transmisit ac sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte
insulae in deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit
triumphavitque maximo apparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum
praesidibus provinciarum permisit, verum etiam exulibus quibusdam; atque inter hostilia
spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasi domiti
Oceani insigne. Currum eius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphalia
ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo
phalerato et in veste palmata, quod eum honorem iteraverat.
[18] Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit. Cum
Aemiliana pertinacius arderent, in diribitorio duabus noctibus mansit ac deficiente militum
ac familiarum turba auxilio plebem per magistratus ex omnibus vicis convocavit ac positis
ante se cum pecunia fiscis ad subveniendum hortatus est, repraesentans pro opera dignam
cuique mercedem. Artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio
foro a turba conviciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico
euadere in Palatium valuerit, nihil non excogitavit ad invehendos etiam tempore hiberno
commeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid
per tempestates accidisset, et naves mercaturae causa fabricantibus magna commoda
constituit pro condicione cuiusque:
[19] civi vacationem legis Papiae Poppaeae, Latino ius Quiritium,
feminis ius IIII liberorum; quae constituta hodieque servantur.
[20] Opera magna potius necessaria quam multa perfecit, sed
uel praecipua: ductum aquarum a Gaio incohatum, item emissarium Fucini lacus portumque
Ostiensem, quanquam sciret ex iis alterum ab Augusto precantibus assidue Marsis
negatum, alterum a Diuo Iulio saepius destinatum ac propter difficultatem omissum.
Claudiae aquae gelidos et uberes fontes, quorum alteri Caeruleo, alteri Curtio et Albudigno
nomen est, simulque riuum Anienis novi lapideo opere in urbem perduxit diuisitque in
plurimos et ornatissimos lacus. Fucinum adgressus est non minus conpendii spe quam
gloriae, cum quidam privato sumptu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri
concederentur. Per tria autem passuum milia partim effosso monte partim exciso canalem
absoluit aegre et post undecim annos, quamuis continuis XXX hominum milibus sine
intermissione operantibus. Portum Ostiae extruxit circumducto dextra sinistraque brachio et
ad introitum profundo iam solo mole obiecta; quam quo stabilius fundaret, navem ante
demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fverat aduectus, congestisque pilis superposuit
altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum navigia
dirigerent.
[21] Congiaria populo saepius distribuit. Spectacula quoque complura
et magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate
repetita, et ubi praeterea nemo ante eum. Ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod
ambustum restitverat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores
aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
Fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reservatos, quamuis
ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum
ratione subducta in ordinem redegisse. Quare vox praeconis irrisa est inuitantis more
sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam nec spectaturus esset, cum superessent
adhuc qui spectaverant, et quidam histrionum producti olim tunc quoque producerentur.
Circenses freqventer etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus
venatione. Circo vero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina
ac lignea antea fverant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue spectare
solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente
turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea Thessalos
equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus
detrahunt. Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniversarium in castris
praetorianis sine venatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem
extraordinarium et breve dierumque paucorum, quodque appellare coepit "sportulam," quia
primum daturus edixerat, velut ad subitam condictamque cenulam inuitare se populum.
Nec ullo spectaculi genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos victoribus aureos
prolata sinistra pariter cum vulgo voce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque
ad hilaritatem homines provocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum
frigidis et arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit,
si captus esset. Illud plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo
quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit
admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos videret et gladiatori
praesidio gratiaeque esse. Edidit et in Martio campo expugnationem direptionemque oppidi
ad imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque paludatus. Quin et
emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. Sed cum proclamantibus
naumachiariis: "Have imperator, morituri te salutant!" Respondisset: "Aut non," neque post
hanc vocem quasi venia data quisquam dimicare vellet, diu cunctatus an omnes igni
ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda
vacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit. Hoc
spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente
bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.
[22] Quaedam circa caerimonias civilemque et militarem morem, item
circa omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta revocavit aut etiam
noua instituit. In cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominavit;
observavitque sedulo, ut quotiens terra in urbe movisset, ferias advocata contione praetor
indiceret, utque dira aue in Capitolio visa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi
pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.
[23] Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses
coniunxit. Iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari
magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per provincias potestatibus demandavit.
Capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent,
addito obrogavit. Sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii,
quibus a magistratibus provinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summoverentur.
Ipse quosdam novo exemplo relegavit, ut ultra lapidem tertium vetaret egredi ab urbe. De
maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat.
Commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.
[24] Ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit.
Senatoriam dignitatem recusantibus equestrem quoque ademit. Latum clauum, quamuis initio
affirmasset non lecturum se senatorem nisi civis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit,
sed sub condicione si prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem
uerens, et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in
senatum adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos
non ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos. Collegio quaestorum pro
stratura viarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica provincia curam
aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi
sustinverant. Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit,
maioribus vero natu tam multis tamque facile, ut epistula communi legionum nomine
extiterit petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne
causam belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque
urbem obviam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit.
Gabinio Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare
concessit.
[25] Equestris militias ita ordinavit, ut post cohortem alam, post alam
tribunatum legionis daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod vocatur
"supra numerum," quo absentes et titulo tenus fungerentur. Milites domus senatorias
salutandi causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. Libertinos, qui se pro equitibus R.
agerent, publicavit, ingratos et de quibus patroni quererentur revocavit in seruitutem
advocatisque eorum negavit se adversus libertos ipsorum ius dicturum. Cum quidam aegra
et adfecta mancipia in insulam Aesculapi taedio medendi exponerent, omnes qui
exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si conualuissent; quod si
quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri. Viatores ne per Italiae
oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae
singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocavit. Peregrinae condicionis
homines vetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia. Civitatem R. usurpantes in
campo Esquilino securi percussit. provincias Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad
curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob exitiabiles inter se discordias
libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam veterum delictorum reddidit. Iliensibus quasi
Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata vetere epistula Graeca
senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si
consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset. Iudaeos impulsore
Chresto assidue tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere
permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum
animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant,
nihilo deteriorem virtutem aut condicionem suam praedicantes. Druidarum religionem apud
Gallos dirae immanitatis et tantum civibus sub Augusto interdictam penitus abolevit; contra
sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est, templumque in Sicilia
Veneris Erycinae vetustate conlapsum ut ex aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. Cum
regibus foedus in foro icit porca caesa ac vetere fetialium praefatione adhibita. Sed et
haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum
libertorumque arbitrio administravit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret
illis aut liberet.
[26] Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam
Augusti proneptem, item Liviam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere
antiquo dictatoris Camilli. Priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, virginem
adhuc repudiavit, posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex valitudine amisit.
Uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari
patre. Cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex levibus offensis, cum Vrgulanilla ob
libidinum probra et homicidii suspicionem. Post has Valeriam Messalinam, Barbati
Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. Quam cum comperisset super
cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata,
supplicio adfecit confirmavitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia
male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi
manibus ipsorum. Nec durare valuit quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de
Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fverat. Verum
inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones
pellectus in amorem, subornavit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum
eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris veniam talium
coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur. Ac vix uno interposito die confecit
nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero
primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina celebravit.
[27] Liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et
Claudiam, ex Paetina Antoniam, ex Messalina Octaviam et quem primo Germanicum, mox
Britannicum cognominavit. Drusum prope iam puberem amisit piro per lusum in sublime
iactato et hiatu oris excepto strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani
despondisset. Quo magis miror fuisse qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex
liberto suo Botere conceptam, quamuis ante quintum mensem diuortii natam alique
coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et nudam iussit abici. Antoniam Cn. Pompeio
Magno, deinde Fausto Sullae, nobilissimis iuvenibus, Octaviam Neroni priuigno suo
collocavit, Silano ante desponsam. Britannicum vicesimo imperii die inque secundo
consulatu, natum sibi paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et
plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque
ominibus cum adclamantium turba prosequebatur. E generis Neronem adoptavit,
Pompeium atque Silanum non recusavit modo, sed et interemit.
[28] Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam
Britannico triumpho inter militares viros hasta pura donavit; nec minus Felicem, quem
cohortibus et alis provinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et
Harpocran, cui lectica per urbem vehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super
hos Polybium ab studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis
Narcissum ab epistulis et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis
modo ingentibus, sed et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est;
tantum praeterea adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non
absurde dictum sit, abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.
[29] His, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem, sed
ministrum egit, compendio cuiusque horum vel etiam studio aut libidine honores exercitus
impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. Ac ne singillatim
minora quoque enumerem, revocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut
etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum
Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data
occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae virum et L. Silanum minoris sponsum. Ex
quibus Pompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se
praetura ante IIII. Kal. Ian. Morique initio anni coactus die ipso Claudi et Agrippinae
nuptiarum. In quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate
animaduertit, ut, cum de nece consularis viri renuntiante centurione factum esse quod
imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus
libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent. Nam
illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat,
tabellas dotis et ipse consignaverit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum
transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.
[30] Auctoritas dignitasque formae non defuit ei, verum stanti uel
sedenti ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque
pulchra, opimis ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et
remisse quid vel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante
rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in
quantulocumque actu vel maxime tremulum.
[31] valitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto
stomachi dolore, quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.
[32] convivia agitavit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis,
ut plerumque sesceni simul discumberent. Convivatus est et super emissarium Fucini lacus
ac paene summersus, cum emissa impetu aqua redundasset. Adhibebat omni cenae et liberos
suos cum pueris puellisque nobilibus, qui more veteri ad fulcra lectorum sedentes
uescerentur. Convivae, qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, revocato in
diem posterum calicem fictilem apposuit. Dicitur etiam meditatus edictum, quo veniam daret
flatum crepitumque ventris in convivio emittendi, cum periclitatum qvendam prae pudore ex
continentia repperisset.
[33] Cibi vinique qvocumque et tempore et loco appetentissimus,
cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede
Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. Nec temere
umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum
hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum. Somni brevissimi erat. Nam ante
mediam noctem plerumque vigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo
obdormisceret vixque ab advocatis de industria vocem augentibus excitaretur. Libidinis in
feminas profusissimae, marum omnino expers. Aleam studiosissime lusit, de cuius arte
librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne
lusus confunderetur.
[34] saevum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque
apparuit rebus. Tormenta quaestionum poenasque parricidarum repraesentabat exigebatque
coram. Cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum
noxiis carnifex deesset, accitum ab urbe vesperam usque opperiri perseveravit. Qvocumque
gladiatorio munere, vel suo vel alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime
retiarios, ut expirantium facies videret. Cum par quoddam mutuis ictibus concidisset,
cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora iussit. Bestiaris
meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie
dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam levi subitaque de causa
quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si
automatum vel pegma vel quid tale aliud parum cessisset. Induxit et unum ex
nomenculatoribus suis, sic ut erat togatus.
[35] Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. Primis imperii
diebus quanquam, ut diximus, iactator civilitatis, neque convivia inire ausus est nisi ut
speculatores cum lanceis circumstarent militesque vice ministrorum fungerentur, neque
aegrum quemquam visitavit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis
praetemptatis et excussis. Reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit,
et quidem omnibus et acerbissimos. Sero enim ac vix remisit, ne feminae praetextatique
pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae
thecae adimerentur. Motu civili cum eum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse
terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere imperio iuberet vitamque
otiosam in privata re agere, dubitavit adhibitis principibus viris an optemperaret.
[36] Quasdam insidias temere delatas adeo expavit, ut deponere
imperium temptaverit. Quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se
deprehenso, senatum per praecones propere convocavit lacrimisque et vociferatione
miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit.
Messalinae quoque amorem flagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam
periculi metu abiecit, cum adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo tempore foedum
in modum trepidus ad castra confugit, nihil tota via quam essetne sibi saluum imperium
requirens.
[37] Nulla adeo suspicio, nullus auctor tam levis extitit, a quo non
mediocri scrupulo iniecto ad cavendum ulciscendumque compelleretur. Vnus ex
litigatoribus seducto in salutatione affirmavit, vidisse se per quietem occidi eum a quodam;
dein paulo post, quasi percussorem agnosceret, libellum tradentem adversarium suum
demonstravit: confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est. Pari modo oppressum
ferunt Appium Silanum: quem cum Messalina et Narcissus conspirassent perdere, diuisis
partibus alter ante lucem similis attonito patroni cubiculum inrupit, affirmans somniasse se
uim ei ab Appio inlatam; altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem
aliquot iam noctibus obversari rettulit; nec multo post ex composito inrumpere Appius
nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur
somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est. Nec dubitavit postero die Claudius ordinem
rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, quod pro salute sua etiam dormiens
excubaret.
[38] Irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusavit edicto
distinxitque, pollicitus alteram quidem brevem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obviam non miserint, graviter correptis
eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis
facientis modo veniam dedit. Quosdam in publico parum tempestiue adeuntis manu sua
reppulit. Item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et
innoxios relegavit, quod ille adversus privatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate
inquilinos praediorum suorum contra vetitum cocta vendentes multasset vilicumque
intervenientem flagellasset. Qua de causa etiam coercitionem popinarum aedilibus ademit.
Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter
euasurus perventurusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis
testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breve tempus liber editus sit, cui index erat
moron epanastasis, argumentum autem stultitiam neminem fingere.
[39] Inter cetera in eo mirati sunt homines et oblivionem et
inconsiderantiam, vel ut Graece dicam, meteorian et ablepsian. Occisa Messalina, paulo
post quam in triclinio decubuit, cur domina non veniret requisiit. Multos ex iis, quos capite
damnaverat, postero statim die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi
morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit. Ducturus contra fas Agrippinam
uxorem, non cessavit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque
educatam praedicare. Adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod
adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem divulgavit neminem umquam per
adoptionem familiae Claudiae insertum.
[40] Sermonis vero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut
nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare
existimaretur. Cum de laniis ac vinariis ageretur, exclamavit in curia: "rogo vos, quis potest
sine offula viuere?" Descripsitque abundantiam veterum tabernarum, unde solitus esset
uinum olim et ipse petere. De quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae
posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset. Inducta teste in senatu:
"haec," inquit, "matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimavit;
hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant." Sed et
pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se
vociferatus est, quare eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse. Nam illa eius
cotidiana et plane omnium horarum et momentorum erant: "quid, ego tibi Telegenius
videor?" et: lalei kai me thiggane, multaque talia etiam privatis deformia, nedum
principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.
[41] Historiam in adulescentia hortante T. Livio, Sulpicio vero Flauo
etiam adiuuante, scribere adgressus est. Et cum primum freqventi auditorio commisisset,
aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. Nam cum initio recitationis defractis
compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu
temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque revocaret. In
principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitavit per lectorem. Initium autem
sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora
coepitque a pace civili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi
potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab avia. Prioris materiae duo volumina,
posterioris unum et quadraginta reliquit. Composuit et "de vita sua" octo volumina, magis
inepte quam ineleganter; item "Ciceronis defensionem adversus Asini Galli libros" satis
eruditam. novas etiam commentus est litteras tres ac numero veterum quasi maxime
necessarias addidit; de quarum ratione cum privatus adhuc volumen edidisset, mox
princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. Extat talis scriptura in
plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
[42] Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem
praestantiamque linguae occasione omni professus. Cuidam barbaro Graece ac Latine
disserenti: "cum utroque," inquit, "sermone nostro sis paratus"; et in commendanda patribus
conscriptis Achaia, gratam sibi provinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe
in senatu legatis perpetua oratione respondit. Multum vero pro tribunali etiam Homericis
locutus est versibus. Quotiens quidem hostem vel insidiatorem ultus esset, excubitori
tribuno signum de more poscenti non temere aliud dedit quam:
[43] Sub exitu vitae signa quaedam nec obscura paenitentis de
matrimonio Agrippinae deque Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus
libertis ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi
quoque in fatis esse iactavit omnia impudica, sed non impunita matrimonia; et subinde
obvium sibi Britannicum artius complexus hortatus est, ut cresceret rationemque a se
omnium factorum acciperet; Graeca insuper voce prosecutus: ho trosas iasetai. Cumque
impubi teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: "Ut
tandem populus R. verum Caesarem habeat."
[44] Non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis
omnium magistratuum obsignavit. Prius igitur quam ultra progrederetur, praeventus est ab
Agrippina, quam praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum
arguebant. Et veneno quidem occisum convenit; ubi autem et per quem dato, discrepat.
Quidam tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem;
alii domestico convivio per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo
ciborum talium optulerat. Etiam de subseqventibus diversa fama est. Multi statim hausto
veneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
Nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo afflvente euomuisse omnia, repetitumque
toxico, incertum pultine addito, cum velut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per
clystera[m], ut quasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subveniretur.
[45] Mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur.
Itaque et quasi pro aegro adhuc vota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui
velut desiderantem oblectarent. Excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss.
sexagesimo quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni
principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum
abolitumque recepit mox per Vespasianum.
[46] Praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae,
quam cometen vocant, tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno
ex omnium magistratuum genere plerique mortem obierant. Sed nec ipse ignorasse aut
dissimulasse ultima vitae suae tempora videtur, aliquot quidem argumentis. Nam et cum
consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designavit, et in senatu, cui
novissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem
suppliciter patribus commendavit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem
mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiavit.
Tois eutuchousi kai trimena paidia.
Is Drusus in quaesturae praeturaeque honore
dux Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum
navigavit transque Rhenum fossas navi et immensi operis effecit, quae nunc adhuc
Drusinae vocantur. Hostem etiam freqventer caesum ac penitus in intimas solitudines actum
non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior victorem tendere
ultra sermone Latino prohibuisset. Quas ob res ovandi ius et triumphalia ornamenta
percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum
diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per
municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obviis scribarum decuriis ad urbem
devectum sepultumque est in campo Martio. Ceterum exercitus honorarium ei tumulum
excitavit, circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret Galliarumque civitates
publice supplicarent. Praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis
via Appia decrevit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. Fuisse autem creditur non
minus gloriosi quam civilis animi; nam ex hoste super victorias opima quoque spolia
captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec
dissimulasse umquam pristinum se rei p. statum, quandoque posset, restituturum. Vnde
existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto revocatumque ex provincia et
quia cunctaretur, interceptum veneno. Quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam
quia verum aut veri simile putem, cum Augustus tanto opere et vivum dilexerit, ut
coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita
pro contione laudaverit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent sibique tam
honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent. Nec contentus elogium tumulo eius
versibus a se compositis insculpsisse, etiam vitae memoriam prosa oratione composuit. Ex
Antonia minore complures quidem liberos tulit, verum tres omnino reliquit: Germanicum,
Livillam, Claudium.
Aner apomynasthai, hote tis proteros chalepenie.
Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon viginti,
Carchedoniacon octo. Quarum causa veteri Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine
novum; institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon
diebus statutis velut in auditorio recitarentur toti a singulis per vices.