[1] Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior
aperuit: quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non
gradu, sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus
disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad
voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. 2 Tum Scipio Nasica in
Capitolio porticus, tum, quas praediximus, Metellus, tum in circo Cn.
Octavius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque magnificentiam secuta
privata luxuria est.
3 Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum
Viriatho secutum est: quod ita varia fortuna gestum est, ut saepius
Romanorum gereretur adversa. Sed interempto Viriatho fraude magis quam
virtute Servilii Caeponius Numantinum gravius exarsit. 4 Haec urbs numquam
plura quam decem milia propriae iuventutis armavit, sed vel ferocia ingenii vel
inscitia nostrorum ducum vel fortunae indulgentia cum alios duces, tum Pompeium
magni nominis virum ad turpissima deduxit foedera (hic primus e Pompeis consul
fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. 5 Sed Pompeium gratia impunitum habuit,
Mancinum verecundia poenam non recusando perduxit huc, ut per fetialis nudus ac
post tergum religatis manibus dederetur hostibus. Quem illi recipere se
negaverunt, sicut quondam Caudini fecerant, dicentes publicam violationem fidei
non debere unius lui sanguine.
[2] Inmanem deditio
Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe Tiberius Gracchus, Tiberii Gracchi
clarissimi atque eminentissimi viri filius, P. Africani ex filia nepos, quo
quaestore et auctore id foedus ictum erat, nunc graviter ferens aliquid a se
pactum infirmari, nunc similis vel iudicii vel poenae metuens discrimen,
tribunus plebis creatus, vir alioqui vita innocentissimus, ingenio
florentissimus, 2 proposito
sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta et natura et
industria mortalis condicio recipit, P. Mucio Scaevola L. Calpurnio consulibus
abhinc annos centum sexaginta duos descivit a bonis, pollicitusque toti Italiae
civitatem, 3 simul etiam promulgatis
agrariis legibus, omnibus statim concupiscentibus, summa imis miscuit et in
praeruptum atque anceps periculum adduxit rem publicam. Octavioque collegae pro
bono publico stanti imperium abrogavit, triumviros agris dividendis colonisque
deducendis creavit se socerumque suum, consularem Appium, et Gaium fratrem
admodum iuvenem.
[3] Tum P. Scipio
Nasica, eius qui optimus vir a senatu iudicatus erat, nepos, eius qui censor
porticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi
viri P. Africani patrui, privatusque et togatus, cum esset consobrinus Ti.
Gracchi, patriam cognationi praeferens et quidquid publice salutare non esset,
privatim alienum existimans (ob eas virtutes primus omnium absens pontifex
maximus factus est), circumdata laevo brachio togae lacinia ex superiore parte
Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui salvam vellent rem
publicam, se sequerentur. 2 Tum
optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et intacta
perniciosis consiliis plebs inruere in Gracchum stantem in area cum catervis
suis et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque
clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere
potuerat, immatura morte finivit. 3 Hoc
initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit. Inde ius
vi obrutum potentiorque habitus prior, discordiaeque civium antea condicionibus
sanan solitae ferro diiudicatae bellaque non causis inita, sed prout eorum
merces fuit. Quod haut mirum est: 4 non
enim ibi consistunt exempla, unde coeperunt, sed quamlibet in tenuem recepta
tramitem latissime evagandi sibi viam faciunt, et ubi semel recto deerratum est,
in praeceps pervenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit
fructuosum.
[4] Interim, dum haec
in Italia geruntur, Aristonicus, qui mortuo rege Attalo a quo Asia populo Romano
hereditate relicta erat, sicut relicta postea est a Nicomede Bithynia mentitus
regiae stirpis originem armis eam occupaverat, is victus a M. Perpenna ductusque
in triumpho, sed a M. Aquilio, capite poenas dedit, cum initio belli Crassum
Mucianum, virum iuris scientissimum, decedentem ex Asia proconsulem
interemisset. 2 At P. Scipio Africanus
Aemilianus, qui Carthaginem deleverat, post tot acceptas circa Numantiam clades
creatus iterum consul missusque in Hispaniam fortunae virtutique expertae in
Africa respondit in Hispania, et intra annum ac tres menses, quam eo venerat,
circumdatam operibus Numantiam excisamque aequavit solo. 3 Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum
clariore urbium excidio nomen suum perpetuae commendavit memoriae: quippe excisa
Carthagine ac Numantia ab alterius nos metu, alterius vindicavit contumeliis.
4 Hic, eum interrogante tribuno Carbone,
quid de Ti. Gracchi caede sentiret, respondit, si is occupandae rei publicae
animum habuisset, iure caesum. Et cum omnis contio adclamasset, hostium. inquit,
armatorum totiens clamore non territus, qui possum vestro moveri, quorum noverca
est Italia? 5 Reversus in urbem intra
breve tempus, M.Aquilio C. Sempronio consulibus abhinc annos centum et
sexaginta, post duos consulatus duosque triumphos et bis excisos terrores rei
publicae mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium
in cervice reperirentur notae. 6 De
tanti viri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus velato capite elatum
est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem,
ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere memoriae, mortem obiit,
vitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id temporis praeterquam avit
fulgore vinceretur. Decessit anno ferme sexto et quinquagesimo: 7 de quo si quis ambiget, recurrat ad priorem
consulatum eius, in quem creatus est anno octavo et tricesimo: ita dubitare
desinet.
[5] Ante tempus excisae
Numantiae praeclara in Hispania militia D. Bruti fuit, qui penetratis omnibus
Hispaniae gentibus ingenti vi hominum urbiumque potitus numero, aditis quae vix
audita erant, Gallaeci cognomen meruit. 2 Et ante eum paucis annis tam severum illius Q. Macedonici in his
gentibus imperium fuit, ut, cum. Urbem Contrebiam nomine in Hispania oppugnaret,
pulsas praecipiti loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subir�
iuberet, 3 facientibusque omnibus in
procinctu testamenta, velut ad certam mortem eundum foret, non deterritus
proposito, quem moriturum miserat militem victorem recepit: tantum effecit
mixtus timori pudor spesque desperatione quaesita. Hic virtute ac severitate
facti, at Fabius Aemilianus Pauli exemplo disciplina in Hispania fuit
clarissimus.
[6] Decem deinde
interpositis annis, qui Ti. Graccum idem Gaium fratrem eius occupavit furor, tam
virtutibus eius omnibus quam huic errori similem, ingenio etiam eloquentiaque
longe praestantiorem. 2 Qui cum summa
quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae fraternae mortis
gratia vel praemuniendae regalis potentiae eiusdem exempli tribunatum ingressus,
longe maiora et acriora petens dabat civitatem omnibus Italicis, extendebat eam
paene usque Alpis, 3 dividebat agros,
vetabat quemquam civem plus quingentis iugeribus habere, quod aliquando lege
Licinia cautum erat, nova constituebat portoria, novis coloniis replebat
provincias, iudicia a senatu trasferebat ad equites, frumentum plebi dari
instituerat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum, nihil denique in
eodem statu relinquebat; quin alterum etiam continuavit tribunatum. 4 Hunc L. Opimius consul, qui praetor Fregellas
exciderat, persecutus armis unaque Fulvium Flaccum, consularem ac triumphalem
virum, aeque prava cupientem, quem C. Gracchus in locum Tiberii fratris
triumvirum nominaverat, eumque socium regalis adsumpserat potentiae, morte
adfecit. 5 Id unum nefarie ab Opimio
proditum, quod capitis non dicam Gracchi, sed civis Romani pretium se daturum
idque auro repensurum proposuit. 6
Flaccus in Aventino annatos ac pugnam ciens cum filio maiore iugulatus est;
Gracchus profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat,
cervicem Euporo servo praebuit, qui non segnius se ipse interemit, quam domino
succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum fides fuit.
Qui more Coclitis sustentatis in ponte hostibus eius, gladio se tranfixit. 7 Ut Ti. Gracchi antea corpus, ita Gai mira
crudelitate victorum in Tiberim deiectum est.
[7] Hunc Ti. Gracchi
liberi, P. Scipionis Africani nepotes, viva adhuc matre Cornelia, Africani
filia, viri optimis ingeniis male usi, vitae mortisque habuere exitum: qui si
civilem dignitatis concupissent modum, quidquid tumultuando adipisci gestierunt,
quietis obtulisset res publica. 2 Huic
atrocitati adiectum scelus unicum. Quippe iuvenis specie excellens necdum
duodevicesimum transgressus annum immunisque delictorum paternorum, Fulvii
Flacci filius, quem pater legatum de condicionibus miserat, ab Opimio
interemptus est. Quem cum haruspex Tuscus amicus flentem in vincula duci
vidisset, "quin tu hoc potius", inquit, "facis"! Protinusque
inliso capite in postem lapideum ianuae carceris effusoque cerebro expiravit.
3 Crudelesque mox quaestiones in amicos
clientesque Gracchorum habitae sunt. Sed Opimium, virum alioqui sanctum et
gravem, damnatum postea iudicio publico memoria istius saevitiae nulla civilis
prosecuta est misericordia. 4 Eadem
Rupilium Popiliumque, qui consules asperrime in Tiberii Gracchi amicos
saevierant, postea iudiciorum publicorum merito oppressit invidia. Rei tantae
parum ad notitiam pertinens interponetur. 5 Hic est Opimius, a quo consule celeberrimum Opimiani vini nomen;
quod iam nullum esse spatio annorum colligi potest, cum ab eo sint ad te, M.
Vinici, consulem anni centum et quinquaginta. 6 Factum Opimii, quod inimicitiarum quaesita erat ultio, minor
secuta auctoritas, et visa ultio privato odio magis quam publicae vindictae
data. 7 In legibus Gracchi inter
perniciosissima numerarim, quod extra Italiam colonias posuit. Id maiores, cum
viderent tanto potentiorem Tyro Carthaginem, Massiliam Phocaea, Syracusas
Corintho, Cyzicum ac Byzantium Mileto, genitali solo, diligenter vitaverant et
civis Romanos ad censendum ex provinciis in Italiam revocaverant. 8 Prima autem extra Italiam colonia Carthago condita
est. Subinde Porcio Marcioque consulibus deducta colonia Narbo Martius.
[8] Mandetur deinde
memoriae severitas iudiciorum. Quippe C. Cato consularis, M. Catonis nepos,
Africani sororis filius, repetundarum ex Macedonia damnatus est, cum lis eius
HS. quattuor milibus aestimaretur: adeo illi viri magis Voluntatem peccandi
intuebantur quam modum, factaque ad consilium dirigebant et quid, non in quantum
admissum foret, aestimabant. 2 Circa
eadem tempora M. C. Metelli fratres uno die triumphaverunt. Non minus clarum
exemplum et adhuc unicum Fulvii Flacci, eius qui Capuam ceperat, filiorum, sed
alterius in adoptionem dati, in collegio consulatus fuit; adoptivus in Acidini
Manlii familiam datus. Nam censura Metellorum patruelium, non germanorum fratrum
fuit, quod solis contigerat Scipionibus. 3 Tum Cimbri et Teutoni transcendere Rhenum, multis mox nostris
suisque cladibus nobiles. Per eadem tempora clarus eius Minucii, qui porticus,
quae hodieque celebres sunt, molitus est, ex Scordiscis triumphus fuit.
[9] Eodem tractu
temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus Laeliusque, Ser. Galba, duo
Gracchi, C. Fannius, Carbo Papinus; nec praetereundus Metellus Numidicus et
Scaurus, et ante omnes L. Crassus et M. Antonius: 2 quorum aetati ingeniisque successere C. Caesar Strabo, P.
Sulpicius; nam Q. Mucius iuris scientia quam prorie eloquentiae nomine celebrior
fuit. 3 Clara etiam per idem aevi
spatium fuere ingenia in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii atque Accii
usque in Graecorum ingeniorum comparationem evecti, magnumque inter hos ipsos
facientis operi suo locum, adeo quidem, ut in illis limae, in hoc paene plus
videatur fuisse sanguinis, 4 celebre et
Lucilii nomen fuit, qui sub P. Africano Numantino bello eques militaverat. Quo
quidem tempore iuvenes adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem Africano militantes in
iisdem castris didicere, quae postea in contrariis facerent. 5 Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuvenis,
sed opus belli civilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum est.
6 Vetustior Sisenna fuit Caelius
aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque Quadrigarius et Valerius Antias. Sane non
ignoremus eadem aetate fuisse Pomponium sensibus celebrem, verbis rudem et
novitate inventi a se operis commendabilem.
[10] Prosequamur nota
severitatem censorum Cassii Longini Caepionisque, qui abhinc annos centum
quinquaginta tris Lepidum Aemilium augurem, quod sex milibus HS. aedes
conduxisset, adesse iusserunt. At nunc si quis tanti habitet, vix ut senator
agnoscitur: adeo natura a rectis in prava a pravis in vitia, a vitiis in
praecipitia pervenitur. 2 Eodem tractu
temporum et Domitii ex Arvernis et Fabii ex Allobrogibus victoria fuit nobilis;
Fabio Pauli nepoti ex victoria cognomen Allobrogico inditum. Notetur Domitiae
familiae peculiaris quaedam et ut clarissima, ita artata numero felicitas.
Septem ante hunc nobilissimae simplicitatis iuvenem, Cn. Domitium, fuere,
singuli omnes parentibus geniti, sed omnes ad consulatum sacerdotiaque, ad
triumphi autem paene omnes pervenerunt insignia.
[11] Bellum deinde
Iugurthinum gestum est per Q. Metellum, nulli secundum saeculi sui. Huius
legatus fuit C. Marius, quem praediximus, natus agresti loco, hirtus atque
horridus vitaque sanctus, quantum bello optimus, tantum pace pessimus, immodicus
gloriae, insatiabilis, impotens semperque inquietus. 2 Hic per publicanos aliosque in Africa negotiantis criminatus
Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium annum bellum, et naturalem
nobilitatis superbiam morandique in imperiis cupiditatem effecit, ut, cum
commeatu petito Romam venisset, consul crearetur bellique paene patrati a
Metello, qui bis Iugurtham acie fuderat, summa committeretur sibi. Metelli tamen
et triumphus fuit clarissimus et meritum ex virtute ei cognomen Numidic“
inditum. 3 Ut paulo ante Domitiae
familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est. Quippe intra duodecim ferme annos
huius temporis consules fuere Metelli aut censores aut triumpharunt amplius
duodecies, ut appareat, quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc
florere fortunam, nunc senescere, nunc interire.
[12] At C. Marius L.
Sullam, iam tunc ut praecaventibus fatis, copulatum sibi quaestorem habuit et
per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege abhinc annos ferme centum triginta
quattuor potitus est; designatusque iterum consul in urbem reversus secundi
consulatus initio Kal. Ianuariis eum in triumpho duxit. 2 Effusa, ut praediximus, immanis vis Germanarum
gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque
consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et
exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi nominis
viros trucidassent, populus Romanus non aiium repellendis tantis hostibus magis
idoneum imperatorem quam Marium est ratus. 3 Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli
consumptus; quo anno Cn. Domitius tribunus plebis legem tulit, ut sacerdotes,
quos antea conlegae sufficiebant, populus crearet. 4 Quarto trans Alpis circa Aquas Sextiass cum Teutonis conflixit,
amplius centum quinquaginta milia hostium priore ac postero die ab eo trucidata
gensque excisa Teutonum. 5 Quinto citra
Alpis in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q. Lutatius
Catulus fortunatissimo decertavere proelio; caesa aut capta amplius centum milia
hominum. Hac victoria videtur meruisse Marius: ne eius nati rem publicam
paeniteret, ac mala bonis repensasse. 6
Sextus consulatus veluti praemium et mentorum datus. Non tamen huius consulatus
fraudetur gloria, quo Servilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis
honoribus rem publicam lacerantium ei gladiis quoque et caede comitia
discutientium, consul armis compescuit hominesque exitiabibis in Hostilia curia
morte multavit.
[13] Deinde
interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus,
eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna
usus. 2 Qui cum senatui priscum
restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem
(quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos
clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non
saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum
gemitu civitatis damnaverant), in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum
habuit adversarium non intellegentem, s“ qua de plebis commodis ab eo
agerentur, veluti inescandae inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut
minoribus perceptis maiora permitteret. 3 Denique ea fortuna Drusi fuit, ut malefacta collegarum quam
quaevis optime ab ipso cogitata senatus probaret magis, et honorem, qui ab eo
deferebatur, sperneret, iniunas, quae ab illis intendebantur, aequo animo
reciperet, et huius summae gloriae invideret, illorum modicam ferret.
[14] Tum conversus
Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam civitatem Italiae.
Quod cum moliens revertisset e foro, immensa illa et incondita, quae eum semper
comitabatur, cinctus multitudine in area domus suae cultello percussus. qui
adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. 2 Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens
circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem convenientissimam
conscientiae suae: "Ecquandone", inquit, "propinqui amicique,
similem mei civem habebit res publica?". Hunc finem clarissimus iuvenis
vitae habuit: cuius morum minime omittatur argumentum. 3 Cum aedificaret domum in Palatio in eo loco, ubi est quae
quondam Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est,
promitteretque ei architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu
immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset,
"Tu vero" inquit, "si quid in te artis est, ita compone domum
meam, ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit".
[15] Mors Drusi iam
pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe L. Caesare et P. Rutilio
consulibus abhinc annos centum viginti, universa Italia, cum id malum ab
Asculanis ortum esset (quippe Servilium praetorem Fonteiumque legatum
occiderant) ac deinde a Marsis exceptum in omnis penetrasset regiones, arma
adversus Romanos cepit. 2 Quorum ut
fortuna atrox, ita causa fuit iustissima: petebant enim eam civitatem, cuius
imperium armis tuebantur: per omnis annos atque omnia bella duplici numero se
militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id
ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut
externos alienosque fastidire posset. 3
Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit. Clarissimi autem
imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei Magni pater, C.
Marius, de quo praediximus, L. Sulla anno ante praetura functus, Q. Metellus,
Numidici filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat: 4 Quippe expulsum civitate a L. Saturnino tribuno
plebis, quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate
senatus, consensu rei publicae restituit patrem. Nec triumphis honoribusque quam
aut causa exilii aut exilio aut reditu clarior fuit Nurnidicus.
[16] Italicorum autem
fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C.
Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus. 2 Neque ego verecundia omestici sanguinis gloriae
quidquam, dum verum refero, subtraham: quippe multum Minatii Magii, atavi mei,
Aeculanensis, tribuendum est memonae, qui nepos Decii Magii, Campanorum
principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem
praestitit, ut cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum
simul curn T. Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque
occuparet: 3 cuius de virtutibus cum
alii, tum maxime dilucide Q. Hortensius in annalibus suis rettulit . Cuius illi
pietati plenam populus Romanus gratiam rettulit ipsum viritim civitate donando,
duos filios eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur. 4 Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit,
ut per biennium continuum duo Rcmani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius,
ab hostibus occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funderentur,
utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium
legerant atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem,
qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio
Sullaque et Mano fluentem procumbentemque rem populi Romani restituentibus.
[17] Finito ex maxrima
parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, quo quidem
Romani victis adflictisque ipsi exarmati quam integri universis civitatem dare
maluerunt, consulatum inierunt Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque
ad finem victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperan potest.
2 Hic natus familia nobili, sextus a
Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae
eius ciaritudo intermissa esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum
cogitationem habere videretur: 3 deinde
post praeturam inlustratus bello Italico et ante in Gallia legatione sub Mario,
qua eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque
consulatum paene omnium civium suffragiis factus est; sed eum honorem
undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est.
[18] Per ea tempora
Mithridates, Ponticus rex. Vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello
acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis
dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea
omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die 2 atque hora redditis civitatibus litteris ingenti cum
pollicitatione praemiorum interimi iusserat, quo tempore neque fortitudine 3 adversus Mithridatem neque fide in Romanos
quisquam Rhodiis par fuit (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminavit, qui
M. Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt, quibus libertas in unius
Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta est), cum terribilis Italiae
quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia. 4 Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur (quippe
ea urbs pertinacissime arma retinebat exercituque Romano obsidebatur, velut
paeniteret eius fidei, quam omnium sanctissimam bello praestiterat Punico),
5 Sulpicius tribunus plebis, disertus,
acer, opibus gratia amicitiis vigore ingenii atque animi celeberrimus, cum antea
rectissima voluntate apud populum maximam quaesisset dignitatem quasi pigeret
eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent, 6 subito pravus et praeceps se C. Mano post septuagesimum annum
omnia imperia et omnis provincias concupiscenti addixit legemque ad populum
tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur
Mithridaticums aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas
liberae civitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium eundemque Sullae
generum per emissarios factionis suae interfecit.
[19] Tum Sulla
contracto exercitu ad urbem rediit eamque armis occupavit, duodecim auctores
novarum pessimarumque rerum, inter quos Manum cum filio et P. Sulpicio, urbe
exturbavit ac lege lata exules fecit. Sulpicium etiam adsecuti equites in
Laurentinis paludibus iugulavere, caputque eius erectum et ostentatum pro
rostris velut omen imminentis proscriptionis fuit. 2 Marius post sextum consulatum annumque septuagesimum nudus ac limo
obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa
paludem Maricae, in quam se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat,
iniedo in collum loro in carcerem Minturnensium iussu duumviri perductus est.
3 Ad quem interficiendum missus cum
gladio servus publicus natione Germanus, qui forte ab imperatore eo bello
Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno eiulatu expromens indignationem
casus tanti viri abiecto gladio profugit e carcere. 4 Tum cives, ab hoste misereri paulo ante principis viri docti,
instructum eum viatico conlataque veste in navem imposuerunt. At ille adsecutus
circa insulam Aenariam filium cursum in Africam direut inopemque vitam in
tugurio ruinarum Carthaginiensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem,
illa intuens Marium, alter alten possent esse solacio.
[20] Hoc anno primum
sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt; quippe Q. Pompeius, collega
Sullae, ab exercitu Cn. Pompei proconsulis seditione, sed quam dux creaverat,
interfectus est. 2 Non erat Mario
Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita civitas Italiae data esset, ut in
octo tribus contribuerentur novi cives ne potentia eorum et multitudo veterum
civium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores
benefici, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: quo
nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat. 3 E qua pulsus collegae optimatiumque viribus cum in
Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est
suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula flamen dialis. Haec iniuri homine
quam exemplo dignior fuit. 4 Tum Cinna
corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus,
ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, recepius est. Is cum universus in verba
eius iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum intulit. fretus
ingenti numero novorum civiuum, e quorum delectu trecentas amplius cohortes
conscripserat ac triginta legionum instar impleverat. 5 Opus erat partibus auctoritate, cuius augendae gratia C. Marium
cum filio de exilio revocavit quique cum iis pulsi erant.
[21] Dum bellum autem
infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera bello
Marsico praecipue circa Picenum agrum. ut praescripsimus, usa erat res publica
quique Asculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus
exercitus dispersi forent, quinque et septuaginta milia civium Romanorum.
Amplius sexaginta Italicorum una die conflixerant, 2 frustratus spe continuandi consulatus ita se dubium mediumque
partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari
videretur, et huc atque illuc, unde spes maior adfulsisset potentiae, sese
exercitumque deflecteret. 3 Sed ad
ultimum magno atrocique proelia cum Cinna conflixit: cuius commissi patratique
sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae pugnantibus spectantibusque quam
fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. 4 Post hoc cum utrumque exercitum velut parum beIlo exhaustum
laceraret pestilentia. Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas amissorum
aut gladio aut morba civium paene damna repensata est. populusque Romanus quam
vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit. 5 Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis
ante annos fere centum sexaginta septem Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul
fuit. 6 Cinna et Marius haud incruentis
utrimque certaminibus editis urbem occupaverunt, sed prior ingressus Cinna de
recipiendo Mario legem tulit.
[22] Mox C. Marius
pestifero civibus suis reditu intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset
crudelius, nisi mox Sullana esset secuta: neque licentia gladiorum in mediocris
saevitum. sed excelsissimi quoque atque eminentissimi civitatis viri variis
suppliciorum generibus adfecti. 2 In iis
consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus est. Merula
autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis
superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute rei publicae flamen
dialis precatus erat deos, eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum
precatus optime de re publica meritum spiritum reddidit. 3 M. Antonius, princeps civitatis atque eloquentiae,
gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Marii Cinnaeque
confossus est. Q. Catulus, et aliarum virtutum et belli Cunbrici gloria, 4 quae illi eum Mario communis fuerat.
celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce
harenaque perpolito inlatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali
hausto spiritu, simul incluso suo mortem magis voto quam arbitria inimicorum
obiit. 5 Omnia erant praecipitia in re
publica. nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare
auderet aut petere sustineret. Postea id quoque accessit, ut saevitiae causam
avaritia praeberet et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur et qui
fuisset locuples, fieret is nocens, suique quisque periculi merces foret, nec
quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum.
[23] Secundum deinde
consulatum Cinna et septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius initio morbo
oppressus decessit, vir in bello hostibus, in otio civibus infestissimus
quietisque impatientissimus. 2 In huius
locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus
quadrantem solvi iusserat, cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta
est. 3 Dominante in Italia Cinna maior
pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla
interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita
dimicavit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplicis Piraei portus
munitiones labore expleto amplius ducenta milia hostium interficeret nec minus
multa caperet. 4 Si quis hoc rebellandi
tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri
vetustatisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit,
ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri
praedicarent. 5 Ceterum tum oppressi
Mithridatis armis homines miserrimae conditionis cum ab inimicis tenereatur,
oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes
intra muros habebant. 6 Transgressus
deinde in Asiam Sulla parentem ad omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem
multatum pecunia ac parte navium Asia omnibusque allis provinciis, quas armis
occupaverat, decedere coegit, captivos recepit, in perfugas noxiosque
animadvertit, paternis, id est Pontici finibus contentum esse iussit.
[24] C. Flavius
Fimbria, qui praefectus equitum ante adventum Sullae Valerium Flaccum consularem
virum interfecerat exercituque occupato imperator appellatus forti Mithridatem
pepulerat proelio, sub adventu Sullae se ipse interemit, adulescens, quae
pessime ausus erat, fortiter executus. 2
Eodem anno P. Laenas tribunus plebis Sex. Lucilium, qui priore anno tribunus
plebis fuerat, saxo Tarpeio deiecit, et cum collegae eius, quibus diem dixerat,
metu ad Sullam profugissent, aqua ignique iis interdixit. 3 Tum Sulla compositis transmarinis rebus, cum ad eum
primum omnium Romanorum legati Parthonun venissent, et in iis quidam magi ex
notis corporis respondissent caelestem eius vitam et memoriam futuram, revectus
in Italiam haud plura quam triginta armatorum milia adversum ducenta amplius
hostium exposuit Brundusii. 4 Vix
quidquam in Sullae operibus clarius duxerim, quam quod cum per triennium
Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque inlaturum se bellum iis
dissimulavit nec quod erat in manibus omisit, existimavitque ante frangendum
hostem quam ulciscendum civem, repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset
vicisset, superaret quod erat domesticum. 5 Ante adventum L. Sullae Cinna seditione orta ab exercitu
interemptus est, vir dignior, qui arbitrio victorum moreretur quam iracundia
militum. De quo vere dici potest, ausum esse eum quae nemo auderet bonus,
perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent, et fuisse eum in
consultando temerarium, in exequendo virum. Carbo nullo suffecto collega solus
toto anno consul fuit.
[25] Putares Sullam
venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis auctorem; anta cum quiete
exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum,
urbium perduxit in Campaniam temptavitque iustis legibus et aequis conditionibus
bellum componere; sed iis, quibus et res pessima et immodica cupiditas erat, non
poterat pax placere. 2 Crescebat interim
in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici
deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque consules superat, quorum
Norbanus acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inviolatus a
Sulla dimissus est. 3 Adeo enim Sulla
dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit, mitis ac iustissimo lenior,
post victoriam audito fuerit crudelior. Nam et consulem, ut praediximus,
exarmatum Quintumque Sertorium, pro quanti mox belli facem, et multos alios,
potitus eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac
diversissimi animi conspiceretur exemplum.4 Post victoriam � namque ascendens montem Tifata cum C. Norbano
concurrerat � Sulla gratis Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, solvit;
aquas salubritate medendisque corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae.
Huius gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque et
tabula testatur aerea intra aedem.
[26] Deinde consules
Carbo tertium et C. Marius, septiens consulis filius, annos natus sex et
viginti, vir animi magis quam aevi paterni, multa fortiterque molitus neque
usquam inferior nomine suo. Is apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste,
quod ante natura munitum praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit. 2 Ne quid usquam malis publicis deesset, in
qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque
sibi videbatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad Sacriportum dimicatur,
Damasippus praetor Domitium consularem, Scaevolam Mucium, pontificem maximum et
divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C. Carbonem praetorium,
consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis Sullae partibus in
curia Hostilia trucidavit. 3 Non perdat
nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii quae iugulato,
ut praediximus, viro gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae famaeque
accessit nunc virtute feminae! nec propria latet.
[27] At Pontius
Telesinus, dux Samnitium, vir domi bellique fortissimus penitusque Romano nomini
infestissimus, contractis circiter quadraginta milibus fortissimae
pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis, Carbone ac Mario consulibus
abhinc annos centum et novem Kal. Novembribus ita ad portam Collinam cum Sulla
dimicavit, ut ad summum discrimen et eum et rem publicam perduceret, 2 quae non maius periculum adiit Hannibalis
intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die, quo circumvolans ordines
exercitus sui Telesinus dictitansque adesse Romanis ultimum diem vociferabatur
eruendam delendamque urbem, adiiciens numquam defuturos raptores Italicae
libertatis lupos, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa. 3 Post primam demum horam noctis et Romana
acies respiravit et hostium cessit. Telesinus postera die semianimis repertus
est, victoris magis quam morientis vultum praeferens, cuius abscisum caput ferro
figi gestarigue circa Praeneste Sulla iussit. 4 Tum demum desperatis rebus suis C. Marius adulescens per
cuniculos, qui miro opere fabricati in diversas agrorum partis ferebant, conatus
erumpere, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus
est. 5 Sunt qui sua manu, sunt qui
concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini una, obsesso et erumpente
occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non
obscuratur eius memoria. De quo iuvene quid existimaverit Sulla, in promptu est;
occiso enim demum eo Felicis nomen adsumpsit, quod quidem usurpasset iustissime,
si eundem et vincendi et vivendi finem habuisset. 6 Oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella
Lucretius, qui cum ante Marianarum fuisset partium praetor, ad Sullam
transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitiurn Telesinique pulsus est exercitus,
Sulla perpetua ludorum circensium honoravit memoria, qui sub eius nomine
Sullanae Victoriae celebrantur.
[28] Paulo ante quam
Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partiurn eius viri hostium
exercitum fuderant, duo Serviii apud Clusium, Metellus Pius apud Faventiam, N.
Lucullus circa Fidentiam. 2 Videbantur
finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. Quippe dictator
creatus (cuius honoris usurpatio per annos centum et viginti intermissa; nam
proximus post annum quam Hannibal Italia excesserat, uti adpareat populum
Romanum usum dictatoris haud metu desiderasse tali quo timuisset potestatem)
imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis rem publicam olim usi
erant, eo in inmodicae crudelitatis licentiam usus est.3 Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis invenit,
ut in qua civitate petularitis convicii iudicium histrioni ex albo redditur, in
ea iugulati civis Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque
haberet, qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam civis uberius foret
praemium Geretque quisque merces mortis suae.4 Nec tantum in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos
insontis saevitum. Adiectum etiam, ut bona proscriptorum venirent exclusique
paternis opibus liberi etiam petendorum honorum iure prohiberentur simulque,
quod indignissimum est, senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura
perderent.
[29] Sub adventum in
Italiam L. Sullae Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius, quem magnificentissimas
res in consulatu gessisse bello Marsico praediximus, tris et viginti annos
natus, abhinc annos centum et tredecim privatis ut opibus, ita consiliis magna
ausus magnificeque conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem
patriae firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat,
contraxit exercitum:2 cuius viri
magnitudo multorum voluminum instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari
iubet. Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis senatoriae, forma excellens, non
ea, qua flos commendatur aetatis, sed ea dignitate constantiaque, quae in illam
conveniens arnplitudinem fortunamque eum ad ultimum vitae comitata est diem;
innocentia eximius, sanctitate praecipuus, 3 eloquentia medius, potentiae, quae honoris causa ad eum
deferretur, non vi ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus,
civis in toga, nisi ubi vereretur ne quem haberet paxem, modestissimus,
amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus,
in accipienda satisfactione facillimus, potentia sua numquam aut raro ad
impotentiam usus,4 paene omnium vitiorum
expers, nisi numeraretur inter maxima. in civitate libera dominaque gentium
indignari, cum omnes cives iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate
conspicere. 5 Hic a toga virili adsuetus
commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et capax recta discendi
ingenium singulari rerum militarium prudentia excoluerat, ut a Sertorio Metellus
laudaretur magis, Pompeius timeretur validius.
[30] Tum M. Perpenna
praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam
Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus suis excidium, sibi
turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. Metellus et Pompeius ex
Hispaniis triumphaverunt; 2 sed
Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Rornanus, ante diem quam consulatum
iniret, curru urbem invectus est. 3 Quem
virum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium
evectum iniquo tulisse animo, C. Caesaris absentis in altero consulatu petendo
senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia
sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad
voluntatern personasque dirigere. 4 Hoc
consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine
re reliquerat. 5 Dum Sertorianum bellum
in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua
profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem
petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque casibus adfecere
Italiam. 6 Quorum numerus in tantum
adulevit, ut qua, ultima dimica.vere acie, nonaginta milia hominum se Romano
exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei
publicae omnium consensu principem.
[31] Converterat Cn.
Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior civi habebatur. Qui
cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam provinciam ex eo
magistratu iturum idque servasset, 2
post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non
latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae
terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos
opprimendos mitteretur essetque ei imperiurn aequum in omnibus provinciis cum
proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. Quo scito paene totius
terrarum orbis imperium uni viro deferebatur; 3 sed tamen idem hoc ante septennium in M. Antonii praetura decretum
erat. 4 Sed interdum persona ut exemplo
nocet, ita invidiam auget aut levat: in Antonio homines aequo animo passi erant;
raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur: contra in iis
homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut
retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant optimates, sed
consilia impetu victa sunt.
[32] Digna est memoria
Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem in contione
dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei
publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic
acciderit, quem in eius locum substituetis?" subclamavit universa contio:
"te, Q. Catule". Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico
civitatis testimonio e contione discessit '. 2 Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius,
quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis
suae vero testimonio fraudare noluit. 3
Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui ad.
equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem
partitus est; Oto Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. 4 At Cn. Pompeius multis et praeclaris viris
in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus maris praesidio
navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit praedonesque saepe
multis iam aliis locis victos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit;
et quo maturius bellum tam late diffusum conficeret, 5 reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa
sede constituit. 6 Sunt qui hoc carpant,
sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum
auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi rapinis arcuit.
[33] Cum esset in fine
bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus
Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat,
Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria,
Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis
noluerat imponere quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello
paene invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret,
Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem
tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. 2 Accepta ea magnisque certatum inter imperatores
iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam
cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab altero quod arguebat mentitus argui
posset. 3 Nam neque Pompeius, ut primum
ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus
primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia
minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in
gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo
animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret) 4 et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius in
aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem ob
iniectas moles mari et receptum suffossis montibus in terras mare haud infacete
Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare adsueverat.
[34] Per id tempus a
Q. Metello Creta insula, in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus
Panare et Lasthene quattuor et viginti milibus iuvenum coactis, velocitate
pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per
triennium Romanos exercitus fatigaverat. 2 Ne ab huius quidem usura gloriae temperavit animum Cn. Pompeius,
quin victoriae partem conaretur vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum
cum ipsorum singularis virtus, tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque
fecit favorabilem. 3 Per haec tempora M.
Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut
vita clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma viceramus,
eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et
aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia,
vigilia curaque aperuit. 4 Catilina metu
consularis imperi urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum
Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere
necati sunt.
[35] Ille senatus
dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam multis in rebus conspicuarn
atque praenitentem in altissimo culmine locavit. 2 Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo
Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam
recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id
solum visum est rationem habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis
immunis semper fortunam in sua potestate habuit . 3 Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum
alii suaderent, ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene
inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est
in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate
consilii suspectam fecit, 4 sic
irnpendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici
pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in
eius sententiam transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret
maiorque pars ordinis eius Ciceronern prosequerentur domum. 5 At Catilina non segnius conata obiit, quarn
sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem spiritum
supplicio debuerat, proelio reddidit.
[36] Consulatui
Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno divus Augustus abhinc annos
LXXXII, omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem. 2 Iam paene supervacaneum videri potest
eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos gradibus
aetatis floruisse hoc tempore Ciceronern, Hortensium, anteque Crassum, Cottam,
Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Calvurn et proximum Ciceroni
Caesarern eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem Asinium, aemulumque
Thucydidis Sallustium, auctoresque carminum Varronem ac Lucretium neque ullo in
suscepto carminis sui opere minorem Catullum. 3 Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorurn enumeratio, inter
quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque et
consecutus Sallustium Livius Tibullusque et Naso, perfectissimi in forrna operis
sui; nam vivorum ut magna admiratio, ita censura diffcilis est.
[37] Dum haec in urbe
Italiaque geruntur, Cn. Pompeius memorabile adversus Mithridaten, qui post
Luculli profectionem magnas novi exercitus viris reparaverat, bellum gessit.
2 At rex fusus fugatusque et omnibus
exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum petiit, regem eius temporis,
nisi qua Luculli armis erat infractus, potentissimum. 3 Simul itaque duos persecutus Pompeius intravit Armeniam. Prior
filius Tigranis, sed discors patri, pervenit ad Pompeium; 4 mox ipse supplex et praesens se regnumque dicioni
eius perrnisit, praefatus neminem alium neque Romanum neque ullius gentis virum
futurum fuisse, cuius se societati commissurus foret, quam Cn. Pompeium; proin
omnem sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor ille esset, fortunam
tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset nefas, neque
inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna super omnis extulisset. 5 Servatus regi honos imperii, sed multato
ingenti pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris
potestatern ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque, quas occupaverat,
provinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano, aliae tum primum in eius
potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum facta est stipendiaria. Finis
imperii regii terminatus Armenia .
[38] Haud absurdum
videtur propositi operis regulae paucis percurrere, quae cuiusque ductu gens ac
natio redacta in formulam provinciae stipendiaria facta sit, ut quae partibus
notavimus, facilius simul universa conspici possint . 2 Primus in Siciliam traiecit exercitum consul Claudius, sed
provinciam eam post annos ferme duos et quinquaginta captis Syracusis fecit
Marcellus Claudius. Primus Africam Regulus nono ferme anno primi Punici belli
aggressus est; sed post centum et novem annos P. Scipio Aemilianus eruta
Carthagine abhinc annos centum septuaginta tris Africam in formulam redegit
provinciae. Sardinia inter primum et secundum bellum Punicum ductu T. Manlii
consulis certum recepit imperi iugum. 3
Immane bellicae civitatis argumentum, quod semel sub regibus, iterum hoc T.
Manlio consule, tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus
clausus dedit. 4 In Hispaniam primi
omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones initio secundi belli Punici abhinc
annos ducentos quinquaginta; inde varie possessa et saepe amissa partibus,
universa ductu Augusti facta stipendiaria est. 5 Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius Nobilior subegit
Aetoliam, Asiam L. Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio
senatus populique Romani mox ab Attalis possessam regibus M. Perpenna capto
Aristonico fecit tributariam. Cyprus devicta nullius adsignanda gloriae est;
6 quippe senatus consulto, ministerio
Catonis, regis morte, quam ille conscientia acciverat, facta provincia est.
Creta Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn.
Pompei virtutis monumenta sunt.
[39] Gallias primum a
Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum
exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus et omisimus. Sed
fulgentissimum C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu
auspiciisque infractae paene idem, quod totus terrarum orbis, in aerarium
conferunt stipendium. 2 Ab eodem facta
+++++++++++++ Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum
Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testarnento Nicomedis
relicta hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum
titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum
pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit. 3 At Ti. Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat
parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos
Pannoniamque et Scordiscos novas imperio nostro subiunxit provincias. Ut has
armis, ita auctorita.te Cappadociam populo Romano fecit stipendairiam. Sed
revertamur ad ordinem.
[40] Secuta deinde Cn.
Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum victoria
Media, Albania, Hiberia; deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque
intima Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis
Pompei, insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum
praeter Parthicos. 2 Tum victor omnium
quas adierat gentium Pompeius suoque et civium voto maior et per omnia fortunam
hominis egressus revertit in Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat;
quippe plerique non sine exercitu venturum in urbem adfirmarunt et libertati
publicae statuturum arbitrio suo modum. 3 Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti
imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu nihil praeter
nomen imperatoris retinens cum privato comitatu, quem semper illi astare moris
fuit, in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit
triumphum longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam
a Paulo, ex manubiis intulit. 4 Absente
Cn. Pompeio T. Ampius et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis
circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem
praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit,
usurpare sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut
primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes
terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae. Numquam eminentia
invidia carent. 5 Itaque et Lucullus et
Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae, non iniuste querens (quippe
ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius subduxerat) et cum iis pars
optimatium refragabatur, ne aut promissa civitatibus a Pompeio aut bene meritis
praemia ad arbitrium eius persolverentur.
[41] Secutus deinde
est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem
in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter
omnis antiquitatis studiosos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus,
forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia
effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine
cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro,
sed sobrio neque iracundo simillimus, 2
qui denique semper et cibo et sommo in vitam, non in voluptatem uteretur, cum
fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam
ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae
Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere duodeviginti
annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae
adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata veste
dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est. 3 Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis captus
esset, ita se per omne spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut
pariter iis terrori venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur
enim quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?)
aut excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex
solito variaret, suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.
[42] Longum est
narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat
Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit. Illud referatur documentum
tanti mox evasuri viri: 2 quae nox eam
diem secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut
cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus et contracta classe
tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis
fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis cepit; laetusque
nocturnae expeditionis triumpho ad suos revectus est, 3 mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad
proconsulem Iuncum (idem enim Asiam eamque obtinebat) petens, ut auctor fieret
sumendi de captivis supplicii: quod (cum) ille se facturum negasset
venditurumque captivos dixisset (quippe sequebatur invidia inertiam),
incredibili celeritate revectus ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis
redderentur epistulae, omnes, quos ceperat, suffixit cruci.
[43] Idem mox ad
sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis
locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus victoria Sullae,
qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacerdotium) festinans in
Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito
iam infestis sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque
servis ingressus effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. 2 Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat,
piratarum navibus cum exuisset vestem alligas setque pugionem ad femur alterutri
se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex
longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem. 3 Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn. Dola bellae accusatio
et maior civitatis in ea favor, quam reis praestari solet, contentionesque
civiles cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante
praeturam victus in maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione
senatus princeps, 4 et restituta in
aedilitate 4 adversante quidem nobilitate monumenta C. Marii, simulque revocati
ad ius dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili
virtute atque industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere
Antistio, avo huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et
sacerdotum patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi
potest) quo notiora sunt, minus egent stilo.
[44] Hoc igitur
consule inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita potentiae societas, quae
urbi orbique terrarum nec minus diverso cuique tempore ipsis exitiabilis fuit.
Hoc consilium sequendi Pompeius causam habuerat, 2 ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus, ut praediximus,
multi obtrectabant, per Caesarem confirma rentur consulem, Caesar autem, quod
animadvertebat se cedendo Pompei gloriae aucturum suam et invidia communis
potentiae in illum relegata confirmaturum vires suas, Crassus, ut quem
principatum solus adsequi non poterat, auctoritate Pompei, viribus teneret
Caesaris, 3 adfinitas etiam inter
Caesarem Pompeiumque contracta nupt�s, quippe Iuliam, filiam C. Caesaris, Cn.
Magnus duxit uxorem. 4 In hoc consulatu
Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio.
Ita circiter viginti milia civium eo deducta et ius urbis restitutum post annos
circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam
praefecturae redacta erat. 5 Bibulus,
collega Caesaris, cum actiones eius magis vellet impedire quam posset, maiore
parte anni domi se tenuit. Quo facto dum augere vult invidiam collegae, auxit
potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae.
[45] Per idem tempus
P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique neque dicendi neque faciendi
ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum propositorum executor acerrimus,
infamis etiam sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter
religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum graves inimicitias cum M.
Cicerone exerceret (quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?) et a
patribus ad plebem transisset, legem in tribunatu tulit, qui civem Romanum
indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius verbis etsi non
nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. 2 Ita vir optime meritus de re publica conservatae patriae pretiurn
calamitatem exil� tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et
Pompeius. Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod inter viginti viros
dividendo agro Campano esse noluisset. 3
Idem intra biennium sera Cn. Pompei cura, verum ut coepit intenta, votisque
Italiae ac decretis senatus, virtute atque actione Annii Milonis tribuni plebis
dignitati patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut rediturn
quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est laetius. Cuius domus quam
infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu restituta est. 4 Idem P. Clodius in tribunatu sub
honorificentissimo ministerii titulo M. Catonem a re publica relegavit: quippe
legem tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore,
mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum
vitiis eam contumeliam meritu. 5 Sed
ille sub adventum Catonis vitae suae vim intulit. Unde pecuniam longe sperata
maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia
paene argui potest, quod una cum consulibus ac senatu effusa civitate obviam,
cum per Tiberim subiret navibus, non ante iis egressus est, quam ad eum locum
pervenit, ubi erat exponenda pecunia.
[46] Cum deinde
inmanis res vix multis voluminibus explicandas C. Caesar in Gallia gereret nec
contentus plurimis ac felicissimis victoriis innumerabilibusque caesis et captis
hostium milibus etiam in Britanniam traiecisset exercitum, alterum paene imperio
nostro ac suo quaerens orbem, vetus par consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus,
alterum iniere consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter
gestus est. 2 Caesari lege, quam
Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis provinciae,
Crasso bellum Parthicum iam animo molienti Syria decreta. Qui vir cetera
sanctissimus immunisque voluptatibus neque in pecunia neque in gloria
concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. Hunc proficiscentem 3 in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis
frustra retinere conati. Quorum execrationes si in ipsum tantummodo valuissent,
utile imperatoris damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. 4 Transgressum Euphraten Crassum petentemque
Seleuciam circumfusus inmanibus copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore
Romani exercitus interemit. Reliquias legionum C. Cassius, atrocissimi mox
auctor facinoris, tum quaestor, conservavit Syriamque adeo in populi Romani
potestate retinuit, ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret
ac funderet.
[47] Per haec
insequentiaque et quae praedixirnus tempora amplius quadringenta milia hostium a
C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in
agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata Britannia, novem denique aestatibus
vix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res
gestae, quantas audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit.
2 Quarto ferme anno Caesar morabatur in
Gall�s, cum medium iam ex invidia potentiae (et viva illa) male cohaerentis
inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit:
atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces dirimente fortuna filius
quoque parvus Pompei, Iulia natus, intra breve spatium obiit. Tum in gladios
3 caedesque civium furente ambitu, cuius
neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam
adversantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria
veluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed
eius consulatus omnem vim in coercitionem ambitus exercuit. 4 Quo tempore P. Clodius a Milone candid.ato
consula,tus exemplo inutili, facto salutari rei publicae circa Bovillas
contracta ex occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis invidia facti
quam Pompei damnavit voluntas. 5 Quem
quidem M. Cato palam lata absolvit sententia. Qui si rnaturius tulisset, non
defuissent qui sequerentur esemplum probarentque eum civem occisum, quo nemo
perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.
[48] Intra breve
deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a
Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo
consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens ipse ac
praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos
suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant,
adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur. 2 Qui si ante biennium, quam ad arrna itum est, perfectis muneribus
theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine
decessisset in Campania (quo quidem tempore universa Italia vota pto salute eius
primi omnium civiurn suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam
apud superos habuerat magnitutudinem, inlibatam detulisset ad inferos. 3 Bello autem civili et tot, quae deinde per
continuos viginti annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque
quam C. Curio tribunus plebis subiecit facem, vir nobilis, elo quens, audax,
suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam
et facundus malo publico cuius animo [voluptatibus vel libidinibus] 4 neque opes ullae neque cupiditates suAicere
possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re
publica, mox simulatione contra Pompeiurn et Caesarem, sed animo pro Caesare
stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio
relinquemus. 5 Ad ultimum saluberrimas
coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et
Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae
publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum voluminibus
promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. 6 Nunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero
Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re
publica Qoruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non
praecipitata fatali ante initium bellorum civilium morte functi sunt.
[49] Lentulo et
Marcello consulibus post urbem conditam annis septingentis et tribus, et annos
octo et septuaginta ante quam tu, M. Vinici, consulatum inires, bellum civile
exarsit. Alterius ducis causa melior videbatur, alterius erat firmior; 2 hic omnia speciosa, illic valentia; Pompeium
senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia. Consules senatusque causae
non Pompeio summam imperii detulerunt. 3
Nihil relictum a Caesare, quod servandae pacis causa temptari posset, nihil
receptum a Pompeianis, cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus vero
salva re publica salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante, quam
ullam condicionem civis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus et
gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris, et illa
gloriosiora, haec terribiliora duceret. 4 Ut deinde spretis omnibus quae Caesar postulaverat, tantummodo
contentus cum una legione titulum retinere provinciae, privatus in urbem veniret
et se in petitione consulatus suffragiis populi Rornani committeret decrevere,
ratus bellandum Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque
et maior pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere Dyrrachium.
[50] At Caesar Domitio
legionibusque, Corfini quae una cum eo fuerant, potitus, duce aliisque, qui
voluerant abire ad Pompeium, sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium, ita
ut appareret ma1le integris rebus et conditionibus finire bellum quam opprimere
fugientis, cum transgressos reperisset consules, in urbem revertit 2 redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et
in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus
esset, Hispanias petere decrevit. 3
Festinationem itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam
consilio prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus
hi se debent interponere, qui non parentem coercere possunt. 4 Exercitus deinde, qui sub Afranio consulari ac
Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari
tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat,
remissi ad Pompeium.
[51] Proximo anno cum
Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur, qui accitis ex
ornnibus transmarinis provinciis legionibus, equitum ac peditum auxil�s,
regumque et tetrarcharum simulque dynastarum copiis inmanem exercitum confecerat
et mare praesidiis classium, ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones
posset transmittere, 2 sua et celeritate
et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit, quo minus eo quo vellet ipse
exercitusque classibus perveniret, et primo paene castris Pompei sua iungeret,
mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus
quam obsessis erat gravior. 3 Tum Balbus
Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra hostium saepiusgue
cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se venderet, illis incrementis
fecit viam, quibus non in Hispania ex cive natus, sed Hispanus, ia triumphum et
pontificatum adsurgeret fieretque ex privato consularis. Variatum deinde
proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo graviter impulsi sunt
Caesaris milites.
[52] Tum Caesar cum
exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius, longe diversa aliis
suadentibus, 2 quorum plerique
hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis
salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis
magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est. 3 Aciem Pharsa1icam et illum cruentissimum Romano
nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se
duo rei publicae capita effossumque alterum Romani imperii lumen et tot ta1esque
Pompeianarum partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus.
4 lllud notandum est: ut primum C.Caesar
inc1inatam vidit Pompeianorurn aciem, neque prius neque antiquius quidquam
habuit, quam ut indemnes partes, ut militari verbo ex consuetudine utar,
dimitteret. Pro dii immortales, 5 quod
huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretiurn tulit! Nihil in
illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, 6 quam quod neminen nisi acie consumptum civem
patria, desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius
vitam victor iam daret, quam victi acciperent.
[53] Pompeius
profugiens cum duobus Lentulis consularibus Sextoque filio et Favonio praetorio,
quos comites ei fortuna adgregaverat, aliis, ut Parthos, aliis, ut Africam
peteret, in qua fidelissimum partium suarum haberet regem Iubam, suadentibus,
Aegyptum petere proposuit memor beneficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei, qui
tum puero quam iuveni propior regnabat Alexandriae, contulerat. 2 Sed quis in adversis beneficiorum servat memoriam?
Aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? Aut quando fortuna non mutat
fidem? Missi itaque ab rege, qui venientem Cn. Pompeium (is iam a Mytilenis
Corneliam uxorem receptam in navem fugae comitem habere coeperat) consilio
Theodoti et Achillae exciperent hortarenturque, ut ex oneraria in eam navem,
quae obviam processerat, transcenderet; quod cum fecisset, princeps Romani
nominis imperio arbitrioque Aegyptii mancipii, C. Caesare et P. Servilio
consulibus, iugulatus est. 3 Hic post
tres consulatus et totidem triumphos domitumque terrarum orbem sanctissimi atque
praestantissimi viri in id evecti, super quod ascendi non potest,
duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus, in
tantum in illo viro a se discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam terra
defuerat, deesset ad sepulturam. 4 Quid
aliud quam nimium occupatos dixerim, quos in aetate et tanti et paene nostri
saeculi viri fefellit quinquennium, cum a C. Atilio et Q. Servilio consulibus
tam facilis esset annorum digestio? Quod adieci, non ut arguerem, sed ne
arguerer.
[54] Non fuit maior in
Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritaie
regebatur, fides. Quippe cum venientem eum temptassent insid�s ac deinde bello
lacessere auderent, utrique summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri
superstiti meritas poenas luere supplic�s. 2 Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat nomine. Quippe
ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat rex Iuba et
Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo
socer, 3 eorumque copias auxerat M.
Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos
legionibus. Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori
parere maluit.
[55] Admonet promissae
brevitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam suam
Caesar pervectus in Africam est, quam occiso C. Curione, Iulianarum duce
partium, Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo varia fortuna, mox pugnavit
sua, inclinataeque hostiorn copiae: 2
nec dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia Caesaris fuit.
Victorem Africani belli Caesarem gravius excepit Hispaniense (nam victus ab eo
Pharnaces vix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni filius,
adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflaverat, undique ad
eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe terrarurn
auxiliis confluentibus. 3 Sua Caesarem
in Hispaniam cornitata fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque
ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo
consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod se in
eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum: proinde
viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent. 4 Verecundia magis quam virtute acies restituita, et
a duce quam a milite fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere inventus inter
solitudines avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit.
[56] Caesar omnium
victor regressus in urbem, quod humanam excedat fidem, omnibus, qui contra se
arma tulerant, ignovit, magnificentissimisque gladiatorii muneris, naumachiae et
equitum peditumque, simul elephantorum certaminis spectaculis epulique per
multos dies dati celebratione replevit eam. 2 Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro, Pontici ex
acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis argento rasili
constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens miliens sestertium.
3 Neque illi tanto viro et tam clementer
omnibus victor�s suis uso plus quinque mensium principalis quies contigit.
Quippe cum mense Octobri in urbem revertisset, idibus Martiis, coniurationis
auctoribus Bruto et Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non
obligaverat, contra differendo Cassium offenderat, adiectis etiam consiliar�s
caedis familiarissimis omnium et fortuna partium eius in summum evectis
fastigium, D. Bruto et C. Trebonio aliisque clari nominis viris, interemptus
est. 4 Cui magnam invidiam conciliarat
M. Antonius, omnibus audendis paratissimus, consulatus collega, inponendo capiti
eius Lupercalibus sedentis pro rostris insigne regium, quod ad eo ita repulsum
erat, ut non offensus videretur.
[57] Laudandum
experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant Caesari
ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans mori se quam timere
malle dum clementiam, quam praestiterat, expectat, incautus ab ingratis
occupatus est, cum quidem plurima ei praesagia atque indicia dii immortales
futuri obtulissent periculi. 2 Nam et
haruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum Martiarum caveret diem, et
uxor Calpurnia territa nocturno visu, ut ea die domi subsisteret, orabat, et
libelli coniurationem nuntiantes dati neque protinus ab eo lecti erant. Sed
profecto ineluctabilis fatorum vis, 3
cuiuscumque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit.
[58] Quo anno id
patravere facinus Brutus et Cassius praetores erant, D. Brutus consul
designatus. 2 Hi una cum coniurationis
globo, stipati gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupavere. Tum consul
Antonius (quem cum simul interimendum censuisset Cassius testamentumque Caesaris
abolendum, Brutus repugnaverat dictitans nihil amplius civibus praeter tyranni -
ita enim appellari Caesarem facto eius expediebat - petendum esse sanguinem)
3 convocato senatu, cum iam Dolabella,
quem substituturus sibi Caesar designaverat consulem, fasces atque insignia
corripuisset consulis, velut pacis auctor liberos suos obsides in Capitolium
misit fidemque descendendi tuto interfectoribus Caesaris dedit. 4 Et illud decreti Atheniensium celeberrimi exemplum,
relatum a Cicerone, oblivionis praeteritarum rerum decreto patrum comprobatum
est.
[59] Caesaris deinde
testamentum apertum est, quo C. Octavium, nepotem sororis suae Iuliae,
adoptabat. De cuius origine, etiam si premit iter, pauca dicenda sunt. Fuit C.
Octavius ut non patricia, 2 ita admodum
speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives. Hic praetor
inter nobilissimos viros creatus primo loco, cum ei dignatio Iulia genitam Atiam
conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam appellatusque in ea
imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit praetextato relicto filio.
Quem C. Caesar, maior eius avunculus, 3
educatum apud Philippum vitricum dilexit ut suum, natumque annos duodeviginti
Hispaniensis militiae adsecutum se postea comitem habuit, numquam aut alio usum
hospitio quam suo aut alio vectum vehiculo, pontificatusque sacerdotio puerum
honoravit. 4 Et patratis bellis
civilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis singularis indolem iuvenis
Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici ac deinde Parthici habiturus
commilitonem. 5 Cui ut est nuntiatum de
caede avunculi, cum protinus ex vicinis legionibus centuriones suam suorumque
militum operam ei pollicerentur neque eam spernendam Salvidienus et Agrippa
dicerent, ille festinans pervenire in urbem omnem ordinem ac rationem et necis
et testamenti Brundusii comperit. 6 Cui
adventanti Romam inmanis amicorum occurrit frequentia, et cum intraret urbem,
solis orbis super caput eius curvatus aequaliter rotundatusque in colorem arcus
velut coronam tanti mox viri capiti imponens conspectus est.
[60] Non placebat
Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris, sed
adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata conditorem
conservatoremque Romani nominis. 2
Sprevit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa
quam tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se quam
vitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset visus,
semet ipsum sibi videri indignum. 3 Hunc
protinus Antonius consul superbe excepit (neque is erat contemptus, sed metus)
vixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam velut
insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa
eius vanitas est. 4 Aperte deinde
Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium
septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ad Antonio,
actorum eiusdem insertis falsis civitatibus inmunitatibusque corrupti
commentarii atque omnia pretio temperata, vendente rem publicam consule. 5 Idem provinciam D. Bruto designato consuli
decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit sibi;
interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat odium eoque C.
Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.
[61] Torpebat oppressa
dominatione Antonii civitas. Indignatio et dolor omnibus, vis ad resistendum
nulli aderat, cum C. Caesar undevicesimum annum ingressus, mira ausus ac summa
consecutus privato consilio maiorem senatu pro re publica animum habuit 2 primumque a Calatia, mox a Casilino
veteranos excivit paternos; quorum exemplum secuti alii brevi in formam iusti
coiere exercitus. Mox cum Antonius occurrisset exercitui, quem ex transmarinis
provinciis Brundusiuni venire iusserat, legio Martia et quarta cognita et
senatus voluntate et tanti iuvenis indole sublatis signis ad Caesarem se
contulerunt. 3 Eum senatus honoratum
equestri statua, quae hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura indicat
(qui honor non alii per trecentos annos quam L. Sullae et Cn. Pompeio et C.
Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus designatis Hirtio et Pansa
bellum cum Antonio gerere iussit. 4 Id
ab eo annum agente vicesimum fortissime circa Mutinam administratum est et D.
Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere
Italiam, consulum autem alter in acie, alter post paucos dies ex volnere mortem
obiit.
[62] Omnia ante quam
fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem exercitumque eius decreta
sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit metus, erupit voluntas protinusque
Pompeianis partibus rediit animus. 2
Bruto Cassioque provinciae, quam iam ipsi sine ullo senatus consulto
occupaverant, decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent, omnia
transmarina imperia eorum commissa arbitrio. 3 Quippe M. Brutus et C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc
ad augendam eius invidiam simulantes se metuere, testati edictis libenter se vel
in perpetuo exilio victuros, dum rei publicae constaret concordia, nec uliam
belli civilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in conscientia
facti sui, profecti urbe atque Italia, intento ac pari animo sine auctoritate
publica provincias exercitusque occupaverant et, ubicumque ipsi essent,
praetexentes esse rem pubblicam, pecunias etiam, quae ex transmarinis provinciis
Romam ab quaestoribus deportabantur, a volentibus acceperant. 4 Quae omnia senatus decretis comprensa et comprobata
sunt et D. Bruto, quod alieno beneficio viveret, decretus triumphus, Pansae
atque Hirtii corpora publica sepultura honorata, 5 Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum
eius missi erant, iuberentur summoto eo milites adloqui. Non fuit tam ingratus
exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam iniuriam dissimulando Caesar ipse
ferret, negavere milites sine imperatore suo ulla se audituros mandata. 6 Hoc est illud tempus, quo Cicero insito
amore Pompeianarum partium Caesarem laudandum et tollendum censebat, cum aliud
diceret, aliud intellegi vellet.
[63] Interim Antonius
fuga transgressus Alpes, primo per conloquia repulsus a M. Lepido, qui pontifex
maximus in C. Caesaris locum furto creatus decreta sibi Hispania adhuc in Gallia
morabatur, mox saepius in conspectum veniens militum (cum et Lepido omnes
imperatores forent meliores et multis Antonius, dum erat sobrius), per aversa
castrorum proruto vallo a militibus receptus est. Qui titulo imperii cedebat
Lepido, cum summa virium penes eum foret. 2 Sub Antonii ingressum in castra Iuventius Laterensis, vir vita ac
morte consentaneus, cum acerrime suasisset Lepido, ne se cum Antonio hoste
iudicato iungeret, inritus consilii gladio se ipse transifixit. 3 Plancus deinde dubia, id est sua, fide, diu quarum
esset partium secum luctatus ac sibi difficile consentiens, et nunc adiutor D.
Bruti designati consulis, collegae sui, senatuique se litteris venditans, mox
eiusdem proditor, Asinius autem Pollio firmus proposito et Iulianis partibus
fidus, Pompeianis adversus, uterque exercitus tradidere Antonio.
[64] D. Brutus
desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim
relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis viri, nomine
Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus est iustissimasque optime
de se merito viro C. Caesari poenas dedit, cuius cum primus omnium amicorum
fuisset, 2 interfector fuit et fortunae,
ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae
acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire. 3 Haec sunt tempora, quibus M. Tullius continuis,
actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et
caelesti ore, at tribunus Cannutius canina rabie lacerabat Antonium. Utrique
vindicta ]ibertatis morte stetit; 4 sed
tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis velut satiato Antonio paene
finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius.
[65] Tum inter eum
Caesaremque et Antonium commercia epistularum et condicionum facta mentio, cum
Antonius subinde Caesarem admoneret, quam inimicae ipsi Pompeianae partes forent
et in quod iam emersissent fastigium et quanto Ciceronis studio Brutus
Cassiusque attollerentur, denuntiaretque se cum Bruto Cassioque, qui iam decem
et septem legionum potentes erant, iuncturum vires suas, si Caesar eius
aspernaretur concordiam, diceretque plus Caesarem patris quam se amici ultioni
debere. 2 Tum inita potentiae societas
et hortantibus orantibusque exercitibus inter Antonium etiam et Caesarem facta
adfinitas, cum esset privigna Antonii desponsata Caesari. Consulatumque iniit
Caesar pridie quam viginti annos impleret decimo Kal. Octobres cum collega Q.
Pedio post urbem conditam annis septingentis et novem, ante duos et septuaginta,
quam tu, M. Vinici, consulatum inires. 3
Vidit hic annus Ventidium, per quam urbem inter captivos Picentium in triumpho
ductus erat, in ea consularem praetextam iungentem praetoria. Idem hic postea
triumphavit.
[66] Furente deinde
Antonio simulque Lepido, quorum uterque, ut praediximus, hostes iudicati erant,
cum ambo mallent sibi nuntiari, quid passi essent, quam quid meruissent,
repugnante Caesare, sed frustra adversus duos, instauratum Sullani exempli
malum, proscriptio. 2 Nihil tam indignum
illo tempore fuit, quam quod aut Caesar aliquem proscribere coactus est aut ab
ullo Cicero proscriptus est. Abscisaque scelere Antonii vox publica est, cum
eius salutem nemo defendisset, qui per tot annos et publicam civitatis et
privatam civium defenderat. 3 Nihil
tamen egisti, M. Antoni (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens
animo ac pectore indignatio) nihil, inquam, egisti mercedem caelestissimi oris
et clarissimi capitis abscisi numerando auctoramentoque funebri ad conservatoris
quondam rei pubIicae tantique consulis inritando necem. 4 Rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam et aetatem
senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro mortem, famam vero
gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. 5 Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam,
dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae
corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est,
eloquentia inluminavit, manebit incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis
trahet omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum
execrabitur citiusque e mundo genus hominum quam Ciceronis nomen cedet.
[67] Huius totius
temporis fortunam ne deflere quidem quisquam satis digne potuit, adeo nemo
exprimere verbis potest. Id tamen notandum est, 2 fuisse in proscriptos uxorum fidem summam, libertorum mediam,
servorum aliquam, filiorum nullam, adeo difficilis est hominibus utcumque
conceptae spei mora. 3 Ne quid ulli
sanctum relinqueretur, velut ia dotem invitamentumque sceleris Antonius L.
Caesarem avunculum, Lepidus Paulum fratrem proscripserant; nec Planco gratia
defuit ad impetrandum, ut frater eius Plancus Plotius proscriberetur. 4 Eoque inter iocos militaris, qui currum
Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant hunc versum:
De germanis, non de Gallis duo triumphant consules.
[68] Suo praeteritum
loco referatur; neque enim persona umbram actae rei capit. Dum in acie
Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat, M. Caelius, vir eloquio
animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose
nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset (quippe peior illi res
familiaris quam mens erat), 2 in
praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis
auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu
Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte
bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis
auctore senatu circa Thurios oppressus est. 3 In incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in
Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum P. Clodio, tum patriae, quam armis
petebat, poenas dedit, vir inquies et ultra fortem temerarius. 4 Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur
immodica et intempestiva, libertate usos adversus C. Caesarem Marullum Epidium
Flavumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni voluntatem, paene
vim dominationis expertos. In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit,
5 ut censoria potius contentus nota quam
animadversione dictatoria summoveret eos a re publica testareturque esse sibi
miserrimum, quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed
ad ordinem revertendum est.
[69] Iam et Dolabella
in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat, fraude deceptum Zmyrnae
occiderat, virum adversus merita Caesaris ingratissimum participemque caedis
eius, a quo ipse in consulare provectus fastigium fuerat; 2 et C. Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo
Marcio, praetoriis viris imperatoribusque, praevalidis in Syria legionibus,
inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam pervenerat, Laodiciae
expugnata ea urbe interfecerat (ita tamen, ut ad ictum servi sui Dolabella
non segniter cervicem daret) et decem legiones in eo tractu sui iuris
fecerat; et M. Brutus C. Antonio, {3
[70] Tum Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud urbem Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus praeerat, impulsis hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus valetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam ab Artorio medico, ne in castris remaneret, manifesta denuntiatione quietis territo), id autem, in quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum in altiora se receperat loca. 2 Tum Cassius ex sua fortuna eventum collegae aestimans, cum dimisisset evocatum iussissetque nuatiare sibi, quae esset multitudo ac vis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in vicino esset agmen cursu ad eum tendentiurn neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem interritus liberto praebuit. 3 Deciderat Cassii caput, cum evocatus advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui cum imperatorem prostratum videret: "sequar", inquit, "eum, quem mea occidit tarditas, et ita in gladium incubuit". 4 Post paucos deinde dies Brutus conflixit cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro commodaret sibi; 5 reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset mammillae ad eum ipsum locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu transfixus expiravit protinus.
[71] Messalla, fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec aut Caesari quidquam ex victoriis suis fuit laetius quam servasse Corvinum aut maius exemplum hominis grati ac pii, quam Corvinus in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Tum Catonis filius cecidit; 2 eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum civium filios, fortuna abstulit; nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. Drusus Livius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius ne temptata quidem hostis misericordia alter se ipse in tabernaculo interemit, Varus autem liberti, quem id facere coegerat, manu, cum se insignibus honorum velasset, iugulatus est.
[72] Hunc exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis fortuna esse voluit, incorrupto animo eius in diem, quae illi omnes virtutes unius temeritate facti abstulit. 2 Fuit autem dux Cassius melior, quanto vir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui si vicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium. 3 Cn. Domitius, pater L. Domitii nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet ipso contentus duce partium. 4 Statius Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens Siciliam armis occupaverat, petiit. 5 Ad quem et e Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, sed perfugium ostenderet exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.
[73] Hic adulescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu strenuus, manu promptus, cogitatu celer, fide patri dissimillimus, libertorum suorum libertus servorumque servus, speciosis invidens, ut pareret humillimis. 2 Quem senatus paene totus adhuc e Pompeianis constans partibus post Antonii a Mutina fugam eodem illo tempore, quo Bruto Cassioque transmarinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania, ubi adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat, in paterna bona, restituerat et orae maritimae praefecerat. 3 Is tum, ut praediximus, occupata Sicilia servitia fugitivosque in numerum exercitus sui recipiens magnum modum legionum effecerat perque Menam et Menecraten paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non depucleret vindicatum armis ac ductu patris sui mare infestare piraticis sceleribus.
[74] Fractis Brutianis Cassianisque partibus Antonius transmarinas obiturus provincias substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam speraverat tumultuosiorem repperit. Quippe L. Antonius consul, 2 vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers, modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa divisione praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens magnum exercitum conflaverat. Ex altera parte uxor Antonii Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, ornnia armis tumultuque miscebat. 3 Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. 4 Usus Caesar virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium inviolatum dimisit, in Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus, qui subiecto rebus ac penatibus suis igni transfixum se gladio flammae intulit.
[75] Per eadem tempora exarserat in Campania be1lum, quod professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti. Claudius Nero praetorius et pontiiex, Ti. Caesaris pater, magni vir animi doctissimique et ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est. 2 Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque expectaitis aut speret aut timeat? 3 Livia, nobilissimi et fortissimi viri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti vidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma ac manus bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta in Siciliam est.
[76] Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis praefectus fabrum, vir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et corpore cum comes esse non posset, gladio se ipse transfixit. 2 Inviolatam excedere Italia Caesar passus est Fulviam Plancumque, muliebris fugae comitem. Nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisqoe rebus circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae classis factum ducem, consiliis suis inlectum ac fide data iunxit Antonio: 3 quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Adventus deinde in Italiam Antonii apparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed pax circa Brundusium composita. 4 Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum habebat summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare equestris ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset, e quo infra se et Caesarem videret et rem publicam.
[77] Tum expostulante consensu populi, quem gravis urebat infesto mari annona, cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab Antonio possidebatur. 2 In hoc pacis foedere placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare adventu suo patriae attulit, quod omnibus proscriptis aliisque, qui ad eum ex diversis causis fugerant, reditum salutemque pactus est: 3 quae res et alios clarissimos viros et Neronem Claudium et M. Silanum Sentiumque Saturninum et Arruntium ac Titium restituit rei publicae. Statium autem Murcum, qui adventu suo classisque celeberrimae vires eius dup1icaverat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem virum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfecerat.