|
- I
- Divitias alius fuluo sibi congerat auro
- et teneat culti iugera multa soli,
- quem labor adsiduus uicino terreat hoste,
- Martia cui somnos classica pulsa fugent:
- me mea paupertas uita traducat inerti,
- dum meus adsiduo luceat igne focus.
- ipse seram teneras maturo tempore uites
- rusticus et facili grandia poma manu:
- nec Spes destituat sed frugum semper aceruos
- praebeat et pleno pinguia musta lacu.
- nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris
- seu uetus in triuio florida serta lapis:
- et quodcumque mihi pomum nouus educat annus,
- libatum agricolae ponitur ante deo.
- flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona
- spicea, quae templi pendeat ante fores;
- pomosisque ruber custos ponatur in hortis
- terreat ut saeua falce Priapus aues.
- uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
- custodes, fertis munera uestra, Lares.
- tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos:
- nunc agna exigui est hostia parua soli.
- agna cadet uobis, quam circum rustica pubes
- clamet 'io messes et bona uina date.'
- iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo
- nec semper longae deditus esse uiae,
- sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra
- arboris ad riuos praetereuntis aquae.
- nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
- aut stimulo tardos increpuisse boues;
- non agnamue sinu pigeat fetumue capellae
- desertum oblita matre referre domum.
- at uos exiguo pecori, furesque lupique,
- parcite: de magno praeda petenda grege.
- hinc ego pastoremque meum lustrare quot annis
- et placidam soleo spargere lacte Palem.
- adsitis, diui, neu uos e paupere mensa
- dona nec e puris spernite fictilibus.--
- fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
- pocula, de facili composuitque luto.--
- non ego diuitias patrum fructusque requiro,
- quos tulit antiquo condita messis auo:
- parua seges satis est; satis est, requiescere lecto
- si licet et solito membra leuare toro.
- quam iuuat immites uentos audire cubantem
- et dominam tenero continuisse sinu
- aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
- securum somnos imbre iuuante sequi!
- hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem
- qui maris et tristes ferre potest pluuias.
- o quantum est auri pereat potiusque smaragdi,
- quam fleat ob nostras ulla puella uias.
- te bellare decet terra, Messalla, marique,
- ut domus hostiles praeferat exuuias:
- me retinent uinctum formosae uincla puellae,
- et sedeo duras ianitor ante fores.
- non ego laudari curo, mea Delia: tecum
- dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer.
- te spectem, suprema mihi cum uenerit hora,
- et teneam moriens deficiente manu.
- flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
- tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
- flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
- uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
- illo non iuuenis poterit de funere quisquam
- lumina, non uirgo sicca referre domum.
- tu manes ne laede meos, sed parce solutis
- crinibus et teneris, Delia, parce genis.
- interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
- iam ueniet tenebris Mors adoperta caput;
- iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,
- dicere nec cano blanditias capite.
- nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postes
- non pudet et rixas inseruisse iuuat
- hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque,
- ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,
- ferte et opes: ego composito securus aceruo
- dites despiciam despiciamque famem.
- II
- Adde merum uinoque nouos compesce dolores,
- occupet ut fessi lumina uicta sopor:
- neu quisquam multo percussum tempora baccho
- excitet, infelix dum requiescit amor.
- nam posita est nostrae custodia saeua puellae,
- clauditur et dura ianua firma sera.
- ianua difficilis domini te uerberet imber,
- te Iouis imperio fulmina missa petant.
- ianua, iam pateas uni mihi uicta querellis,
- neu furtim uerso cardine aperta sones.
- et mala si qua tibi dixit dementia nostra,
- ignoscas: capiti sint precor illa meo.
- te meminisse decet quae plurima uoce peregi
- supplice cum posti florida serta darem.
- tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.
- audendum est: fortes adiuuat ipsa Venus.
- illa fauet seu quis iuuenis noua limina temptat
- seu reserat fixo dente puella fores:
- illa docet molli furtim derepere lecto,
- illa pedem nullo ponere posse sono,
- illa uiro coram nutus conferre loquaces
- blandaque compositis abdere uerba notis.
- nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat
- nec uetat obscura surgere nocte timor.
- en ego cum tenebris tota uagor anxius urbe,
- . . . . . . . . . . . .
- nec sinit occurrat quisquam qui corpora ferro
- uulneret aut rapta praemia ueste petat.
- quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque
- qualibet; insidias non timuisse decet.
- non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis,
- non mihi cum multa decidit imber aqua.
- non labor hic laedit, reseret modo Delia postes
- et uocet ad digiti me taciturna sonum.
- parcite luminibus, seu uir seu femina fiat
- obuia: celari uult sua furta Venus.
- neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen
- neu prope fulgenti lumina ferte face.
- si quis et imprudens aspexerit, occulat ille
- perque deos omnes se meminisse neget:
- nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,
- is Venerem e rapido sentiet esse mari.
- nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi uerax
- pollicita est magico saga ministerio.
- hanc ego de caelo ducentem sidera uidi,
- fluminis haec rapidi carmine uertit iter,
- haec cantu finditque solum manesque sepulcris
- elicit et tepido deuocat ossa rogo:
- iam tenet infernas magico stridore cateruas,
- iam iubet aspersas lacte referre pedem.
- cum libet, haec tristi depellit nubila caelo:
- cum libet, aestiuo conuocat orbe niues.
- sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
- sola feros Hecatae perdomuisse canes.
- haec mihi composuit cantus, quis fallere posses:
- ter cane, ter dictis despue carminibus.
- ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
- non sibi, si in molli uiderit ipse toro.
- tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
- omnia: de me uno sentiet ille nihil.
- quid credam? nempe haec eadem se dixit amores
- cantibus aut herbis soluere posse meos,
- et me lustrauit taedis, et nocte serena
- concidit ad magicos hostia pulla deos.
- non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,
- orabam, nec te posse carere uelim.
- ferreus ille fuit qui, te cum posset habere,
- maluerit praedas stultus et arma sequi.
- ille licet Cilicum uictas agat ante cateruas,
- ponat et in capto Martia castra solo,
- totus et argento contextus, totus et auro,
- insideat celeri conspiciendus equo;
- ipse boues mea si tecum modo Delia possim
- iungere et in solito pascere monte pecus,
- et te dum liceat teneris retinere lacertis,
- mollis et inculta sit mihi somnus humo.
- quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
- prodest cum fletu nox uigilanda uenit?
- nam neque tunc plumae nec stragula picta soporem
- nec sonitus placidae ducere posset aquae.
- num Veneris magnae uiolaui numina uerbo,
- et mea nunc poenas impia lingua luit?
- num feror incestus sedes adiisse deorum
- sertaque de sanctis deripuisse focis?
- non ego, si merui, dubitem procumbere templis
- et dare sacratis oscula liminibus,
- non ego tellurem genibus perrepere supplex
- et miserum sancto tundere poste caput.
- at tu, qui laetus rides mala nostra, caueto
- mox tibi: non uni saeuiet usque deus.
- uidi ego qui iuuenum miseros lusisset amores
- post Veneris uinclis subdere colla senem
- et sibi blanditias tremula componere uoce
- et manibus canas fingere uelle comas:
- stare nec ante fores puduit caraeue puellae
- ancillam medio detinuisse foro.
- hunc puer, hunc iuuenis turba circumterit arta,
- despuit in molles et sibi quisque sinus.
- at mihi parce, Venus: semper tibi dedita seruit
- mens mea: quid messes uris acerba tuas?
- III
- Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas,
- o utinam memores ipse cohorsque mei!
- me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:
- abstineas auidas Mors modo nigra manus.
- abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater
- quae legat in maestos ossa perusta sinus,
- non soror, Assyrios cineri quae dedat odores
- et fleat effusis ante sepulcra comis,
- Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe,
- dicitur ante omnes consuluisse deos.
- illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi
- rettulit e trinis omnia certa puer.
- cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam
- quin fleret nostras respiceretque uias.
- ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,
- quaerebam tardas anxius usque moras.
- aut ego sum causatus aues aut omina dira
- Saturniue sacram me tenuisse diem.
- o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi
- offensum in porta signa dedisse pedem!
- audeat inuito ne quis discedere Amore,
- aut sciat egressum se prohibente deo.
- quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt
- illa tua totiens aera repulsa manu,
- quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari
- te, memini, et puro secubuisse toro?
- nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi
- picta docet templis multa tabella tuis)
- ut mea uotiuas persoluens Delia uoces
- ante sacras lino tecta fores sedeat
- bisque die resoluta comas tibi dicere laudes
- insignis turba debeat in Pharia.
- at mihi contingat patrios celebrare Penates
- reddereque antiquo menstrua tura Lari.
- quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam
- tellus in longas est patefacta uias!
- nondum caeruleas pinus contempserat undas,
- effusum uentis praebueratque sinum,
- nec uagus ignotis repetens compendia terris
- presserat externa nauita merce ratem.
- illo non ualidus subiit iuga tempore taurus,
- non domito frenos ore momordit equus,
- non domus ulla fores habuit, non fixus in agris
- qui regeret certis finibus arua, lapis.
- ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
- obuia securis ubera lactis oues.
- non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
- immiti saeuus duxerat arte faber.
- nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper,
- nunc mare, nunc leti mille repente uiae.
- parce, pater. timidum non me periuria terrent,
- non dicta in sanctos impia uerba deos.
- quod si fatales iam nunc expleuimus annos,
- fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
- HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS,
- MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI.
- sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,
- ipsa Venus campos ducet in Elysios.
- hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes
- dulce sonant tenui gutture carmen aues;
- fert casiam non culta seges, totosque per agros
- floret odoratis terra benigna rosis;
- ac iuuenum series teneris immixta puellis
- ludit, et adsidue proelia miscet amor.
- illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti,
- et gerit insigni myrtea serta coma.
- at scelerata iacet sedes in nocte profunda
- abdita, quam circum flumina nigra sonant:
- Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues
- saeuit et huc illuc impia turba fugit;
- tum niger in porta serpentum Cerberus ore
- stridet et aeratas excubat ante fores.
- illic Iunonem temptare Ixionis ausi
- uersantur celeri noxia membra rota;
- porrectusque nouem Tityos per iugera terrae
- adsiduas atro uiscere pascit aues.
- Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
- iam iam poturi deserit unda sitim;
- et Danai proles, Veneris quod numina laesit,
- in caua Lethaeas dolia portat aquas.
- illic sit quicumque meos uiolauit amores,
- optauit lentas et mihi militias.
- at tu casta precor maneas, sanctique pudoris
- adsideat custos sedula semper anus.
- haec tibi fabellas referat positaque lucerna
- deducat plena stamina longa colu;
- at circa grauibus pensis adfixa puella
- paulatim somno fessa remittat opus.
- tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante,
- sed uidear caelo missus adesse tibi.
- tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos,
- obuia nudato, Delia, curre pede.
- hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem
- Luciferum roseis candida portet equis.
- IV
- 'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,
- ne capiti soles, ne noceantque niues:
- quae tua formosos cepit sollertia? certe
- non tibi barba nitet, non tibi culta coma est;
- nudus et hibernae producis frigora brumae,
- nudus et aestiui tempora sicca Canis.'
- sic ego: tum Bacchi respondit rustica proles
- armatus curua sic mihi falce deus.
- 'o fuge te tenerae puerorum credere turbae:
- nam causam iusti semper amoris habent.
- hic placet, angustis quod equum compescit habenis
- hic placidam niueo pectore pellit aquam;
- hic, quia fortis adest audacia, cepit: at illi
- uirgineus teneras stat pudor ante genas.
- sed ne te capiant, primo si forte negabit,
- taedia; paulatim sub iuga colla dabit.
- longa dies homini docuit parere leones,
- longa dies molli saxa peredit aqua;
- annus in apricis maturat collibus uuas,
- annus agit certa lucida signa uice.
- nec iurare time: ueneris periuria uenti
- inrita per terras et freta summa ferunt
- gratia magna Ioui: uetuit Pater ipse ualere,
- iurasset cupide quidquid ineptus amor:
- perque suas impune sinit Dictynna sagittas
- adfirmes, crines perque Minerua suos.
- at si tardus eris errabis. transiet aetas
- quam cito! non segnis stat remeatque dies.
- quam cito purpureos deperdit terra colores,
- quam cito formosas populus alta comas.
- quam iacet, infirmae uenere ubi fata senectae,
- qui prior Eleo est carcere missus equus.
- uidi iam iuuenem, premeret cum serior aetas,
- maerentem stultos praeteriisse dies.
- crudeles diui! serpens nouus exuit annos:
- formae non ullam fata dedere moram.
- solis aeterna est Baccho Phoeboque iuuentas:
- nam decet intonsus crinis utrumque deum.
- tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,
- cedas: obsequio plurima uincet amor.
- neu comes ire neges, quamuis uia longa paretur
- et Canis arenti torreat arua siti,
- quamuis praetexens picta ferrugine caelum
- uenturam amiciat imbrifer arcus aquamt.
- uel si caeruleas puppi uolet ire per undas,
- ipse leuem remo per freta pelle ratem.
- nec te paeniteat duros subiisse labores
- aut opera insuetas atteruisse manus;
- nec, uelit insidiis altas si claudere ualles,
- dum placeas, umeri retia ferre negent.
- si uolet arma, leui temptabis ludere dextra;
- saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus.
- tunc tibi mitis erit, rapias tum cara licebit
- oscula: pugnabit, sed tibi rapta dabit.
- rapta dabit primo, post adferet ipse roganti,
- post etiam collo se implicuisse uelit.
- heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:
- iam tener adsueuit munera uelle puer.
- at tua, qui uenerem docuisti uendere primus,
- quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.
- Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,
- aurea nec superent munera Pieridas.
- carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,
- ex umero Pelopis non nituisset ebur.
- quem referent Musae, uiuet, dum robora tellus,
- dum caelum stellas, dum uehet amnis aquas.
- at qui non audit Musas, qui uendit amorem,
- Idaeae currus ille sequatur Opis,
- et tercentenas erroribus expleat urbes
- et secet ad Phrygios uilia membra modos.
- blanditiis uult esse locum Venus ipsa: querellis
- supplicibus, miseris fletibus illa fauet.'
- haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore:
- sed Titium coniunx haec meminisse uetat.
- pareat ille suae: uos me celebrate magistrum,
- quos male habet multa callidus arte puer.
- gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes
- consultent: cunctis ianua nostra patet.
- tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem
- deducat iuuenum sedula turba senem.
- eheu quam Marathus lento me torquet amore!
- deficiunt artes, deficiuntque doli.
- parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,
- cum mea ridebunt uana magisteria.
- V
- Asper eram et bene discidium me ferre loquebar:
- at mihi nunc longe gloria fortis abest.
- namque agor ut per plana citus sola uerbere turben
- quem celer adsueta uersat ab arte puer.
- ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam
- magnificum post haec: horrida uerba doma.
- parce tamen, per te furtiui foedera lecti,
- per uenerem quaeso compositumque caput.
- ille ego cum tristi morbo defessa iaceres
- te dicor uotis eripuisse meis:
- ipseque te circum lustraui sulpure puro,
- carmine cum magico praecinulsset anus;
- ipse procuraui ne possent saeua nocere
- somnia, ter sancta deueneranda mola;
- ipse ego uelatus filo tunicisque solutis
- uota nouem Triuiae nocte silente dedi.
- omnia persolui: fruitur nunc alter amore,
- et precibus felix utitur ille meis.
- at mihi felicem uitam, si salua fuisses,
- fingebam demells, et renuente deo.
- rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
- area dum messes sole calente teret,
- aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas
- pressaque ueloci candida musta pede.
- consuescet numerare pecus; consuescet amantis
- garrulus in dominae ludere uerna sinu.
- illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam,
- pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
- illa regat cunctos, illi sint omnia curae:
- at iuuet in tota me nihil esse domo.
- huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma
- Delia selectis detrahat arboribus:
- et, tantum uenerata uirum, hunc sedula curet,
- huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
- haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
- iactat odoratos uota per Armenios.
- saepe ego temptaui curas depellere uino:
- at dolor in lacrimas uerterat omne merum.
- saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem,
- admonuit dominae deseruitque Venus.
- tunc me discedens deuotum femina dixit,
- a pudet, et narrat scire nefanda meam.
- non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis
- deuouet et flauis nostra puella comis.
- talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
- uecta est frenato caerula pisce Thetis.
- haec nocuere mihi. quod adest huic diues amator,
- uenit in exitium callida lena meum.
- sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
- tristia cum multo pocula felle bibat:
- hanc uolitent animae circum sua fata querentes
- semper, et e tectis strix uiolenta canat:
- ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
- quaerat et a saeuis ossa relicta lupis;
- currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,
- post agat e triuiis aspera turba canum.
- eueniet; dat signa deus: sunt numina amanti,
- saeuit et iniusta lege relicta Venus.
- at tu quam primum sagae praecepta rapacis
- desere: nam donis uincitur omnis amor.
- pauper erit praesto tibi semper: pauper adibit
- primus et in tenero fixus erit latere:
- pauper in angusto fidus comes agmine turbae
- subicietque manus efficietque uiam:
- pauper ad occultos furtim deducet amicos
- uinclaque de niueo detrahet ipse pede.
- heu canimus frustra nec uerbis uicta patescit
- ianua sed plena est percutienda manu.
- at tu, qui potior nunc es, mea furta timeto:
- uersatur celeri Fors leuis orbe rotae.
- non frustra quidam iam nunc in limine perstat
- sedulus ac crebro prospicit ac refugit
- et simulat transire domum, mox deinde recurrit
- solus et ante ipsas exscreat usque fores.
- nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso,
- dum licet: in liquida nam tibi linter aqua,
- VI
- Semper ut inducar blandos offers mihi uultus,
- post tamen es misero tristis et asper, Amor.
- quid tibi, saeue, rei mecum est? an gloria magna est
- insidias homini composuisse deum?
- nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim
- nescio quem tacita callida nocte fovet.
- illa quidem iurata negat, sed credere durum est:
- sic etiam de me pernegat usque uiro.
- ipse miser docui, quo posset ludere pacto
- custodes: heu heu nunc premor arte mea.
- fingere tunc didicit causas ut sola cubaret,
- cardine tunc tacito uertere posse fores:
- tunc sucos herbasque dedi quis liuor abiret
- quem facit impresso mutua dente uenus.
- at tu, fallacis coniunx incaute puellae,
- me quoque seruato, peccet ut illa nihil,
- neu iuuenes celebret multo sermone caueto
- neue cubet laxo pectus aperta sinu,
- neu te decipiat nutu, digitoque liquorem
- ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
- exibit quam saepe, time, seu uisere dicet
- sacra Bonae maribus non adeunda Deae.
- at mihi si credas, illam sequar unus ad aras:
- tunc mihi non oculis sit timuisse meis.
- saepe, uelut gemmas eius signumque probarem,
- per causam memini me tetigisse manum:
- saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam
- sobria supposita pocula uictor aqua.
- non ego te laesi prudens: ignosce fatenti.
- iussit Amor: contra quis ferat arma deos?
- ille ego sum, nec me iam dicere uera pudebit,
- instabat tota cui tua nocte canis.
- quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis
- seruare, frustra clauis inest foribus.
- te tenet, absentes alios suspirat amores
- et simulat subito condoluisse caput.
- at mihi seruandam credas: non saeua recuso
- uerbera, detrecto non ego uincla pedum.
- tum procul absitis, quisquis colit arte capillos,
- et fluit effuso cui toga laxa sinu:
- quisquis et occurret, ne possit crimen habere,
- stet procul ante, aut alia stet procul ante uia.
- sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos
- est mihi diuino uaticinata sono.
- haec, ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem
- flammam, non amens uerbera torta timet:
- ipsa bipenne suos caedit uiolenta lacertos
- sanguineque effuso spargit inulta deam,
- statque latus praefixa ueru, stat saucia pectus,
- et canit euentus quos dea magna monet.
- 'parcite quam custodit Amor uiolare puellam,
- ne pigeat magno post didicisse malo.
- attigerit, labentur opes, ut uulnere nostro
- sanguis, ut hic uentis diripiturque cinis.'
- et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas:
- si tamen admittas, sit precor illa leuis.
- non ego te propter parco tibi, sed tua mater
- me mouet atque iras aurea uincit anus.
- haec mihi te adducit tenebris multoque timore
- coniungit nostras clam taciturna manus:
- haec foribusque manet noctu me adfixa proculque
- cognoscit strepitus me ueniente pedum.
- uiue diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,
- sit modo fas, annos contribuisse uelim.
- te semper natamque tuam te propter amabo:
- quidquid agit, sanguis est tamen illa tuus.
- sit modo casta, doce, quamuis non uitta ligatos
- impediat crines nec stola longa pedes.
- et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
- possim ego quin oculos appetat illa meos;
- et si quid peccasse putet, ducarque capillis
- immerito pronas proripiarque uias.
- non ego te pulsare uelim, sed, uenerit iste
- si furor, optarim non habuisse manus.
- nec saeuo sis casta metu, sed mente fideli:
- mutuus absenti te mihi seruet amor.
- at quae fida fuit nulli, post uicta senecta
- ducit inops tremula stamina torta manu
- firmaque conductis adnectit licia telis
- tractaque de niueo uellere ducta putat.
- hanc animo gaudente uident iuuenumque cateruae
- commemorant merito tot mala ferre senem:
- hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo
- spectat et infidis quam sit acerba monet.
- haec aliis maledicta cadant: nos, Delia, amoris
- exemplum cana simus uterque coma.
- VII
- Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes
- stamina, non ulli dissoluenda deo:
- hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
- quem tremeret forti milite uictus Atax.
- euenere: nouos pubes Romana triumphos
- uidit et euinctos bracchia capta duces:
- at te uictrices lauros, Messalla, gerentem
- portabat nitidis currus eburnus equis.
- non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene
- testis et Oceani litora Santonici,
- testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,
- Carnutis et flaui caerula lympha Liger.
- an te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis
- caeruleus placidis per uada serpis aquis,
- quantus et aetherio contingens uertice nubes
- frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
- quid referam ut uolitet crebras intacta per urbes
- alba Palaestino sancta columba Syro,
- utque maris uastum prospectet turribus aequor
- prima ratem uentis credere docta Tyros,
- qualis et, arentes cum findit Sirius agros,
- fertilis aestiua Nilus abundet aqua?
- Nile pater, quanam possim te dicere causa
- aut quibus in terris occuluisse caput?
- te propter nullos tellus tua postulat imbres,
- arida nec pluuio supplicat herba Ioui.
- te canit atque suum pubes miratur Osirim
- barbara, Memphiten plangere docta bouem.
- primus aratra manu sollerti fecit Osiris
- et teneram ferro sollicitauit humum,
- primus inexpertae commisit semina terrae
- pomaque non notis legit ab arboribus.
- hic docuit teneram palis adiungere uitem,
- hic uiridem dura caedere falce comam:
- illi iucundos primum matura sapores
- expressa incultis uua dedit pedibus.
- ille liquor docuit uoces inflectere cantu,
- mouit et ad certos nescia membra modos:
- Bacchus et agricolae magno confecta labore
- pectora tristitiae dissoluenda dedit:
- Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert,
- crura licet dura compede pulsa sonent.
- non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri,
- sed chorus et cantus et leuis aptus amor,
- sed uarii flores et frons redimita corymbis,
- fusa sed ad teneros lutea palla pedes
- et Tyriae uestes et dulcis tibia cantu
- et leuis occultis conscia cista sacris.
- huc ades et Genium ludis centumque choreis
- concelebra et multo tempora funde mero:
- illius et nitido stillent unguenta capillo,
- et capite et collo mollia serta gerat.
- sic uenias hodierne: tibi dem turis honores,
- liba et Mopsopio dulcia melle feram.
- at tibi succrescat proles quae facta parentis
- augeat et circa stet ueneranda senem.
- nec taceat monumenta uiae, quem Tuscula tellus
- candidaque antiquo detinet Alba Lare.
- namque opibus congesta tuis hic glarea dura
- sternitur, hic apta iungitur arte silex.
- te canet agricola, a magna cum uenerit urbe
- serus, inoffensum rettuleritque pedem.
- at tu, Natalis multos celebrande per annos,
- candidior semper candidiorque ueni.
- VIII
- Non ego celari possum, quid nutus amantis
- quidue ferant miti lenia uerba sono.
- nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum,
- praecinit euentus nec mihi cantus auis:
- ipsa Venus magico religatum bracchia nodo
- perdocuit multis non sine uerberibus.
- desine dissimulare: deus crudelius urit,
- quos uidet inuitos succubuisse sibi.
- quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos
- saepeque mutatas disposuisse comas,
- quid fuco splendente genas ornare, quid ungues
- artificis docta subsecuisse manu?
- frustra iam uestes, frustra mutantur amictus
- ansaque compressos colligat arta pedes.
- illa placet, quamuis inculto uenerit ore
- nec nitidum tarda compserit arte caput.
- num te carminibus, num te pallentibus herbis
- deuouit tacito tempore noctis anus?
- cantus uicinis fruges traducit ab agris,
- cantus et iratae detinet anguis iter,
- cantus et e curru Lunam deducere temptat,
- et faceret, si non aera repulsa sonent.
- quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?
- forma nihil magicis utitur auxiliis:
- sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
- oscula, sed femori conseruisse femur.
- nec tu difficilis puero tamen esse memento:
- persequitur poenis tristia facta Venus.
- munera ne poscas: det munera canus amator,
- ut foueat molli frigida membra sinu.
- carior est auro iuuenis, cui leuia fulgent
- ora nec amplexus aspera barba terit.
- huic tu candentes umero suppone lacertos,
- et regum magnae despiciantur opes.
- at Venus inueniet puero concumbere furtim,
- dum timet et teneros conserit usque sinus,
- et dare anhelanti pugnantibus umida linguis
- oscula et in collo figere dente notas.
- non lapis hanc gemmaeque iuuant, quae frigore sola
- dormiat et nulli sit cupienda uiro.
- heu sero reuocatur amor seroque iuuentas
- cum uetus infecit cana senecta caput.
- tum studium formae est: coma tum mutatur, ut anno
- dissimulet uiridi cortice tincta nucis:
- tollere tum cura est albos a stirpe capillos
- et faciem dempta pelle referre nouam.
- at tu dum primi floret tibi temporis aetas
- utere: non tardo labitur illa pede.
- neu Marathum torque: puero quae gloria uicto est?
- in ueteres esto dura, puella, senes.
- parce precor tenero: non illi sontica causa est.
- sed nimius luto corpora tingit amor.
- uel miser absenti maestas quam saepe querellas
- conicit et lacrimis omnia plena madent!
- 'quid me spernis?' ait. 'poterat custodia uinci:
- ipse dedit cupidis fallere posse deus.
- nota uenus furtiua mihi est, ut lenis agatur
- spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;
- et possum media quamuis obrepere nocte
- et strepitu nullo clam reserare fores.
- quid prosunt artes, miserum si spernit amantem
- et fugit ex ipso saeua puella toro?
- uel cum promittit, subito sed perfida fallit,
- est mihi nox multis euigilanda malis.
- dum mihi uenturam fingo, quodcumque mouetur,
- illius credo tunc sonuisse pedes.'
- desistas lacrimare, puer: non frangitur illa,
- et tua iam fletu lumina fessa tument.
- oderunt, Pholoe, moneo, fastidia diui,
- nec prodest sanctis tura dedisse focis.
- hic Marathus quondam miseros ludebat amantes,
- nescius ultorem post caput esse deum;
- saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis
- et cupidum ficta detinuisse mora:
- nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi
- quaecumque opposita est ianua dura sera.
- at te poena manet, ni desinis esse superba.
- quam cupies uotis hunc reuocare diem!
- IX
- Quid mihi, si fueras miseros laesurus amores,
- foedera per diuos, clam uiolanda, dabas?
- a miser, et si quis primo periuria celat,
- sera tamen tacitis Poena uenit pedibus.
- parcite, caelestes: aequum est impune licere
- numina formosis laedere uestra semel.
- lucra petens habili tauros adiungit aratro
- et durum terrae rusticus urget opus,
- lucra petituras freta per parentia uentis
- ducunt instabiles sidera certa rates:
- muneribus meus est captus puer. at deus illa
- in cinerem et liquidas munera uertat aquas.
- iam mihi persoluet poenas, puluisque decorem
- detrahet et uentis horrida facta coma;
- uretur facies, urentur sole capilli,
- deteret inualidos et uia longa pedes.
- admonui quotiens 'auro ne pollue formam:
- saepe solent auro multa subesse mala.
- diuitiis captus si quis uiolauit amorem,
- asperaque est illi difficilisque Venus
- ure meum potius flamma caput et pete ferro
- corpus et intorto uerbere terga seca.
- nec tibi celandi spes sit peccare paranti:
- scit deus, occultos qui uetat esse dolos.
- ipse deus tacito permisit +leue+ ministro
- ederet ut multo libera uerba mero:
- ipse deus somno domitos emittere uocem
- iussit et inuitos facta tegenda loqui.'
- haec ego dicebam: nunc me fleuisse loquentem,
- nunc pudet ad teneros procubuisse pedes.
- tunc mihi iurabas nullo te diuitis auri
- pondere, non gemmis, uendere uelle fidem,
- non tibi si pretium Campania terra daretur,
- non tibi si Bacchi cura Falernus ager.
- illis eriperes uerbis mihi sidera caeli
- lucere et pronas fluminis esse uias.
- quin etiam flebas: at non ego fallere doctus
- tergebam umentes credulus usque genas.
- quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae?
- sit precor exemplo sit leuis illa tuo.
- o quotiens, uerbis ne quisquam conscius esset,
- ipse comes multa lumina nocte tuli!
- saepe insperanti uenit tibi munere nostro
- et latuit clausas post adoperta fores.
- tum miser interii, stulte confisus amari:
- nam poteram ad laqueos cautior esse tuos.
- quin etiam attonita laudes tibi mente canebam,
- at me nunc nostri Pieridumque pudet.
- illa uelim rapida Vulcanus carmina flamma
- torreat et liquida deleat amnis aqua.
- tu procul hinc absis, cui formam uendere cura est
- et pretium plena grande referre manu.
- at te qui puerum donis corrumpere es ausus
- rideat adsiduis uxor inulta dolis,
- et cum furtiuo iuuenem lassauerit usu,
- tecum interposita languida ueste cubet.
- semper sint externa tuo uestigia lecto
- et pateat cupidis semper aperta domus:
- nec lasciua soror dicatur plura bibisse
- pocula uel plures emeruisse uiros.
- illam saepe ferunt conuiuia ducere baccho,
- dum rota Luciferi prouocet orta diem:
- illa nulla queat melius consumere noctem
- aut operum uarias disposuisse uices.
- at tua perdidicit: nec tu, stultissime, sentis,
- cum tibi non solita corpus ab arte mouet.
- tune putas illam pro te disponere crines
- aut tenues denso pectere dente comas?
- istane persuadet facies, auroque lacertos
- uinciat et Tyrio prodeat apta sinu?
- non tibi sed iuueni cuidam uult bella uideri,
- deuoueat pro quo remque domumque tuam.
- nec facit hoc uitio, sed corpora foeda podagra
- et senis amplexus culta puella fugit.
- huic tamen accubuit noster puer: hunc ego credam
- cum trucibus uenerem iungere posse feris.
- blanditiasne meas aliis tu uendere es ausus,
- tune aliis demens oscula ferre mea?
- tum flebis, cum me uinctum puer alter habebit
- et geret in regno regna superba tuo.
- at tua tum me poena iuuet, Venerique merenti
- fixa notet casus aurea palma meos:
- HANC TIBI FALLACI RESOLVTVS AMORE TIBVLLVS
- DEDICAT ET GRATA SIS, DEA, MENTE ROGAT.
- X
- Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
- quam ferus et uere ferreus ille fuit!
- tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
- tum breuior dirae mortis aperta uia est.
- an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
- uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?
- diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,
- faginus astabat cum scyphus ante dapes.
- non arces, non uallus erat, somnumque petebat
- securus uarias dux gregis inter oues.
- tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem
- arma nec audissem corde micante tubam.
- nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
- haesura in nostro tela gerit latere.
- sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,
- cursarem uestros cum tener ante pedes.
- neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:
- sic ueteris sedes incoluistis aui.
- tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu
- stabat in exigua ligneus aede deus.
- hic placatus erat, seu quis libauerat uuam
- seu dederat sanctae spicea serta comae:
- atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat
- postque comes purum filia parua fauum.
- at nobis aerata, Lares, depellite tela,
- . . . . . . . . . . . .
- hostiaque e plena rustica porcus hara.
- hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra
- uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.
- sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,
- sternat et aduersos Marte fauente duces,
- ut mihi potanti possit sua dicere facta
- miles et in mensa pingere castra mero.
- quis furor est atram bellis accersere Mortem?
- imminet et tacito clam uenit illa pede.
- non seges est infra, non uinea culta, sed audax
- Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:
- illic percussisque genis ustoque capillo
- errat ad obscuros pallida turba lacus.
- quin potius laudandus hic est quem prole parata
- occupat in parua pigra senecta casa!
- ipse suas sectatur oues, at filius agnos,
- et calidam fesso comparat uxor aquam.
- sic ego sim, liceatque caput candescere canis
- temporis et prisci facta referre senem.
- interea pax arua colat. pax candida primum
- duxit araturos sub iuga curua boues:
- pax aluit uites et sucos condidit uuae,
- funderet ut nato testa paterna merum:
- pace bidens uomerque nitent, at tristia duri
- militis in tenebris occupat arma situs.--
- rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse,
- uxorem plaustro progeniemque domum.--
- sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos
- femina, perfractas conqueriturque fores;
- flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse
- flet sibi dementes tam ualuisse manus.
- at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,
- inter et iratum lentus utrumque sedet.
- a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam
- uerberat: e caelo deripit ille deos.
- sit satis e membris tenuem rescindere uestem,
- sit satis ornatus dissoluisse comae,
- sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus
- quo tenera irato flere puella potest.
- sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque
- is gerat et miti sit procul a Venere.
- at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,
- profluat et pomis candidus ante sinus.