I. Ciuitates aut natura aut opere debere muniri.
II. Non directos sed angulosos muros faciendos.
III. Quemadmodum muris e terra iungatur adgestus.
IIII. De cataractis et portis, ne noceantur ab ignibus.
V. De fossis faciendis.
VI. Ne sagittis hostium homines laedantur in muro.
VII. Quibus modis prouidendum sit, ne famem patiantur obsessi.
VIII. Quae species praeparandae sint pro defensione murorum.
VIIII. Quid faciendum sit, si neruorum defuerit copia.
X. Quid faciendum, ne aquae inopiam patiantur obsessi.
XI. Si sales defuerint.
XII. Quid faciendum, cum primo impetu uenitur ad muros.
XIII. Enumeratio machinarum, quibus muri obpugnantur.
XIIII. De ariete falce testudine.
XV. De uineis, de pluteis, de aggere.
XVI. De musculis.
XVII. De turribus ambulatoriis.
XVIII. Quemadmodum ambulatoria turris possit incendi.
XVIIII. Quemadmodum altitudo muris addatur.
XX. Quo pacto suffodiatur terra, ut machina nocere nihil possit.
XXI. De scalis sambuca exostra et tollennone.
XXII. De ballistis onagris scorpionibus arcuballistis fustibalis fundis,
per quae tormenta defenditur murus.
XXIII. Aduersum arietes prosunt culcitae laquei lupi columnae grauiores.
XXIIII. De cuniculis, per quos aut murus defoditur aut ciuitas penetratur.
XXV. Quid facere debeant oppidani, si hostes inruperint ciuitatem.
XXVI. Quae sit adhibenda cautela, ne hostes furtim occupent murum.
XXVII. Quando oppidanis inferantur insidiae.
XXVIII. Quid faciant obsidentes, ne ab oppidanis patiantur insidias.
XXVIIII. Quo genere tormentorum ciuitas defendatur.
XXX. Quemadmodum mensura colligatur ad scalas uel machinas faciendas.
XXXI. Praecepta belli naualis.
XXXII. Nomina iudicum, qui praeerant classi.
XXXIII. Vnde appellentur liburnae.
XXXIIII. Qua diligentia fabricentur liburnae.
XXXV. Qua obseruatione sit caedenda materies.
XXXVI. Quo mense caedendae sint trabes.
XXXVII. De modo liburnarum.
XXXVIII. Nomina uentorum et numerus.
XXXVIIII. Quibus mensibus tutius nauigetur.
XL. Quemadmodum tempestatum obseruanda sint signa.
XLI. De prognosticis.
XLII. De aestuariis, hoc est de rheumate.
XLIII. De locorum notitia siue remigibus.
XLIIII. De telis tormentisque naualibus.
XLV. Quemadmodum nauali bello collocentur insidiae.
XLVI. Quid fiat, cum aperto Marte bellum nauale committitur.)
Agrestem incultamque hominum in initio saeculi uitam a communione mutorum
animalium uel ferarum urbium consitutio prima discreuit. In his nomen
reipublicae repperit communis utilitas. Ideo potentissimae nationes ac
principes consecrati nullam maiorem gloriam putauerunt quam aut fundare nouas
ciuitates aut ab aliis conditas in nomen suum sub quadam amplificatione
transferre. In quo opere clementia serenitatis tuae obtinet palmam. Ab illis
enim uel paucae uel singulae, a pietate tua innumerabiles urbes ita iugi labore
perfectae sunt, ut non tam humana manu conditae quam diuino nutu uideantur
natae. Cunctos imperatores felicitate moderatione castimonia, exemplis
indulgentiae, studiorum amore praecedis. Regni animique tui bona cernimus et
tenemus quae anticipare et superior optauit aetas et extendi in perpetuum
uentura desiderat. Quibus rebus tantum uniuerso orbi praestitum gratulamur,
quantum uel humana mens petere uel gratia potuit diuina conferre. Sed
dispositionibus uestrae clementiae quantum profecerit murorum elaborata
constructio, Roma documentum est, quae salutem ciuium Capitolinae arcis
defensione seruauit, ut gloriosius postea totius orbis possideret imperium. Ad
complementum igitur operis maiestatis uestrae praeceptione suscepti rationes,
quibus uel nostrae ciuitates defendendae sint uel hsotium subruendae, ex
diuersis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum omnibus
profutura condantur.
I. Urbes atque castella aut natura muniuntur aut manu aut utroque, quod firmius
ducitur; natura aut locorum edito uel abrupto aut circumfuso mari siue
paludibus uel fluminibus; manu fossis ac muro. In illo naturali beneficio
tutissimo eligentis consilium, in plano quaeritur fundantis industria. Videmus
antiquissimas ciuitates ita in campis patentibus constitutas, ut deficiente
auxilio locorum arte tamen et opere redderentur inuictae.
II. Ambitum muri directum ueteres ducere noluerunt, ne ad ictus arietum esset
expositus, sed sinuosis anfractibus, iactis fundamentis, clausere urbes,
crebrioresque turres in ipsis angulis reddiderunt propterea, quia, si quis ad
murum tali ordinatione constructum uel scalas uel machinas uoluerit admouere,
non solum a fronte sed etiam a lateribus et prope a tergo uelut in sinu
circumclusus obprimitur.
III. Murus autem ut numquam possit elidi, hac ratione perficitur. Interuallo
uicenum pedum interposito duo intrinsecus parietes fabricantur. Deinde terra,
quae de fossis fuerit egesta, inter illos mittitur uectibusque densatur, (ita
ut a muro primus paries pro rata inferior, secundus longe minor ducatur, ut de
plano ciuitatis ad similtudinem graduum quasi cliuo molli usque ad propugnacula
possit ascendi,) quia nec murus ullis potest arietibus rumpi, quem terra
confirmat, et quouis casu destructis lapidibus ea, quae inter parietes densata
fuerat, ad muri uicem ingruentibus moles obsistit.
IIII. Cauetur praeterea, ne portae subiectis ignibus exurantur. Propter quod
sunt coriis ac ferro tegendae; sed amplius prodest, quod inuenit antiquitas, ut
ante portam addatur propugnaculum, in cuius ingressu ponitur cataracta, quae
anulis ferreis ac funibus pendet, ut, si hostes intrauerint, demissa eadem
extinguantur inclusi. Ita tamen supra portam murus est ordinandus, ut accipiat
foramina, per quae de superiore parte effusa aqua subiectum restinguat
incendium.
V. Fossae autem ante urbes latissimae altissimaeque faciendae sunt, ut nec
facile possint coaequari replerique ab obsidentibus et, cum aquis coeperint
redundare, ab aduersario cuniculum continuari minime patiantur. Nam duplici
modo opus subterraneum peragi, earum altitudine et inundatione, prohibetur.
VI. Formidatur, ne multitudo sagittariorum de propugnaculis exterritis
defensoribus adpositisque scalis occupet murum. Aduersum quod catafractas uel
scuta in ciuitatibus debent habere quam plurimi. Deinde per propugnacula
duplicia saga ciliciaque tenduntur impetumque excipiunt sagittarum. Neque enim
facile transeunt spicula quod cedit ac fluctuat. Inuentum quoque remedium est,
ut de ligno crates facerent, quas metallas uocauerunt, lapidibusque complerent,
ea arte inter bina propugnacula constitutas, ut, si per scalas ascendisset
hostis et partem aliquam ipsius contigisset, supra caput suum uergeret saxa.
VII. Multa defensionum obpugnationumque sunt genera, quae locis conpetentibus
inseremus. Nunc sciendum est obsidendi duas esse species, unam, cum aduersarius
oportunis locis praesidiis ordinatis ***** uel aqua prohibet inclusos uel
deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus. Hoc enim consilio
ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos casus possessores, quamuis leui
suspitione pulsati, omnem alimoniam uictus intra muros debent studiosissime
collocare, ut ipsis exuberet substantia, aduersarios inopia cogat abscedere.
Non solum autem porcinum sed et omne animalium genus, quod inclusum seruari non
potest, deputari oportet ad laridum, ut adminiculo carnis frumenta sufficiant.
Aues autem cohortales et sine inpensa in ciuitatibus nutriuntur et propter
aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis praecipue congerenda et quae
adportari nequiuerint exurenda, uini aceti ceterarumque frugum uel pomorum
congerendae sunt copiae nihilque, quod usui proficiat, hostibus relinquendum.
Nam, ut hortorum cura in uirdiariis domorum uel areis exerceatur, utilitatis ac
uoluptatis ratio persuadet. Parum autem proficit plurimum collegisse, nisi ab
exordio dimensione salubri per idoneos erogatio temperetur: numquam periclitati
sunt fame qui frugalitatem inter copias seruare coeperunt. Inbellis quoque
aetas ac sexus propter necessitatem uictus portis frequenter exclusa est, ne
penuria obprimeret armatos, a quibus moenia seruabantur.
VIII. Bitumen sulphur picem liquidam oleum, quod incendiarium uocant, ad
exurendas hostium machinas conuenit praeparari; ad arma facienda ferrum
utriusque temperaturae et carbones seruantur in conditis; ligna quoque
hastilibus sagittisque necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluuiis, quia pro
soliditate grauiora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime colliguntur; ex
quibus muri replentur et turres; minima ad fundas siue fustibalos uel manibus
iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima uero pondere formaque uolubili
in propugnaculis digeruntur, ut demissa per praeceps non solum hostes obruant
subeuntes sed etiam machinamenta confringant. Rotae quoque de lignis uiridibus
ingentissimae fabricantur, uel intercisi ex ualidissimis arboribus cylindri,
quas taleas uocant, ut sint uolubiles, laeuigantur, quae per pronum labentia
subito impetu bellatores solent (equos quoque) deterrere. Trabes quoque et
tabulata uel diuersae magnitudinis clauos ferreos esse oportet in promptu. Nam
obpugnantium machinis per alias machinas consueuit obsisti, praecipue cum
subitis operibus addenda sit muris uel propugnaculis altitudo, ne aduersariorum
mobiles turres superemineant et capiant ciuitatem.
VIIII. Neruorum quoque copiam summo studio expedit colligi, quia onagri uel
ballistae ceteraque tormenta nisi funibus neruinis intenta nihil prosunt.
Equorum tamen saetae de caudis ac iubis ad ballistas utiles adseruntur.
Indubitatum uero est crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere
uirtutem Romanae necessitatis experimento. Nam in obsidione Capitolii corruptis
iugi ac longa fatigatione tormentis, cum neruorum copia defecisset, matronae
abscisos crines uiris suis obtulere pugnantibus, reparatisque machinis
aduersariorum impetum reppulerunt. Maluerunt enim pudicissimae feminae
deformato ad tempus capite libere uiuere cum maritis quam hostibus integro
decore seruire. Cornua quoque uel cruda coria proficit colligi ad catafractas
texendas aliaque machinamenta siue munimina.
X. Magna urbis utilitas est, cum perennes fontes murus includit. Quod si natura
non praestat, cuiuslibet altitudinis effodiendi sunt putei aquarumque haustus
funibus extrahendi. Sed interdum sicciora sunt loca quae montibus sunt saxisque
munita; in quibus superposita castella extra murum inferiores reperiunt fontium
uenas ac de propugnaculis uel turribus destinatis protegunt telis, ut
aquatoribus liber praestetur accessus. Quod si ultra ictum teli, in cliuo tamen
ciuitatis subiecta sit uena, castellum paruulum, quem burgum uocant, inter
ciuitatem et fontem conuenit fabricari ibique ballistas sagittariosque
constitui, ut aqua defendatur ab hostibus. Praeterea in omnibus publicis
aedificiis multisque priuatis cisternae sunt diligentissime substruendae, ut
receptacula aquis pluuialibus, quae de tectis effluunt, praestent. Difficile
sitis uicit, qui quamuis exigua aqua ad potum tamen tantum in obsidione sunt
usi.
XI. Maritima sit ciuitas et sales defuerint, liquor ex mari sumptus per alueos
aliaque patula uasa diffunditur, qui calore solis duratur in salem. Quod si
hostis ab unda prohibeat, nam hoc accidit, harenas, quas excitatum uento mare
superfuderat, aliquando colligunt et dulci aqua eluunt, quae sole siccata
nihilominus mutatur in sales.
XII. Violenta autem inpugnatio quando castellis uel ciuitatibus praeparatur,
mutuo utrimque periculo sed maiore obpugnantium sanguine exercentur luctuosa
certamina. Illi enim, qui muros inuadere cupiunt, terrifico apparatu expositis
copiis in spem deditionis formidinem geminant tubarum strepitu hominumque
permixto; tunc, (quia timor magis frangit insuetos,) primo impetu stupentibus
oppidanis, si discriminum experimenta non norunt, admotis scalis inuaditur
ciuitas. Quod si a fidentibus siue militaribus uiris repellatur prima
congressio, statim clausis crescit audacia, et iam non terrore, sed uiribus et
arte confligitur.
XIII. Admouentur enim testudines arietes falces uineae plutei musculi turres;
de quibus singulis, qualiter fabricentur, quo etiam pacto proelientur uel
repellantur, edisseram.
XIIII. De materia ac tabulatis testudo contexitur, quae, ne exuratur incendio,
coriis uel ciliciis centonibusque uestitur. Haec intrinsecus accipit trabem,
quae aut adunco praefigitur ferro et falx uocatur ab eo, quod incurua est, ut
de muro extrahat lapides, aut certe caput ipsius uestitur ferro et appellatur
aries, uel quod habet durissimam frontem, qua subruit muros, uel quod more
arietum retrocedit, ut cum impetu uehementius feriat. Testudo autem a
similitudine uerae testudinis uocabulum sumpsit, quia, sicut illa modo reducit
modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem intedum exerit,
ut fortius caedat.
XV. Vineas dixerunt ueteres quas nunc militari barbaricoque usu causias uocant.
E lignis leuioribus machina colligatur, lata pedibus octo, alta pedibus septem,
longa pedibus septem, longa pedibus sedecim. Huius tectum munitione duplici
tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque uimine saepiuntur, ne saxorum
telorumque impetu penetrentur. Extrinsecus autem, ne inmisso concremetur
incendio, crudis ac recentibus coriis uel centonibus operitur. Istae, cum
plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus obsidentes tuti ad
subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui ad similitudinem
absidis contexuntur e uimine et ciliciis uel coriis proteguntur ternisque
rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quaecumque parte
uolueris admouentur more carpenti; quos obsidentes applicant muris, eorumque
munitione protecti sagittis siue fundis uel missibilibus defensores omnes de
propugnaculis ciuitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur
occasio. Agger autem ex terra lignisque extollitur contra murum, de quo tela
iactantur.
XVI. Musculos dicunt minores machinas, quibus protecti bellatores sudatum
auferunt ciuitatis; fossatum etiam adportatis lapidibus lignis ac terra non
solum conplent sed etiam solidant, ut turres ambulatoriae sine inpedimento
iungantur ad murum. Vocantur autem a marinis beluis musculi; nam quemadmodum
illi, cum minores sint, tamen ballenis auxilium adminiculumque iugiter
exhibent, ita istae machinae breuiores (uel) deputatae turribus magnis aduentui
illarum parant uiam itineraque praemuniunt.
XVII. Turres autem dicuntur machinamenta ad aedificiorum speciem ex trabibus
tabulatisque conpacta et, ne tantum opus hostili concremetur incendio,
diligentissime ex crudis coriis uel centonibus communita, quibus pro modo
altitudinis additur latitudo. Nam interdum tricenos pedes per quadrum interdum
quadragenos uel quinquagenos latae sunt. Proceritas autem ipsarum tanta fit, ut
non solum muros sed etiam turres lapideas altitudine superent. His plures rotae
mechanica arte subduntur, quarum lapsu uolubili magnitudo tam ampla moueatur.
Praesens autem periculum ciuitatis est, si ad murum fuerit turris admota.
Plures enim accipit scalas et diuerso genere conatur inrumpere. Nam in
inferioribus habet arietem, cuius impetu destruit muros, circa mediam uero
partem accipit pontem, factum de duabus trabibus saeptumque de uimine, quem
subito prolatum inter turrem murumque constituunt et per eum egredientes de
machina bellatores in ciuitatem transeunt et occupant muros. In superioribus
autem turris illius partibus contati et sagittarii collocantur, qui defensores
urbis ex alto contis missibilibus saxisque prosternant. Quo facto ciuitas
capitur sine mora. Quid enim auxilii superest, cum hi, qui de murorum
altitudine hostium murum?
XVIII. Huic tam manifesto discrimini multis occurritur modis. Primum, si
confidentia uel uirtus est militaris, eruptione facta globus egreditur
aramatorum et ui hostibus pulsis machinamentum illud ingens dereptis coriis de
lignis exurit. Quod si oppidani exire non audeant, ad maiores ballistas
malleolos uel falaricas cum incendio destinant, ut perruptis coriis uel
centonibus intrinsecus flamma condatur. Malleoli uelut sagittae sunt, et, ubi
adhaeserint, quia ardentes ueniunt, uniuersa conflagrant. Falarica autem ad
modum hastae ualido praefigitur ferro; inter tubum etiam et hastile sulphure
resina bitumine stuppisque conuoluitur infusa oleo, quod incendiarium uocant;
quae ballistae impetu destinata perrupto munimine ardens figitur ligno
turritamque machinam frequenter incendit. Depositi quoque homines funibus, cum
hostes dormiunt, in lanternis portant lucernas et incensis machinis rursum
leuantur in murum.
XVIIII. Praeterea partem muri, ad quam machina conatur accedere, caemento atque
lapidibus uel luto siue lateribus, postremo tabulatis extruendo faciunt
altiorem, ne defensores moenium desuper urbi uentura possit obprimere. Constat
autem inefficax machinamentum reddi, si inueniatur inferius. Verum obsidentes
eiusmodi dolum adhibere consueuerunt. Primo talem extruunt turrem, quae
propugnaculis ciuitatis uideatur inferior; deinde secreto aliam de tabulatis
intrinsecus turriculam faciunt et, cum muris fuerit machina sociata, subito
funibus trochleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes
armati, quia altior inuenitur, statim capiunt ciuitatem.
XX. Interdum longissimas ferratasque trabes obponunt machinae uenienti eamque a
muri uicinitate propellunt. Sed cum Rhodiorum ciuitas obpugnaretur ab hostibus
et turris ambulatoria supra murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur,
mechanici ingenio inuentum est tale remedium. Per noctem sub fundamenta muri
cuniculum fodit et illum locum, ad quem die postero turris fuerat promouenda,
nullo hostium sentiente egesta terra cauauit intrinsecus, et, cum rotis suis
moles fuisset inpulsa atque ad locum, qui subtercauatus fuerat, peruenisset,
tanto ponderi solo cedente subsedit nec iungi muris aut moueri ulterius potuit.
Ita ciuitas liberata est et machina derelicta.
XXI. Admotis turribus funditores lapidibus, sagittarii iaculis, manuballistarii
uel arcuballistarii sagittis, iaculatores plumbatis ac missibilibus de muris
submouent homines. Hoc facto scalis adpositis occupant ciuitatem. Sed qui
scalis nituntur frequenter periculum sustinent, exemplo Capanei, a quo primum
scalarum obpugnatio perhibetur inuenta, qui tanta ui occisus est a Thebanis, ut
extinctus fulmine diceretur. Et ideo sambuca exostra et tollennone obsidentes
in murum hostium penetrant. Sambuca dicitur ad similitudinem citharae; nam
quemadmodum in cithara chordae sunt, ita in trabe, quae iuxta turrem ponitur,
funes sunt, qui pontem de superiore parte trochleis laxant, ut descendat ad
murum, statimque de turri exeunt bellatores et per eum transeuntes moenia urbis
inuadunt. Exostra dicitur pons, quem superius exposuimus, quia de turri in
murum repente protruditur. Tollenno dicitur, quotiens una trabes in terram
praealta defigitur, cui in summo uertice alia transuersa trabes longior dimensa
medietate conectitur eo libramento, ut, si unum caput depressis, aliud
erigatur. In uno ergo capite cratibus sine tabulatis contexitur machina, in qua
pauci conlocantur armati; tunc per funes adtracto depressoque alio capite
eleuati inponuntur in murum.
XXII. Aduersum haec obsessos defendere consueuerunt ballistae onagri scorpiones
arcuballistae fustibali (sagittarii) fundae. Ballista funibus neruinis
tenditur, quae, quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est quanto maior
fuerit, tanto spicula longius mittit; quae si iuxta artem mechanicam temperetur
et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante collegerint, dirigatur,
penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit lapides, sed pro neruorum
crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur; nam quanto amplior
fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. His duobus generibus nulla
tormentorum species uehementior inuenitur. Scorpiones dicebant, quas nunc
manuballistas uocant, ideo sic nuncupati, quod paruis subtilibusque spiculis
inferunt mortem. Fustibalos arcuballistas et fundas describere superfluum puto,
quae praesens usus agnoscit. Saxis tamen grauioribus per onagrum destinatis non
solum equi eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur.
XXIII. Aduersum arietes etiam uel falces sunt plura remedia. Aliquanti centones
et culcitas funibus chalant et illis obponunt locis, qua caedit aries, ut
impetus machinae materia molliore fractus non destruat murum. Alii laqueis
captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt et cum
ipsis testudinibus euertunt. Plures in modum forficis dentatum funibus inligant
ferrum, quem lupum uocant, adprehensumque arietem aut euertunt aut ita
suspendunt, ut impetum non habeat feriendi. Interdum bases columnaeque
marmoreae uibrato impetu iaciuntur de muris arietesque confringunt. Quod si
tanta uis fuerit, ut murus arietibus perforetur et, quod saepe accidit,
decidat, salutis una spes superest, ut destructis domibus alius intrinsecus
murus addatur hostesque intra binos parietes, si penetrare temptauerint,
perimantur.
XXIIII. Aliud genus obpugnationum est subterraneum atque secretum, quod
cuniculum uocant a leporibus, qui cauernas sub terris fodiunt ibique conduntur.
Adhibita ergo multitudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique
uenas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cauatoque specu
in exitium ciuitatis inferna quaeritur uia. Quae fraus duplicibus operatur
insidiis. Aut enim penetrant urbem et noctu non sentientibus oppidanis
egrediuntur per cuniculum reseratisque portis suorum agmen inducunt hostesque
in ipsis domibus perimunt ignorantes aut certe, cum ad murorum fundamenta
peruenerint, suffodiunt eorum maximam partem adpositis siccioribus lignis
ruinamque muri tumultuario opere suspendunt; sarmenta insuper iungunt aliaque
fomenta flammarum; tunc praeparatis bellatoribus operi ignis inmittitur
conbustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente inruptioni
aditus reseratur.
XXV. Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internicionem hostes,
qui peruaserant ciuitatem. Quod sine dubio euenit, si oppidani muros ac turres
retinuerint uel altiora occupauerint loca. Tunc enim de fenestris ac tectis
omnis aetas ac sexus inrumpentes obruit saxis aliisque generibus telorum; quod
ne sustineant, obsidentes portas ciuitatis aperire consuerunt, ut resistere
desinant fugiendi potestate concessa. Necessitas enim quaedam uirtutis est
desperatio. In hoc casu unum oppidanis auxilium est, siue per diem siue per
noctem hostis intrauerit, ut muros turresque teneant ac loca superiora
conscedant hostesque per uicos et plateas undique obruant dimicantes.
XXVI. Frequenter dolum excogitant obsidentes ac simulata desperatione longius
abeunt. Sed ubi post metum murorum uigiliis derelictis requieuerit incauta
securitas, tenebrarum ac noctis occasione captata cum scalis clanculo ueniunt
murosque conscendunt. Propter quod maior est adhibenda custodia, cum hostis
abscesserit, et in ipsis muris ac turribus teguriola conlocanda, in quibus
uigiles hibernis mensibus ab imbri uel frigore, aestiuis defendantur a sole.
Illud quoque usus inuenit, ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribus
nutriant, qui aduentum hostium odore praesentiant latratuque testentur. Anseres
quoque non minore sollertia nocturnos superuentus clamoribus indicant. Nam
ingressi Capitolinam arcem Galli Romanum nomen eruerant, nisi clamore anserum
excitatus Mallius restitisset. Mira diligentia siue fortuna uiros, qui
uniuersum orbem erant missuri sub iugum, auis una seruauit.
XXVII. Non solum in obsidionibus sed in uniuerso genere bellorum supra omnia
ducitur hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. Oportunitas enim
insidiarum aliter non potest inueniri, nisi scias, quibus horis aduersarius a
laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior, interdum medio die,
interdum ad uesperum, saepe nocte, aliquando eo tempore, quo sumitur cibus, cum
utriusque partis milites ad requiem aut ad curanda corpora disperguntur. Quod
in ciuitate cum coeperit fieri, obsidentes astu se a proelio subtrahunt, ut
aduersariorum neglegentiae licentiam tribuant. Quae ipsa inpunitate cum
creuerit, repente admotis machinis uel adpositis scalis occupant ciuitatem. Et
ideo in muris saxa ceteraque tormenta ponuntur in promptu, ut cognitis insidiis
adcurrentes ad manum habeant quod supra caput hostium euoluant atque
iaculentur.
XXVIII. Cum neglegentia interuenerit, paribus insidiis subiacent obsidentes.
Nam siue cibo siue somno fuerint occupati siue otio aut aliqua necessitate
dispersi, tunc oppidani repente prorumpunt, ignorantes perimunt, arietes
machinas ipsosque aggeres ignibus concremant omniaque in perniciem suam
fabricata opera subuertunt. Propter quod obsidentes ultra ictum teli fossam
faciunt eamque non solum uallo et sudibus sed etiam turriculis instruunt, ut
erumpentibus ex ciuitate possint obsistere, quod opus loriculam uocant. (Saepe,
cum obsidio describitur, inuenitur in historiis loricula urbem esse
circumdatam.)
(XXVIIII. Sed ex alto destinata missibilia siue plumbatae uel lanceae ueruta
uel spicula in subiectos uehementius cadunt. Sagittae quoque arcubus missae et
saxa manibus fundis siue fustibalis directa, quanto de excelsiore loco exeunt,
tanto longius penetrant. Ballistae uero et onagri, si a peritis diligentissime
temperentur, uniuersa praecedunt, a quibus nec uirtus ulla nec munimina possunt
defendere bellatores. Nam more fulminis quicquid percusserint aut dissoluere
aut inrumpere consuerunt.)
XXX. Ad capiendos muros scalae uel machinae plurimum ualent, si ea magnitudine
conpactae fuerint, ut altitudinem exuperent ciuitatis. Mensura autem colligitur
duplici modo; aut enim linum tenue et expeditum uno capite nectitur in sagitta,
quae cum ad muri fastigia directa peruenerit, ex mensura lini murorum altitudo
deprehenditur, aut certe, cum sol obliquus umbram turrium murorumque iaculatur
in terram, tunc ignorantibus aduersariis umbrae illius spatium mensuratur
itemque decempeda figitur et umbra ipsius similiter mensuratur. Quo collecto
nemo dubitat ex umbra decempedae inueniri altitudinem ciuitatis, cum sciatur,
quanta altitudo quantum umbrae mittat in longum.
Quae ad obpugnandas uel defendas urbes auctores bellicarum artium prodiderunt
uel quae recentium necessitatum usus inuenit, pro publica, ut arbitror,
utilitate digessi, illud iterum iterumque commonens, ut sollertissime caueatur,
ne quando aut potus inopia emergat aut cibi, quibus malis nulla arte
succurritur; ideoque intra muros tanto plura condenda sunt, quantum scitur
clausurae tempus in obsidentum potestate consistere.
XXXI. Praecepto maiestatis tuae, imperator inuicte, terrestris proelii
rationibus absolutis, naualis belli residua, ut opinor, est portio; de cuius
artibus ideo pauciora dicenda sunt, quia iam dudum pacato mari cum barbaris
nationibus agitur terrestre certamen. Romanus autem populus pro decore et
utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tutmultus alicuius classem
parabat ex tempore, sed, ne quando necessitatem sustineret, semper habuit
praeparatam. Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno uel
populo, quem expeditum et promptum ad resistendum uindicandumque cognoscit.
Apud Misenum igitur et Rauennam singulae legiones cum classibus stabant, ne
longius a tutela urbis abscederent et, cum ratio postulasset, sine mora, sine
circuitu ad omnes mundi partes nauigio peruenirent. Nam Misenatium classis
Galliam Hispanias Mauretaniam Afrcam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam habebat
in proximo. Classis autem Rauennatium Epiros Macedoniam Achaiam Propontidem
Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa nauigatione consueuerat, quia in
rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam uirtus.
XXXII. Liburnis autem, quae in Campania stabant, praefectus classis Misenatium
praeerat, eas uero, quae Ionio mari locatae fuerant, praefectus classis
Rauennatium retinebant; sub quibus erant deni tribuni per cohortes singulas
constituti. Singulae autem liburnae singulos nauarchos, id est quasi
nauicularios, habebant, qui exceptis ceteris nautarum officiis gubernatoribus
atque remigibus et militibus exercendis cotidianam curam et iugem exhibebant
industriam.
XXXIII. Diuersae autem prouinciae quibusdam temporibus mari plurimum potuerunt,
et ideo diuersa genera nauium fuerunt. Sed Augusto dimicante Actiaco proelio,
cum Liburnorum auxiliis praecipue uictus fuisset Antonius, experimento tanti
certaminis patuit Liburnorum naues ceteris aptiores. Ergo similtudine et nomine
usurpato ad earundem instar classem Romani principes texuerunt. Liburnia namque
Dalmatiae pars est Iadertinae subiacens ciuitati, cuius exemplo nunc naues
bellicae fabricantur et appellantur liburnae.
XXXIIII. Sed cum in domibus substruendis harenae uel lapidum qualitas
requiratur, tanto magis in fabricandis nauibus diligenter cuncta quaerenda
sunt, quia maius periculum est nauem uitiosam esse quam domum. Ex cupresso
igitur et pinu domestica siue siluestri et abiete praecipue liburna contexitur,
utilius aereis clauis quam ferreis configenda; quamlibet enim grauior aliquanto
uideatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre; nam
ferreos clauos tepore et umore celeriter robigo consumit, aerei autem etiam in
fluctibus propriam substantiam seruant.
XXXV. Obseruandum praecipue, ut a quintadecima luna usque ad uicesimam secundam
arbores praecidantur, ex quibus liburnae contexendae sunt. His enim tantum octo
diebus caesa materies immunis seruatur a carie, reliquis autem diebus praecisa
etiam eodem anno interna uermium labe exesa in puluerem uertitur, quod ars ipsa
et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et contemplatione ipsius
religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tantum diebus placuit
celebrari.
XXXVI. Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestiuum, id est per
mensem Iulium et Augustum et per autumnale aequinoctium (id est) usque in k.
Ianuarias. His namque mensibus arescente umore sicciora et ideo fortiora sunt
ligna. Illud etiam cauendum, ne continuo, ut deiectae fuerint trabes, secentur
uel statim, ut sectae fuerint, mittantur in nauem, siquidem et adhuc solidae
arbores et iam diuisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur
indutias. Nam quae uirides conpinguntur, cum natiuum umorem exudauerint,
contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius nauigantibus
(quam hiare tabulata).
XXXVII. Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent singulos
ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos uel quaternos interdum
quinos sortiuntur remigio gradus. Nec hoc cuiquam enorme uideatur, cum in
Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse nauigia, ut senorum etiam
uel ultra ordinum fuerint. Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae
sociantur, quae uicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas
Britanni picatos uocant. Per has et superuentus fieri et commeatus
aduersariorum nauium aliquando intercipi adsolet et speculandi studio aduentus
earum uel consilium deprehendi. Ne tamen exploratiae naues candore prodantur,
colore Veneto, qui marinis est fluctibus similis, uela tinguntur et funes, cera
etiam, qua ungere solent naues, inficitur. Nautaeque uel milites Venetam uestem
induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant
explorantes.
XXXVIII. Qui cum exercitu armatis classibus uehitur, turbinum signa debet ante
praenoscere. Procellis namque et fluctibus liburnae grauius quam ui hostium
saepe perierunt, in qua parte naturalis philosophiae tota est adhibenda
sollertia, quia uentorum tempestatumque caelesti ratione natura colligitur. Et
pro acerbitate pelagi, sicut prouidos cautela tutatur, ita neglegentes
extinguit incuria. Igitur uentorum numerum atque uocabula ars nauigandi primum
debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinum tantum quattuor uentos
principales a singulis caeli partibus flare credebant, sed experimentum
posterioris aetatis XII conprehendit; horum uocabula ad summouendam
dubitationem non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut uentis
principalibus declaratis eos, qui ipsis dextra laeuaque coniuncti sunt,
indicemus. A uerno itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus
exordium, ex quo uentus oritur apheliotes, id est subsolanus; huic a dextera
iungitur caecias siue euroborus, a sinistra eurus siue uulturnus. Meridianum
autem cardinem possidet notus, id est auster; huic a dextera iungitur
leuconotus, hoc est albus notus, a sinistra libonotus, id est corus. Occidentalem
uero cardinem tenet zephyrus id est subuespertinus;
huic a dextera iungitur lips siue africus, a sinistra iapyx siue fauonius.
Septentrionalem uero cardinem sortitus est aparctias siue septentrio; cui
adhaeret a dextra thrascias siue circius, a sinistra boreas, id est aquilo. Hi
saepe singuli, interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare
consuerunt; horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta,
undis exaestuantibus saeuiunt; horum flatu pro natura temporum uel locorum ex
procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur. Nam
secundo spiramine optatos classis inuenit portus, aduerso stare uel regredi aut
discrimen sustinere conpellitur. Et ideo difficile naufragium pertulit qui
uentorum rationem diligenter inspexit.
XXXVIIII. Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque enim integro anno uis
atque acerbitas maris patitur nauigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam
dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. Pachone decurso, id
est post ortum Pliadum, a die VI. kal. Iunias usque in Arcturi ortum, id est in
diem VIII. decimum kal. Octobres, secura nauigatio creditur, quia aestatis
beneficio uentorum acerbitas mitigatur; post hoc tempus usque in tertium idus
Nouembres incerta nauigatio est et discrimini propior propterea, quia post idus
Septembres oritur Arcturus, uehementissimum sidues, et VIII. kal. Octobres
aequinoctialis euenit acerba tempestas, circa nonas uero Octobres aeduli
pluuiales, V. idus easdem Taurus. A Nouembri autem mense crebris tempestatibus
nauigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex die igitur tertio idus
Nouembres usque in diem sextum idus Martias maria clauduntur. Nam lux minima
noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, uentorum imbri uel niuibus
geminata saeuitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri
itinere deturbat. Post natalem uero, ut ita dicam, nauigationis, qui sollemni
certamine publicoque spectaculo multarum urbium celebratur, plurimorum siderum
ipsiusque temporis ratione usque in idus Maias periculose maria temptantur, non
quo negotiatorum cesset industria, sed quia maior adhibenda cautela est, quando
exercitus nauigat cum liburnis, quam cum priuatarum mercium festinat audacia.
XL. Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates uehementissimas
commouent; in quibus licet certi dies auctorum adtestatione signentur, tamen,
quia diuersis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes
causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae obseruationis
curam trifariam diuidunt. Aut enim circa diem statutum aut ante uel postea
tempestates fieri conpertum est. Vnde praecedentes ************, nascentes die
sollemni *********, subsequentes ************* Graeco uocabulo nuncuparunt. Sed
omnia enumerare nominatim aut ineptim uideatur aut longum, cum auctores plurimi
non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint. Transitus
quoque siderum, quos planetas uocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio
creatoris suscipiunt signa uel deserunt, frequenter assolent serena turbare.
Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et nauigantibus quam maxime
metuendos non solum peritiae ratio sed etiam uulgi usus intellegit.
XLI. Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus
tranquilla produntur, quae uelut in speculo lunae orbis ostendit. Rubicundus
color uentus, caeruleus indicat pluuias, ex utroque commixtus nimbos et
furentes procellas. Laetus orbis ac lucidus serenitatem nauigiis repromittit,
quam gestat in uultu, praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutila
neque infuso fuerit umore fuscata. Sol quoque exoriens uel diem condens
interest utrum aequalibus gaudeat radiis an obiecta nube uarietur, utrum solito
splendore fulgidus an uentis urguentibus igneus neue pallidus uel pluuia sit
inpendente maculosus. Aer uero et mare ipsum nubiumque magnitudo uel species
sollicitos instruit nautas. Aliquanta ab auibus, aliquanta significantur a
piscibus, quae Vergilius in Georgicis diuino paene conprehendit ingenio et
Varro in libris naualibus diligenter excoluit. Haec gubernatores so se scire
profitentur, sciunt eatenus, quatenus eos imperitiae usus instituit, non altior
doctrina formauit.
XLII. Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter uentorum flatus suo
quoque spiramine motuque uegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac
noctibus aestu quodam, quod rheuma uocant, ultro citroque percurrit et more
torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam.
Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum nauium secunda adiuuat, retardat
aduersa. Quae dimicaturo magna sunt cautione uitanda. Neque enim auxilio
remorum rheumatis impetus uincitur, cui interdum cedit et uentus; et quoniam in
diuersis regionibus, diuerso lunae crescentis minuentisque statu certis horis
ista uariantur, ideo proelium nauale gesturus consuetudinem pelagi uel loci
ante congressum debet agnoscere.
XLIII. Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca, in quibus nauigaturi
sunt, portusque cognoscere, ut infesta prominentibus uel latentibus scopulis,
uadosa ac sicca uitentur; tanto enim securitas maior est, quanto mare altius
fuerit. In nauarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus uirtus
eligitur propterea, quia naualis pugna tranquillo committitur mari
liburnarumque moles non uentorum flatibus sed remorum pulsu aduersarios
percutit rostris eorumque rursum impetus uitat, in quo opere lacerti remigum et
ars clauum regentis magistri uictoriam praestat.
XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat; sed nauale
certamen non solum plures armorum species uerum etiam machinas et tormenta
flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid enim crudelius
congressione nauali, ubi aquis homines perimuntur et flammis? Praecipua ergo
esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati etiam et ocreis
muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest conqueri, qui stans
pugnat in nauibus; scuta quoque ualidiora propter ictus lapidum et ampliora
sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque naualia genera telorum sagittis
missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula
inuicem diriguntur et saxa et, quod est grauius, qui de uirtute praesumunt,
admotis liburnis iniectis pontibus in aduersariorum transeunt naues ibique
gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In maioribus etiam
liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de
excelsioribus tabulatis facilius uulnerent uel perimant inimicos. Oleo
incendiario stuppa sulphure et bitumine obuolutae et ardentes sagittae per
ballistas in hosticarum nauium alueos infiguntur unctasque cera et pice et
resina tabulas tot fomentis ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur
et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera
qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora.
XLV. Ad instar autem terrestris proelii superuentus fiunt ignorantibus nauticis
uel circa oportunas insularum angustias conlocantur insidiae. Idque agitur, ut
imparati facilius deleantur; si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si
uento urguentur aduerso, so pro rostris est rheuma, si nihil suspicantes
dormiunt inimici, si statio, quam tenent, exitum non habet, si dimicandi optata
euenit occasio, fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex oportunitate
proelium conserendum. Quod si cautela hostium euitatis insidiis publico Marte
confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies, non directae ut in campis,
sed incuruae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus acies media
sinuetur, ut, si aduersarii perrumpere temptauerint, ipsa ordinatione
circumdati deprimantur. In cornibus autem praecipuum robur et liburnarum
conlocatur et militum.
XLVI. Praeterea utile est, ut alto et libero mari tua semper classis utatur,
inimicorum uero pellatur ad litus, quia pugnandi impetum perdunt qui
detruduntur in terras. In eiusmodi certamine tria armamentorum genera plurimum
ad uictoriam prodesse compertum est, asseres falces bipinnes. Asser dicitur,
cum trabes subtilis ac longa ad similitudinem antemnae pendet in malo utroque
capite ferrato. Hunc, siue a dextra siue a sinistra parte aduersariorum se
iunxerint naues, pro uice arietis ui inpellunt; qui bellatores hostium siue
nautas sine dubio prosternit ac perimit ipsamque nauem saepius perforat. Falx
autem dicitur acutissimum ferrum curuatum ad similitudinem falcis, quod contis
longioribus inditum chalatorios (sub. funes), quibus antemnae suspenditur,
repente praecidit conlapsisque uelis liburnam pigriorem et inutilem reddit.
Bipinnis est securis habens ex utraque parte latissimum et acutissimum ferrum.
Per has in medio ardore pugnandi peritissimi nautae uel milites cum minoribus
scafulis secreto incidunt funes, quibus aduersariorum ligata sunt gubernacula.
Quo facto statim capitur tamquam inermis et debilis nauis; quid enim salutis
superest ei, qui amiserit clauum? De lusoriis, quae in Danubio agrarias
cotidianis tutantur excubiis, reticendum puto, quia artis amplius in his
frequentior usus inuenit, quam uetus doctrina monstrauerat.