|
I.
Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Calvinorum et Aenobarborum.
Aenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui
rure quondam revertenti iuvenes gemini augustiore forma ex occursu
imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua
incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas,
ut e nigro rutilum aerique similem capillum redderent.Quod insigne
mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. Functi
autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter
patricios adlecti perseveraverunt omnes in eodem cognomine. Ac ne
praenomia quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt, eaque
ipsa notabili varietate,modo contiantes per singulas.Nam primum
secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres
ex ordine Gnaeos accepimus,reliquos non nisi vicissim tum Lucos tum
Gnaeos.Pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius
appareat ita degenerasse a suorum virtutibus Nero, ut tamen vitia
cuiusque quasi tradita et ingentia rettulerit.
II.
Ut igitur paulo altius repetam,atavus eius Cn. Domitius in
tribunatu pontificibus offensior,quod alium quam se in patris sui
locum cooptassent,ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum
transtulit,at in consulatu Allobrogibus Arvernisque superatis
elephanto per provinciam vectus est turba militum quasi inter
sollemnia triumphi prosequente. In hunc dixit Licinius Crassus orator
non esse mirandum, quod aeneam barbam habret,cui os ferreum, cor
plumbeum esset.Huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu,
quem adversus auspicia legesque gessisse existimabatur,ad disquisitionem
senatus vocavit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere
temptavit successorque ei per factionem nominatus principio civilis
belli ad Corfinium captus est. Unde dimissus
Massiliensis obsidione laborantis cum adventu suo confirmasset,
repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit;vir neque satis
constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam
ita expavit, ut haustum venenum paenitentia evomuerit medicumque manumiserit,
quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperassent. Consultante
autem Cn.Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus
censuit hostium numero habendos.
III.
Reliquit filium omnibus gentis soae procul dubio praeferendum.
Is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia,
cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset,
post utriusque interitum classem olim comissam retinuit, auxit etiam,
nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti
loco tradidit. Solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant,
restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit, ac subinde redintegrata
dissensione civili,eidem Antonio legatus,delatam sibi summam imperii
ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter
propter subitam valitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus
paucis obiit, nonulla et ipse infamia aspersus. Nam Antonius eum desiderio
amicae Serviliae Naidis transfugisse iactavit.
IV.
Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque
in testamento Augusti fuisse mox vulgo notatum est, non minus
aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis
triumphalibus ex Germanico bello. Verum arrogans, profusus, immitis
censorem L. Plancum via sibi decedere aedilis coegit; praeturae
consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit
in scaenam. Venationes et in Circo et in omnibus urbis regionibus
dedit munus etiam gladiatorium, sed tanta saevitia, ut necesse fuerit
Augusto quam frustra monitum edicto coercere.
V.Ex Antonia maiore patrem Neronis procreavit omni
parte vitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris
iuvenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusaret,
dimissus e cohorte amicorum nihilo modetius vixit; sed et in viae
Appiae vico repente puerum citatis iumentis haud
ignarus
obtrivit et Romae medio Foro cuidam equiti
Romano liberius iurganti oculum eruit; perfidiae vero tantae, ut non modo
argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura mercede
palmarum aurigarios fraudaverit, notatus ob haec et sororis ioco,
querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum
sanxit. Maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida
sub excessu Tiberi reus, mutatione temporum evasit decessitque Pyrgis
morbo aquae intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico
genita.
VI.
Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessit,
XVIII. Kal. Ian. tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius
quam terra contingeretur. De genitura eius statim multa et formidulosa
multis coniectantibus praesagio fuit etiam Domiti patris vox, inter
gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi
detestabile et malo publico nasci potuisse. Eiusdem futurae
infelicitates signum evidens die lustrico exstitit; nam C. Caesar,
rogante sorore ut infanti quod vellet nomen daret, intuens Claudium
paruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit
dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum
Claudius inter ludibria aulae erat.Trimulus patrem amisit; cuius ex
parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per
coheredem gaium universis bonis. Et subinde matre etiam relegata paene
inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus
paedagogis saltatore atque tonsore. Verum Claudio imperium adepto non
solum paternas opes reciperavit, sed et Crispi Passini vitrici sui
hereditate ditatus est. Gratia quidem et potentia revocatae
restituaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in vulgus missos a
Messalina uxore Claudi, Qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum,
strangularent. Additum fabulae eosdem dracone e pulvino se proferente
conterritos refigisse. Quae fabula exorta est deprensis in lecto eius
circum cervicalia serpentis exuviis; quas tamen aureae armillae ex
voluntate matris inclusas dextro brachio gestavit aliquamdiu ac taedio
tandem maternaeque memoriae abiecit rursusque extremis suis rebus
frusra requisiit.
VII. Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus
ludis Troiam constantissime favorabiliterque lusit. Undecimo aetatis
anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in
disciplinam traditus. Ferunt Senecam proxima nocte visum sibi per
quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero brevi fecit
prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. Namque
Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex
consuetudine salutasset, ut subditivum apud patrem arguere conatus
est. Amitam autem Lepidam ream testimoni coram afflixit gratificans
matri, a qua rea premebatur. Deductus in Forum tiro populo
congiarium, militi donativum proposuit indictaque decursione
praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu
egit. Apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodiis
atque Iliensibus Graece verba fecit. Auspicatus est et iuris dictionem
praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non
tralaticias, ut assolet, et brevis, sed maximas plurimasque
postulationes certatim ingerentibus, quamvis interdictum a Claudio
esset. Nec multo post duxit uxorem Octaviam ediditque pro Claudi
salute circenses et venationem.
VIII. Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam
factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores,
cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius
videretur; proque Palati gradibus imperator consalutatus lectica in
castra et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est
discessitque iam vesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus
tantum patris patriae nomine recusato propter aetatem.
IX. Orsus hinc a pietatis ostentatione Claudium
apparatissimo funere elatum laudavit et consecravit. Memoriae Domiti
patris honores maximos habuit. Matri summam omnium rerum privatarum
publicarumque permisit. Primo etiam imperii die signum excubanti
tribuno dedit "optimam matrem" ac deinceps eiusdem saepe lectica per
publicum simul vectus est. Antium coloniam deduxit ascriptis veteranis
e praetorio additisque per domicilii translationem ditissimis
primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi fecit.
X. Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex
Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis
neque clementiae, ne comitatis quidem ex hibendae ullam occasionem
omisit. Graviora vectigalia aut abolevit aut minuit. Praemia
delatorum Papiae legis ad quartas redegit. Divisis populo viritim
quadringenis nummis senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari
destituto annua salaria et quibusdam quingena constituit item
praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. Et cum de
supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admoneretur:
"quam vellem," inquit, "nescire litteras". Omnes ordines subinde ac
memoriter salutavit. Agenti senatui gracias respondit: "Cum
meruero". Ad campestres exercitationes suas admisit et plebem
declamavitque saepius publicae; recitavit et carmina, non modo domi
sed et in theatrum, tanta universorum laetitia, ut ob recitationem
supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Iovi
Capitolino dicata.
XI. Spectaculorum plurima et varia genera edidit:
iuvenales, circenses, scaenicos ludos, gladiatorium munus. Iuvenalibus
senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum. Circensibus
loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum
quadrigas. Ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari
"maximos" voluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes
sustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum
decucurrit; inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur,
concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac
sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies:
singula cotidie milia avium cuiusque generis, multiplex penus,
tesserae frumentariae, vestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae,
tabulae pictae, mancipia, iumenta atque etiam mansuetae ferae,
novissimae naves, insulae, agri.
XII. Hos ludos spectavit e proscaeni
fastigio. Munere, quod in amphitheatro ligneo regione Martii campi
intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum
quidem. Exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores
sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis
integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et varia
harenae ministeria. Exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus
beluis; item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam
operam diplomata civitatis Romanae singulis optulit. Inter pyrricharum
argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuvencae simulacro abditam iniit, ut
multi spectantium crediderunt; Icarus primo statim conatu iuxta
cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit. Nam perraro
praesidere, ceterum accubans, parvis primum foraminibus, deinde toto
podio adaperto spectare consueverat. XIII. Non immerito inter spectacula ad eo edita et
Tiridatis in urbem introitum rettulerim. Quem Armeniae regem magnis
pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die
ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo
opportunissime potuit, dispositis circa Fori templa armatis
cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter
signa militaria atque vexilla. Et primo per devexum pulpitum subeuntem
admisit ad genua adlevatumque dextra exosculatus est, dein precanti
tiara deducta diadema inposuit, verba supplicis interpretata praetorio
viro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatrum ac rursus
supplicantem iuxta se latere dextro conlocavit. Ob quae imperator
consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit,
tamquam nullo residuo bello.
XIV. Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem,
secundum et novissimum semenstres, tertium quadrimenstrem; medios duos
continuavit, reliquos inter annua spatia variavit.
XV. In iuris dictione postulatoribus nisi sequenti
die ac per libellos non temere respondit. Cognoscendi morem eum
tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per vices
ageret. Quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune
quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque
sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde
atque pluribus idem videretur pronuntiabat. XVI. Formam aedificiorum urbis novam excogitavit et
ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia
arcerentur; easque sumptu suo extruxit. Destinarat etiam Ostia tenus
moenia promovere atque inde fossa mare veteri urbi inducere. XVII. Adversus falsarios tunc primum repertum, ne
tabulae nisi pertusae ac ter lino per foramina traiecto obsignarentur;
cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine
inscripto vacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti
scriptor legatum sibi ascriberet; item ut litigatores pro patrociniis
certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent
praebente aerario gratuita; utque rerum actu ab aerario causae ad
Forum ac reciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a
iudicibus ad senatum fierent.
XVIII. Augendi propagandique imperii neque voluntate
ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum
cogitavit, nec nisi verecundia, ne obtrectare parentis gloriae
videretur, destitit. Ponti modo regnum concedente Polemone, item
Alpium defuncto Cottio in provinciae formam redegit.
XIX. Peregrinationes duas omnino suscepit,
Alexandrinam et Achaicam; sed Alexandrina ipso profectionis die
destitit turbatus religione simul ac periculo. Nam cum circumitis
templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia
obhaesit, dein tanta oborta caligo est, ut dispicere non posset. In
Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad
incohandum opus cohortatus est tubaeque signo dato primus rastello
humum effodit et corbulae congestam umeris extulit. Parabat et ad
Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum
tironibus nova legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat. XX.
Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica,
statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum vigentem tunc
praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in
multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit
neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices vel
conservandae vocis causa vel augendae factitarent; sed et plumbeam
chartam supinus pectore sustinere et clystere vomituque purgari et
abstinere pomis cibisque officientibus; donec blandiente profectu,
quamquam exiguae vocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit,
subinde inter familiares Graecum proverbium iactans occultae musicae
nullum esse respectum. Et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem
repente motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum
absolveret nomon. Ibidem saepius et per complures cantavit dies;
sumpto etiam ad reficiendam vocem brevi tempore, impatiens secreti a
balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo
epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferti tinniturum Graeco
sermone promisit. Captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus,
qui de novo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria
evocavit. Neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque
amplius milia e plebe robustissimae iuventutis undique elegit, qui
divisi in factiones plausuum genera condiscerent -- bombos et imbrices et
testas vocabant -- operamque navarent cantanti sibi, insignes
pinguissima coma et excellentissimo cultu, puris ac sine anulo laevis,
quorum duces quadringena milia sestertia merebant. XXI.
Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante
praestitutam diem revocavit flagitantibusque cunctis caelestem vocem
respondit quidem in hortis se copiam volentibus facturum, sed
adiuvanti vulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat,
repraesentaturum se pollicitus estlibens; ac sine mora nomen suum in
albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam
cum ceteris demissa intravit ordine suo, simul praefecti praetorii
citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi.
Utque constitit, peracto principio, Niobam se cantaturum per Cluvium
Rufum consularem pronuntiavit et in horam fere decimam perseveravit
coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentemque
distulit, ut saepius canendi occasio esset. Quod cum tardum videretur,
non cessavit identidem se publicare. Dubitavit etiam an privatis
spectaculis operam inter scaenios daret quodam praetorum sestertium
decies offerente. Tragoedias quoque cantavit personatus heroum
deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem
oris sui et feminae, prout quamque diligeret. Inter cetera cantavit
Canacen parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum,
Herculem insanum. In qua fabula fama est tiruculum militem positum ad
custodiam aditus, cum eum ornari ac vinciri catenis, sicut argumentum
postulabat, videret, accurrisse ferendae opis gratia. XXII.
Equorum studio vel praecipue ab ineunte aetate flagravit
plurimusque illi sermo, quanquam vetaretur, de circensibus erat; et
quondam tractum prasinum agitatorem inter condiscipulos querens,
obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est. Sed cum inter
initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis
etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde
propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum. Neque
dissimulabat velle se palmarum numerum ampliari; quare spectaculum
multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam
factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere. Mox et
ipse aurigare atque etiam spectari saepius voluit positoque in hortis
inter servitia et sordidam plebem rudimento universorum se oculis in
Circo Maximo praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus
solent. Nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam,
ut diximus, petit hinc maxime motus. Instituerant civitates, apud quas
musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum
mittere. Eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non
modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. A
quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, expectusque
effusius, solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis
dignos ait. Nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit,
statim ad aram Iovis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps
obiit omnia. XXIII.
Nam et quae diversissimorum temporum sunt, cogi in unum annum,
quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter
consuetudinem musicum agona commisit. Ac ne quid circa haec occupatum
avocaret detineretve, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto
Helio admoneretur, rescripsit his verbis:
"Quamvis nunc tuum consilium
sit et votum celeriter reverti me, tamen suadere et optare potius
debes, ut Nerone dignus revertar."Cantante eo ne necessaria quidem
causa excedere theatro licitum est. Itaque et enixae quaedam in
spectaculis dicuntur et multi taedio audendi laudandique clausis
oppidorum portis aut morte simulata funere elati. Quam autem trepide
anxieque certaverit, quanta adversariorum aemulatione, quo metu
iudicium, vix credi potest.Adversarios, quasi plane condicionis
eiusdem, observare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu
maledictis incessere ac, si arte praecellerent, conrumpere etiam
solebat.Iudices autem prius quam inciperet reverentissime
adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed eventum in manu esse
Fortunae; illos ut sapientis et doctos viros fortuita debere
excludere; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recrdebat, ac
ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam
pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens. XXIV.
In certando vero ita legi oboediebat, ut numquam exscreare ausus
sudorem quoque frontis brachio detegeret; atque etiam in tragico
quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pavidus et metuens
ne ob delictum certamine summoveretur, non aliter confirmatus est quam
adiurante hypocrita non animadversum id inter exsultationes
succlamationesque populi.Victorem autem se ipse pronuntiabat; qua de
causa et praeconio ubique contendit. Ac ne cuius alterius hieronicarum
memoria aut vestigium exstaret usquam, subverti et unco trahi abicique
in latrinas omnium statuas et imagines imperavit. Aurigavit quoque
plurifariam, Olympiis vero etiam decemiugem, quamvis id ipsum in rege
Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac
rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum;
neque eo setius coronatus est. Decedens deinde provinciam universam
libertate donavit simulque iudices civitate Romana et pecunia
grandi. Quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse voce
pronuntiavit. XXV.
Reversus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat,
albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est;
simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam; sed et Romam eo curru,
quo Augustus olim triumphaverat, et in veste purpurea distinctaque
stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra
manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarumcum titulis, ubi et quos
cantionum quove fabularum argumento vicisset; sequentibus currum
ovantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius
clamitantibus.Dehinc diruto Circi Maximi arcu per Velabrum Forumque
Palatium et Apollinem petit. Incedenti passim victimae caesae sparso
per vias identidem croco ingestaeque aves ac lemnisci et
bellaria. Sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item
statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit. Ac
post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conservandae
vocis gratia neque milites umquam, nisi abens aut alio verba
pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocove egerit, nisi
astante phonasco, qui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os
applicaret; multisque vel amicitiam suam optulerit vel simultatem
indixerit, prout quisque se magis parciusve laudasset. XXVI.
Petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, credulitatem sensim
quidem primo et occulte et velut iuvenili errore exercuit, sed ut tunc
quoque dubium nemini foret naturae illa vitia, non aetatis esse. Post
crepusculum statim adrepto pilleo vel galero popinas inibat circumque
vicos vagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis
a cena verberare ac repugnantes vunerare cloacisque demergere
assuerat, tenebras etiam effingere et expilare. Quintana domi
constituta ubi partae et ad licitationem dividendae praedae pretium
absumeretur. Ac saepe in eius modi rixis oculorum et vitae perculum
adiit, a quodam latriclavio, cuius uxorem adtrectaverat, prope ad
necem caesus. Quare numquam postea publico se illud horae sine
tribunis commisit et occulte subsequentibus. Interdiu quoque clam
gestoraria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte
proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat. Et cum ad
manus ventum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus
decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris
caput consauciavit.
XXVII.
Paulatim vero invalescentibus vitiis iocularia et latebras
omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.Epulas a
medio die ad mediam noctem protrahehebat,refotus saepius calidis
piscinis ac tempore aestivo navatis;cenitabatque nonnumquam et in
publico,naumachia praeclusa vel Martio campo vel Circo Maximo,inter
scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria.Quotiens Ostiam
Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternavigaret,dispositae per
litora et ripas diversoriae tabernae parabantur insignes ganea et
matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut
appelleret.Indicebat et familiaribus cenas,quorum uni mitellita
quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.
XXVIII. Super ingenuorum paedagogia et nuptarum
concubinatus Vestali virgini Rubriae vim intulit. Acten libertam
paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis
consularibus viris qui regio genere ortam peierarent. Puerum Sporum
exsectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum
dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum
ad se pro uxore habuit; exstatque cuiusdam non inscitus iocus bene agi
potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
Hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque vectum, et
circa conventus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria
comitatus est identidem exosculans. Nam matris concubitum appetisse et
ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere
gratiae praevaleret, deterritum nemo dubitavit, utique postquam
meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concbinas
recepit. Olim etiam quotiens lectica cum matre veheretur, libidinatum
inceste ac maculis vestis proditum affirmant.
XXIX.
Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus
membris novissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus
emitteretur e cavea virorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina
invaderet et, cum affatim desaevisset, conficeretur a Doryphoro liberto;
cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, voces quoque
et heiulatus vim patientium virginum imitatus. Ex nonnullis comperi
persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum
aut ulla corporis parte purum esse,
verum plerosque dissimulare vitium et callide optegere;
ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.
XXX. Divitiarum et pecuniae fructum non alium putabat
quam profusionem, sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio
constaret, praelautos vereque magnificos, qui abuterentur ac
perderent. Laudabat mirabaturque avunculum Gaium nullo magis nomine,
quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in brevi spatio
prodegisset. 2 Quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. In
Tiridatem, quod vix credibile videatur, octingena nummum milia diurna
erogavit, abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten
citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium virorum patrimoniis
aedibusque donavit. Cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis
rusticisque praediis locupletatum prope regio extulitfunere. 3 Nullam
vestem bis induit. Quadringenis in punctum sestertiis aleam
lusit. Piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus
nexis. Numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis
mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque
Mazacum turba atque cursorum.
XXXI.
Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio
Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam
restitutamque auream nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit
haec rettulisse.
Vestibulum bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater
talem habuisset uxorem.
2 Hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque vectum,
et circa conventus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria
comitatus est identidem exosculans. Nam matris concubitum appetisse
et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier
et hoc genere gratiae praevaleret, deterritum nemo dubitavit,
utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam,
inter concubinas recepit. Olim etiam quotiens lectica cum matre veheretur,
libidinatum inceste ac aculis vestis proditum affirmant.
XXXII.
Verum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam
exhaustus et egens ut stipendia quoque militum et commoda veteranorum
protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit
animum. Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro
semisse dextans ei cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine
essent, quo fuissent ullae familiae quas ipse contingeret deinde, ut
ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune
esset studiosis iuris, qui scripsissent vel dictassent ea tunc ut
lege maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset,
tenerentur. Revocavit et praemia coronarum, quae umquam sibi civitates
in certaminibus detulissent. Et cum interdixisset usum amethystini ac
Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas unicas
venderet, praeclusit cunctos negotiatores. Quin etiam inter canendum
animadversum matronam in spectaculis vetita purpura cultam
demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non veste
modo sed et bonis exuit. Nulli delegavit officium ut non adiaceret:
"Scis quid mihi opus sit," et: "Hoc agamus, ne quis quicquam habeat."
Ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro vel
argento fabricata conflavit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba
restituit.
XXXIII.
Parricida et caedes a Claudio exorsus est, cuius necis etsi
non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in
quo cibi genere venenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac
proverbio Graeco conlaudare sit solitus. Certe omnibus rerum
verborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae, modo
saevitise arguens; nam et morari eum desisse inter homines producta
prima syllaba iocabatur multaque decerta et constituta, ut insipientis
atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri nisi
humili levique maceria neglexit.Britannicum non minus aemulatione
vocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud
hominum gratiam paterna memoria praevaleret, veneno adgressus
est. Quod acceptum a quadam Lucusta, venenariorum indice, cum opinione
tardius cederet ventre modo Britannici modo, accersitam mulierem sua
manu verberavit arguens pro veneno remedium dedisse, excusantique
minus datum ad occultandam facinoris invidiam: "Sane" inquit, "legem
Iuliam timeo," coegitque se coram in cubiculo quam posset velocissimum
ac praesentaneum coquere. Deinde in haedo expertus, postquam is
quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum procello obiecit;
quo statim exanimato inferri in triclinium darique cenati secum
Britannico imperavit. Et cum ille ad primum gustum concidisset,
comitiali morbo ex consuetudine correptum apud convivas ementitus
postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit
funere. Lucustae pro navata opera impunitatem praediaque ampla, sed et
discipulos dedit.
XXXIV.
Matrem facta dictaque sua exquirentem
acerbius et corrigentem hactenus primo gravabatur, ut invidia
identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox et
honore omni et potestate privavit abductaque militum et Germanorum
statione contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in divexanda
quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae morantem litibus et in
secessu quiescentem per convicia et iocos terra marique
praetervehentes inquietarent. Verum minis eius ac violentia territus
perdere statuit; et cum ter veneno temptasset sentiretque antidotis
praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina
deciderent, paravit. Hoc consilio per conscios parum celato solutilem
navem, cuius vel naufragio vel camarae ruina periret, commentus est
atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris Baias
evocavit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda; datoque negotio
trierarchis, qui liburnicam qua advecta erat velut fortuito concursu
confringerent, protraxit convivium repetentique Baulos in locum
corrupti navigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in
digressu papillas quoque exosculatus. Reliquum temporis cum magna
trepidatione vigilavit opperiens coeptorum exitum. Sed ut diversa
omnia nandoque evasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum
libertum eius salvam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam
iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique
iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen voluntaria morte
vitasset. Adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: ad visendum
interfectae cadaver accurrisse, contrectasse membra, alia vituperasse,
sitique interim oborta bibisse. Neque tamen conscientiam sceleris,
quamquam et militum et senatus populique gratulationibus
confirmarentur, aut statim aut umquam postea ferre potuit,, saepe
confessus exagitari se materna specie verberibusque Furiarum ac taedis
ardentibus. Quin et facto per Magos sacro evocare Manes et exorare
temptavit. Peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum
initiatione impii et scelerati voce praeconis summoventur, interesse
non ausus est. Iunxit parricido matris amitaee necem. Quam cum ex
duritie alvi cubantem visitaret, et illa tractans lanuginem eius, ut
assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset: "Simul hac
excepero, mori volo," conversus ad proximos confestim se positurum
velu irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent aegram;
necdum defunctae bona invasit suppresso testamento, ne quid abscederet.
XXXV.
Uxores praeter Octaviam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio
patre natam et equiti Romano antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam
Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. Qua ut poteretur, virum
eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidavit. Octaviae
consuetudinem cito aspernatus corripientibus amicis sufficere illi
debere respondit uxoria ornamenta.
2 Eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem,
sed improbante divortium populo nec parcente conviciis etiam
relegavit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo impudenti
falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum
suum indicem subiecerit, qui fingeret et dolo stupratam a se
fateretur.
3 Poppaeam duodecimo die post divortium Octaviae in
matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis
occidit, quod se ex aurigatione sero reversum gravida et aegra
conviciis incesserat. Ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque
admodum infantem.
4 Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere
perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post Poppaeam mortem
nuptias suas quasi molitricem novarum rerum interemit; similiter
ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in
quibus Aulum Plautium iuvenem, quem cum ante mortem per vim
conspurcasset: `Eat nunc' inquit `mater mea et successorem meum
osculetur' iactans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum.
5 Privignum Rufrium Crispinum Poppaea natum impuberem adhuc, quia
ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur,
servis ipsius demandavit. Tuscum nutricis filium relegavit, quod in
procuratione Aegypti balineis in adventum suum exstructis
lavisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamvis saepe
commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se
frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro praefecto
remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. Libertos divites et
senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores,
veneno partim cibis, partim potionibus indito intercepit.
XXXVI.
Nec minore saevitia foris et in exteros grassatus est. Stella crinita,
quae summis potestatibus exitium portendere vulgo putatur, per
continuas noctes oriri coeperat. Anxius ea re, ut ex Balbillo
astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri
expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique
exitium destinavit; enimvero multo magis et quasi per iustam causam
duabus coniurationibus provulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana
Romae, posterior Viniciana Beneventi conflata atque detecta est.
2 Coniurati e vinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam
ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter
illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis
omnibus. Damnatorum liberi urbe pulsi enectique veneno aut fame;
constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter
necatos, alios diurnum victum prohibitos quaerere.
XXXVII.
Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque
libuisset quacumque de causa. Sed ne de pluribus referam, Salvidieno
Orfito obiectum est, quod tabernas tres de domo sua circa Forum
civitatibus ad stationem locasset, Cassio Longinoiuris consulto ac
luminibus orbato, quod in vetere gentili stemmate C. Cassi percussoris
Caesaris imagines retinuisset, Paeto Thraseae tristior et paedagogi
vultus.
2 Mori iussis non amplius quam horarum spatium dabat; ac ne quid morae
interveniret, medicos admovebat, qui cunctantes continuo curarent; ita
enim vocabatur venas mortis gratia incidere. Creditur etiam polyphago
cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid daretur mandere
assueto, concupisse vivos homines laniandos absumendosque obicere.
3 Elatus inflatusque tantis velut successibus negavit quemquam
principum scisse, quid sibi liceret, multasque nec dubias
significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum
senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re publica ac
provincias et exercitus equiti Romano ac libertis permissurum. Certe
neque adveniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne
resalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentia
clare, ut sibi ac populo Romano bene res verteret, optavit dissimulata
senatus mentione.
XXXVIII.
Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit.Dicente quodam in
sermone communi: "Emou thanontos gaia meichthetw pyri" "Immo", inquit,
"emou zwntos,"
planeque ita fecit. Nam quasi offensus deformitate veterum
aedificorum etangustiis flexurisque vicorum,incendit urbem tam
palam,ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in
praediis suis deprehensos non attigerint,et quaedam horrea circum
domum Auream,quorum spatium maxime desiderabat,ut bellicis machinis
labefacta atque inflammata sint quod saxeo muro constructa erant. Per
sex dies septemque noctes ea clade saevitum est ad monumentorum
bustorumque deversoria plebe compulsa. Tunc praeter immensum numerum
insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis
adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis
bellis votae dedicataeque,et quidquid visendum atque memorabile ex
antiquitate duraverat. Hoc incendium e turre Maecenantina prospectans
laetusque "flammae",ut aiebat,"pulchritudine" Halosin Ilii in illo suo
scaenico habitu decantavit. Ac ne non hinc quoque quantum posse
praedae et manubiarium invaderet,pollicitus cadaverum et ruderum
gratuitam egestiopnem nemini ad reliquias rerum suarum adire
permisit,conlationibusque non receptis modo verum et efflagitatis
provincias privatorumque census prope exhausit.
XXXIX.
Accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita:
pestilentia unius autumni,quo triginta funerum milia in rationem Libitinae
venerunt;clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna civium
sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in
Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta .Mirum et vel praecipue
notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et convicia
hominum tulisse ,neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus
lacessissent exstitisse. Multa Graece Latineque proscripta aut vulgata
sunt, sicut illa "Nerwn Oresths Alkmewn mhtroktonos."
3. Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco
triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellavit Neronia;
dedicatisque thermis atque gymnasio senatui quoque et equiti oleum
praebuit. Magistros toto certamini praeposuit consulares sorte, sede
praetorum. Deinde in orchestram senatumque descendit et orationis
quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque
contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae autem a
iudicibus ad se delatam adoravit ferrique ad Augusti statuam
iussit. Gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum
barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis
margaritis adornatam Capitolio consecravit. Ad athletarum spectaculum
invitavit et virgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris
sacerdotibus spectare conceditur.
2. In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus
principibus honores denegavit. Candidatos, qui supra numerum essent,
in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit. Consulatum in
senos plerumque menses dedit. Defunctoque circa Kal. Ian. altero e
consulibus neminem substituit improbans exemplum vetus Canini Rebili
uno die consulis. Triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis
et nonnulis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa
militari. De quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito
quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.
2. Multa sub eo et animadversa severe et coercita nec minus instituta:
adhibitus sumptibus modus; publicae cenae ad sportulas redactae;
interdictum ne quid in propinis cocti praeter legumina aut holera
veniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur; afflicti
suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis novae ac
maleficae; vetiti quadrigariorum lusus, quibus inveterata licentia
passim vagantibus fallere ac furari per iocum ius erat; pantomimorum
factiones cum ipsis simul relegatae.
3. Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude
digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de
quibus dehinc dicam.
"ugiaine pater, ygiaine mhter"
Ita demonstraverat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et novissima clausula
XL. Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice ,Qui tum eam provinciam pro praetore optinebat.Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa vox eius celeberrima:"To texnion hmas diatrefei", quo maiore sciliet venia meditaretur citharoedicam artem,principi sibi gratam, privato necessariam. Spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem ,nonnulli nominatim regnum Hieroslymorum ,plures omnis pristinae fortunae restituionem. Cui spei pronior , Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta ,derfunctum se fatalibus malis existimabat . Ut vero consulo Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cavendum sibi audivit ,quasi eo Galbea ,tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretioissimis rebus non dubitaverit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos. Neapoli de motu Galliarum cognovit die ipso quo matrem occiderat ,adeoque lente et secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spolindarum iure balli opulentissimarum provinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectavit. Cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus littewris hactenus excanduit ,ut malum iis qui descissent minaretur.Denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam ,non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliteravit.
XLI. Edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senaum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium ,propter quem non adesset. Nihil autem aeque doluit,quam ut malum se cithadoreum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum apellatum;et nomen quidem gentile ,quod sibi per contumeliam exprobaretur ,resumpturum se professus est deposito adoptivo, cetera convicia ,ut falsa ,non alio argumento refellebat,quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne hquemquam praestantiorem .Sedurgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leviterque modo in itinere frivolo auspicio mente recreata ,cum adnotasset insculptum monumento miltem Gallum ab equite R. oppressum trahi crinibus ,ad eam speciem exsiluit gaudio caelumque adoravit. Ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram apellto quosdam e primoribus viris evocavit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica novi et ignotis generis circumduxit,ostendensque singula ,de ratione et difficultate cuiusque disserens ,iam se etiam prolaturum omnia in theatrum affikrmavit, si per Vindicem liceat.
XLII. Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias descivisse cognovit, conlapsus animoque male facto diu sine voce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit,veste discissa ,capite converberato, actum de se pronuntiavit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti,se vero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium vivus amitteret. Nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit et inminuit quin immo cum prosperi quiddam ex provinciis nuntiatum esset ,super abundatissimum cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciveque modulata,quae vulgo notuerunt ,etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.
XLIII. Initio statim tumultus multa et inmania, verum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse; successores percussoresque summittere exercitus et provincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exsulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum universum veneno per convivia necare; urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur. Sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus privavit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. Ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmavit, simul ac primum provinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec quicquam aliud quam fleturum, revocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret.
XLIV. In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi vehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad virilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi. Mox tribus urbanas ad sacramentum citavit ac nullo idoneo respondente certum dominis servorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit. Partem etiam census omnes ordines conferre iussit et insuper inquilinos privatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare fisco; exegitque, ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum argentum pustulatum, aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes a delatoribus potius revocanda praemia quaecumque cepissent.
XLV. Ex annonae quoque caritate lucranti adcrevit invidia; nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina navis nuntiaretur pulverem luctatoribus aulicis advexisse. Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. Statuae eius a vertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca; nunc demum agona esse, et traderet tandem. Altrius collo aszkosz praeligatus simulque titulus: " Ego egi quod potui. Sed tu cullum meruisti. "Ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. Iam noctibus iurga cum servis plerique simulantes crebro Vindicem poscebant.
XLVI. Terrebatur ad hoc evidentibus portentibus
somniorum et auspiciorum et omnium, cum veteribus tum novis. Numquam
antea somniare solitus occisa demum matre vidit per quietem navem sibi
regenti extortum gubernaculum trahique se ab Octavia uxore in
artissimas tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri,
modo a simulacris gentium ad Pompei theatrum dedicatarum circumiri
acerique progressu; asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore
corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite
integro hinnitus edere canoros. De Mausoleo, sponte foribus
patefactis, exaudia vox est nomine eum cientis. Kal. Ian. exornati
Lares in ipso sacrificii appraratu conciderunt; auspicanti Sporus
anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus;
votorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, vix repertae
Capitolii claves. Cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat,
recitaretur in senatu daturos poenas sceleratos ac brevi dignum exitum
facturos, conclamatum est ab universis :"Tu facies, Auguste."
Observatum etiam fuerat novissimam fabulam cantasse eum publice
Oedipodem exsulem atque in hoc desisse versu:
Thanein m' anwge
syggamos mhthr, pathr.
XLVIII. Sed revocato rursus impetu aliquid secretioribus latebrae ad colligendum animum desideravit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam viam circa quartum miliarum, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. 2 Statimque tremore terrae et fulgure adverso pavefactus audiit e proximis castris clamorem militum et sibi adversa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obviis viatoribus quendam dicentem: `Hi Neronem persequuntur', alium sciscitantem: `Ecquid in urbe novi de nerone?' Equo autem ex odore abiecti in via cadaveris consernato detecta facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus. 3 Ut ad deverticulum ventum est, dimissis equis inter fruticeta ac vepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus veste ad aversum villae parietem evasit. Ibi hortante eodem Phaotne, ut interim in specum egestae harenae concederet, negavit se vivum sub terram iturum, ac parumper commoratus, dum clandestinus ad villam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et `Haec est' inquit, `Neronis decocta.' 4 Dein divolsa sentibus paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cavernae receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, vetere pallio strato, instructum; fameque et iterum siti interpellante panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantum bibit.
XLIX. Tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fieri imperavit dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua invenirentur, frustra marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaveri, flens ad singula atque identidem dictitans: `Qualis artifex pereo!'. 2 Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogavitque, quale id genus esset poenae; et cum comperisset nudi hominis cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam. 3 Ac modo Sporum hortabatur, ut lamentari ac plangere inciperet, modo orabat, ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuvaret; interdum segnitiem suam his verbis increpabat: `Vivo deformiter, turpiter - ou prepei Nerwni, ou prepei - nhfein dei en tois toioutois - age egeire seauton'. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum eum adtraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus: `Ippwn m' wkupodwn amfi ktupos ouata ballei' ferrum iugulo adegit iuvante Epaphrodito a libellis. 4 Semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad vulnus adposita in auxilium se venisse simulanti non aliud respondit quam `Sero' et `Haec est fides'. atque in ea voce defecit, exstantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque visentium. Nihil prius aut magis a comitibus exegerat quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. Permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante vinculis exsolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
L. Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis albis auro intextis, quibus usus Kal. Ian. fuerat. Reliquias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte concubina gentili Domitiorum monirnento condiderunt quod prospicitur e campo Martio impositum colli Hortulorum. In eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara, circumsaeptum est lapide Thasio.
LI. Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflavo capillo, vultu pulchro magis quam venusto, oculis caesis et hebetioribus, cervice obesa, ventre proiecto, gracillmis cruribus, valitudine prospera; nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque vino neque consuetudine reliqua abstineret; circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone verticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario in publicum sine cinctu et discalciatus.
LII. Liberalis disciplinas omnnis fere puer attigit. Sed a plilosophia eum mater avertit monens imperaturo contrariam esse; a cognitione veterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. Venere in manus meas pugillares libellique cum duibusdam notissimis versibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. Habuit et pingendi fingendique non mediocre studium.
LIII. Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum vulgi moverent. Exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina gymnica tota Graecia spectaverat quam brabeutarum more in stadio humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in medium rnanibus suis protrahens. Destinaverat etiam, quia Apollinern cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatumque leonem aiunt, quem vel clava vel brachiorum nexibus in amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.
LIV. Sub exitu quidem vitae palam voverat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se partae victoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac novissimo die histrionem saltaturumque Vergili Turnum. Et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasi gravem adversarium.
LV. Erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta. Ideoque multis rebus ac locis vetere appellatione detracta novam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem Neroneum appellavit; destinaverat et Romam Neropolim nuncupare.
LVI. Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita sprevit, �t urina contaminaret, alia superstitione captus inqua sola pertinacissime haesit, siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a pebeio quodam et ignoto muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro summo numine trinisque in die sacrificiis colere perseveravit volebatque credi monitione cius futura praenoscere. Ante paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litavit.
LVII. Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octaviam interemerat, tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret. Et tamen nori defuerunt qui per longum tempus vernis aestivisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi viventis et brevi magno inimicorun malo reversuri. Quin etiam Vologaesus Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere oravit, ut Neronis memoria coleretur. Denique cum post viginti annos adulescente me exstitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam favorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut vehementer adiutus et vix redditus sit.