I.
Progenies Caesarum in Nerone defecit; quod futurum, compluribus quidem
signis, sed vel evidentissimis duobus apparuit. Liviae,
olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum revisendi,
praetervolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem,
ita ut rapuerat, demisit in gremium; cumque nutriri alitem, pangi
ramulum placuisset, tanta pullorum suboles provenit, ut hodieque ea
uilla ad Gallinas vocetur, tale vero lauretum, ut triumphaturi
Caesares inde laureas decerperent; fuitque mox triumphantibus,
illas confestim eodem loco pangere; et observatum est, sub
cuiusque obitum arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo
novissimo Neronis anno et silva omnis exaruit radicitus, et
quidquid ibi gallinarum erat interiit; ac subinde tacta de caelo
Caesarum aede, capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti
etiam sceptrum e manibus excussum est.
II.
Neroni Galba successit nullo gradu contingens Caesarum domum,
sed haud dubie nobilissimus magnaque et vetere prosapia, ut qui
statuarum titulis pronepotem se Quinti Catuli Capitolini semper
ascripserit, imperator vero etiam stemma in atrio proposuerit, quo
paternam originem ad Iovem, maternam ad Pasiphaen Minois uxorem
referret.
III.
Imagines et elogia universi generis exsequi longum est:
familiae breviter attingam. Qui prius Sulpiciorum cognomen Galbae
tulit, cur aut unde traxerit, ambigitur. Quidam putant, quod
oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano
facibus succenderit; alii; quod in diuturna valitudine galbeo, id
est remediis lana involutis, assidue uteretur: nonnulli, quod
praepinguis fuerit visus, quem galbam Galli vocent; vel contra,
quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur
appellanturque galbae. Familiam illustravit Seruius Galba
consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt
Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus
perfidia trucidatis, Viriatini belli causam exstitisse. Eius nepos
ob repulsa consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in
Gallia fuerat, conspiravit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia
lege damnatus est. Ab hoc sunt imperatoris Galbae avus ac pater:
avus clarior studiis quam dignitate (non enim egressus praeturae
gradum) multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater
consulatu functus, quamquam brevi corpore, atque etiam gibber,
modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitavit.
Vxores habuit Mummiam Achaiam, neptem Catuli proneptemque L.
Mummi, qui Corinthum excidit; item Liviam Ocellinam ditem admodum
et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro
existimatur, et aliquando enixius post quam subinde instantis
vitium corporis secreto posita veste detexit, ne quasi ignaram
fallere videretur. Ex Achaica liberos Gaium et Servium procreavit,
quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit,
prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum voluntaria
morte obiit.
IV.
Ser. Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo cons.
natus est VIIII. Kal. Ian. in villa colli superposita prope
Tarracinam, sinistrorsus Fundos potentibus, adoptatusque a noverca
sua Livia nomen et Ocellae cognomen assumptis, mutato praenomine;
nam Lucium mox pro Servio usque ad tempus imperii usurpavit.
Constat Augustum puero adhuc, salutanti se inter aequales,
apprehensa buccula dixisse: Kai sy teknon tes arches hemon
paratroxei. Sed et Tiberius, cum comperisset imperaturum eum,
verum in senecta, "Vivat sane," ait, "quando id ad nos nihil
pertinet." Avo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus
aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum
est, summum sed serum imperium portendi familiae; et ille
irridens, "Sane," inquit, "cum mula pepererit." Nihil aeque postea
Galbam temptantem res novas confirmavit quam mulae partus,
ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro
laetissimo accepit memor sacrificii dictique avi.
Sumpta virili toga, somniavit Fortunam dicentem, stare se ante
fores defessam, et nisi ocius reciperetur, cuicumque obvio praedae
futuram. Vtque evigilavit, aperto atrio simulacrum aeneum deae
cubitali maius iuxta limen invenit, idque gremio suo Tusculum, ubi
aestivare consuerat, avexit et in parte aedium consecrato
menstruis deinceps supplicationibus et pervigilio anniversario
coluit.
V.
Inter liberales disciplinas attendit et iuri. Dedit et
matrimonio operam; verum, amissa uxore Lepida duobusque ex ea
filiis, remansit in caelibatu, neque sollicitari ulla condicione
amplius potuit, ne Agrippinae quidem, viduatae morte Domitii, quae
maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus
sollicitaverat modis, ut conventu matronarum correpta iurgio atque
etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
Observavit ante omnis Liviam Augustam, cuius et vivae gratia
plurimum valuit et mortuae testamento paene ditatus est;
sestertium namque quingentis cum praecipuum inter legatarios
habuisset, quia notata non perscripta erat summa, herede Tiberio
legatum ad quingenta revocante, ne haec quidem accepit.
VI.
Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione
ludorum Floralium novum spectaculi genus elephantos funambulos
edidit; exim provinciae Aquitaniae anno fere praefuit; mox
consulatum per sex menses ordinarium gessit, evenitque ut in eo
ipse L. Domitio patri Neronis, ipsi Salvius Otho pater Othonis
succederet, velut praesagium insequentis casus, quo medius inter
utriusque filios extitit imperator.
A Gaio Caesare in locum Gaetulici substitutus, postridie quam ad
legionis venit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit,
data tessera, ut manus paenula continerent; statimque per castra
iactatum est:
VII.
Caede Gaii nuntiata multis ad occasionem stimulantibus
quietem praetulit. Per hoc gratissimus Claudio receptusque in
cohortem amicorum, tantae dignationis est habitus, ut cum subita
ei valitudo nec adeo gravis incidisset, dilatus sit expeditionis
Britannicae dies. Africam pro consule biennio optinuit extra
sortem electus ad ordinandan provinciam et intestina dissensione
et barbarorum tumultu inquietam; ordinavitque magna severitatis
ac iustitiae cura, etiam in parvulis rebus. Militi, qui per
expeditionem artissima annona residuum cibariorum tritici modium
centum denariis vendidisse arguebatur, vetuit, simul atque
indigere cibo coepisset, a quoquam opem ferri; et is fame
extabuit. At in iure dicendo cum de proprietate iumenti
quaereretur, levibus utrimque argumentis et testibus ideoque
difficili coniectura veritatis, ita decrevit ut ad lacum, ubi
adaquari solebat, duceretur capite involuto atque ibidem revelato,
eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
VIII.
Ob res et tunc in Africa et olim in Germania gestas
ornamenta triumphalia accepit et sacerdotium triplex, inter
quindecimviros sodalesque Titios item Augustales cooptatus; atque
ex eo tempore prope ad medium Neronis principatum in secessum
plurimum vixit (ne ad gestandum quidem umquam iter ingressus quam
ut secum vehiculo proximo decies sestertium in auro efferret),
donec in oppido Fundis moranti Hispania Tarraconensis oblata est.
Acciditque ut, cum provinciam ingressus sacrificaret, intra aedem
publicam puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto
capite canesceret, nec defuerunt qui interpretarentur significari
rerum mutationem successurumque iuveni senem, hoc est ipsum
Neroni. Non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit,
repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii
signum.
IX
Per octo annos varie et inaequabiliter provinciam rexit, primo
acer et vehemens et in coercendis quidem delictis vel immodicus.
Nam et nummulario non ex fide versanti pecunias manus amputavit
mensaeque eius adfixit, et tutorem, quod pupillum, cui substitutus
heres erat, veneno necasset, cruce adfecit; implorantique leges et
civem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo
poenam levaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et
dealbatam statui crucem iussit. Paulatim in desidiam segnitiemque
conversus est, ne quid materiae praeberet Neroni, et ut dicere
solebat, quod nemo rationem otii sui reddere cogeretur.
X.
Igitur cum quasi manumissioni vacaturus conscendisset tribunal,
propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis
imaginibus et astante nobili puero, quem exulantem e proxima
Balneari insula ob id ipsum acciverat, deploravit temporum statum,
consalutatusque imperator legatum se senatus ac populi R.
professus est. Dein iustitio indicto, e plebe quidem provinciae
legiones et auxilia conscriptis super exercitum veterem unius
legionis duarumque alarum et cohortium trium; at primoribus
prudentia atque aetate praestantibus velut instar senatus, ad quod
de maiore re quotiens opus esset referretur, instituit. Delegit et
equestris ordinis iuvenes, qui manente anulorum aureorum usu
evocati appellarentur, excubiasque circa cubiculum suum vice
militum agerent. Etiam per provincias edicta dimisit, auctor
singulis universisque conspirandi simul, et ut qua posset quisque
opera communem causam iuvarent.
XI.
Accessit in tanta discrimina mors Vindicis, qua maxime
consternatus destitutoque similis non multo afuit quin vitae
renuntiaret. Sed supervenientibus ab urbe nuntiis ut occisum
Neronem cunctosque in verba sua iurasse cognovit, deposita legati
suscepit Caesaris appellationem, iterque ingressus est paludatus
ac dependente a cervicibus pugione ante pectus; nec prius usum
togae reciperavit quam oppressis qui novas res moliebantur,
praefecto praetorii Nymphidio Sabino Romae, in Germania Fonteio
Capitone, in Africa Clodio Macro legatis.
XII.
Praecesserat de eo fama saevitiae simul atque avaritiae, quod
civitates Hispaniarum Galliarumque, quae cunctantius sibi
accesserant, gravioribus tributis, quasdam etiam murorum
destructione punisset et praepositos procuratoresque supplicio
capitis adfecisset cum coniugibus ac liberis; quodque oblatam
Tarraconensibus e vetere templo Iovis coronam auream librarum
quindecim conflasset ac tres uncias, quae ponderi deerant,
iussisset exigi. Ea fama et confirmata et aucta est, ut primum
urbem introiit. Nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos
milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis
atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo
immisso equite disiecit, sed decimavit etiam. Item Germanorum
cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam
multisque experimentis fidelissimam dissolvit ac sine commodo ullo
remisit in patriam, quasi Cn. Dolabellae, iuxta cuius hortos
tendebat, proniorem. Illa quoque verene an falso per ludibrium
iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario
quidem dispensatori breviarium rationum offerenti paropsidem
leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem
choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua
e peculiaribus loculis suis.
XIII.
Quare adventus eius non perinde gratus fuit, inde proximo
spectaculo apparuit, siquidem Atellanis notissimum canticum
exorsis:
XIV.
Maiore adeo et favore et auctoritate adeptus est quam gessit
imperium, quamquam multa documenta egregii principis daret; sed
nequaquam tam grata erant, invisa quae secus fierent. Regebatur
trium arbitrio, quos una et intra palatium habitantis nec umquam
non adhaerentis paedagogos vulgo vocabant. Ii erant T. Vinius
legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex
assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque
intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et
Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus
candidatus. His diverso vitiorum genere grassantibus adeo se
abutendum permisit et tradidit, ut vix sibi ipse constaret, modo
acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam
conveniret principi electo atque illud aetatis.
XV.
Existimabatur etiam senatoria et equestria officia biennii
spatio determinaturus, nec daturus nisi invitis ac recusantibus.
Liberalitates Neronis, non plus decimis concessis, per
quinquaginta equites R. ea condicione revocandas curavit
exigendasque, ut et si quid scaenici aut xystici donatum
olim vendidissent, auferretur emptoribus, quando illi pretio
absumpto solvere nequirent. At contra nihil non per comites atque
libertos pretio addici aut donari gratia passus est, vectigalia
immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum. Quin etiam,
populo R. deposcente suppliciorum Haloti et Tigellini solos ex
omnibus Neronis emissariis vel maleficentissimos incolumes
praestitit atque insuper Halotum procuratione amplissima ornavit,
pro Tigellino etiam saevitiae populum edicto increpuit.
XVI.
Per haec prope universis ordinibus offensis vel praecipua
flagrabat invidia apud milites. Nam cum in verba eius absentis
iurantibus donativum grandius solito praepositi pronuntiassent,
neque ratam rem habuit et subinde iactavit legere se militem, non
emere consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant,
exacerbavit. Ceterum praetorianos etiam metu et indignitate
commovit, removens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi
socios. Sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus,
fraudari se praemiis navatae adversus Gallus et Vindicem operae.
Ergo primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi
in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos
cum mandatis destinaverunt: displicere imperatorem in Hispania
factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.
XVII.
Quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam
quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum, nobilem
egregiumque iuvenem ac sibi olim probatissimum testamentoque
semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba
adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione
adoptavit, ne tunc quidem donativi ulla mentione facta. Quo
faciliorem occasionem M. Salvio Othoni praebuit perficiendi conata
intra sextum adoptionis diem.
XVIII.
Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei,
qualis evenit, portenderant. Cum per omne iter dextra sinistraque
oppidatim victimae caederentur, taurus securis ictu consternatus
rupto vinculo essedum eius invasit elatisque pedibus totum cruore
perfudit; ac descendentem speculator impulsu turbae lancea prope
vulneravit. Vrbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit
terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus. Secuta sunt
aliquando manifestiora. Monile, margaritis gemmisque consertum, ad
ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreverat; id
repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicavit
ac proxima nocte somniavit specie Fortunae querentis fraudatam
se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset.
Cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui
rem divinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil invenit
praeter tepidam in ara favillam atratumque iuxta senem in catino
vitreo tus tenentem et in calice fictili merum. Observatum etiam
est kal. Ian. sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti
pullos avolasse; adoptionis die neque milites adlocuturo
castrensem sellam de more positam pro tribunali oblitis ministris,
et in senatu curulem perverse collocatam.
XIX..
Prius vero quam occideretur sacrificate mane haruspex
identidem monuit, caveret periculum, non longe percussores abesse.
Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut
eodem quam primum pergeret suadentibus (posse enim auctoritate et
praesentia praevalere) nihil amplius quam contineret se statuit et
legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diverseque
tendebant. Lorica tamen induit linteam, quamquam haud dissimulans
parum adversum tot mucrones profuturam. Sed extractus rumoribus
falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de
industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum
negotium, oppressos, qui tumultuarentur, advenire frequentis
ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos; iis ut
occurreret prodiit, tanta fiducia ut militi cuidam occisum a se
Othonem glorianti, Quo auctore? responderit; atque in forum usque
processit. Ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per
publicum dimota paganorum turba equos adegissent, viso procul eo
parumper restiterunt; dein rursum incitati desertum a suis
contrucidarunt.
XX.
Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: Quid
agitis, commilitones? ego vester sum, et vos mei! donativum etiam
pollicitum. Plures autem prodiderunt, optulisse ultro iugulum et
ut hoc agerent ac ferirent, quando ita videretur, hortatum. Illud
mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori
ferre conatum et omnes qui arcesserentur sprevisse nuntium,
excepta Germanicianorum vexillatione. Ii ob recens meritum, quod se
aegros et invalidos magnopere fovisset, in auxilium advolaverunt,
sed serius, itinere devio per ignorantiam locorum retardati.
Iugulatus est ad lacum Curti ac relictum ita uti erat, donec
gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei
amputavit; et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium
abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit. Ille lixis
calonibusque donavit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum
castra portarunt adclamantes identidem: "Galba Cupido, fruaris
aetate tua," maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod
ante paucos dies exierat in vulgus, laudanti cuidam formam suam ut
adhuc floridam et vegetam respondisse eum:
eti moi menos empedon estin.
XXI.
Statura fuit iusta, capite praecalvo, oculis caeruleis,
adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis,
ut neque calceum perpeti nec libellos evolvere aut tenere omnino
valeret. Excreverat etiam in dexteriore latere eius caro
praependebatque adeo ut aegre fascia substringeretur.
Quamquam autem nondum aetate constanti veterem civitatis
exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime
retinuit, ut liberti servique bis die frequentes adessent ac mane
salvere, vesperi valere sibi singuli diceret.
disce miles militare. Galban est, non Gaetulicus!
Pari severitate interdixit commeatus peti. Veteranum ac tironem
militem opere assiduo corroboravit, maturesque barbaris, qui iam
in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio
talem et se et exercitum approbavit, ut inter innumeras
contractasque ex omnibus provinciis copias neque testimonium neque
praemia ampliora ulli perciperent; ipse maxime insignis, quod
campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad essedum
imperatori per viginti passuum milia cucurrit.
Carthagine nova conventum agens tumultuari Gallias comperit legato
Aquitaniae auxilia implorante; supervenerunt et Vindicis litterae
hortantis, ut humano generi assertorem ducemque se accommodaret.
Nec diu cunctatus, condicionem partim metu, partim spe recepit;
nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa
deprenderat, et confirmabatur cum secundissimis auspiciis et
omnibus virginis honestae vaticinatione, tanto magis quod eadem
illa carmina sacerdos Iovis Cluniae ex penetrali somnio monitus
eruerat ante ducentos annos similiter a fatidica puella
pronuntiata. Quorum carminum sententia erat, oriturum quandoque ex
Hispania principem dominumque rerum.
Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello
delegerat, repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae
Victoriam cum tropaeo exprimente; ac subinde Alexandrina navis
Dertosam appulit armis onusta, sine gubernatore, sine nauta ac
vectore ullo, ut nemini dubium esset, iustum piumque et faventibus
diis bellum suscipi; cum repente ex inopinato prope cuncta turbata
sunt. Alarum altera castris appropinquantem paenitentiam mutati
sacramenti destituere conata est aegreque retenta in officio, et
servi, per angiportum in balneas transeuntem paene interemerunt;
nisi cohortantibus in vicem ne occasionem omitterent,
interrogatisque de qua occasione loquerentur, expressa cruciatu
confessio esset.
venit Onesimus a villa
cuncti simul spectatores consentiente voce reliquam partem
rettulerunt ac saepius versu repetito egerunt.
Quosdam claros ex utroque ordine viros suspicione minima inauditos
condemnavit. Civitatem R. raro dedit, iura trium liberorum vix uni
atque alteri, ac ne his quidem nisi ad certum praefinitumque
tempus. Iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo
negavit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque
anni ad indicandum evocarentur, eripuit.
Ab is Patrobii Neroniani libertus centum aureis redemptum eo loco,
ubi iussu Galbae animadversum in patronum suum fuerat, abiecit.
Sero tandem dispensator Argivus et hoc et ceterum truncum in
privatis eius hortis Aurelia via sepulturae dedit.