Aeneidos Liber Primus
P. Vergili Maronis
-
- Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
-
- Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
-
- litora, multum ille et terris iactatus et alto
-
- vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
- 5
- multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
-
- inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
-
- Albanique patres, atque altae moenia Romae.
-
-
- Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
-
- quidve dolens, regina deum tot volvere casus
- 10
- insignem pietate virum, tot adire labores
-
- impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?
-
-
- Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
-
- Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
-
- ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
- 15
- quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
-
- posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
-
- hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
-
- si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
-
- Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
- 20
- audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
-
- hinc populum late regem belloque superbum
-
- venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
-
- Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
-
- prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis --
- 25
- necdum etiam causae irarum saevique dolores
-
- exciderant animo: manet alta mente repostum
-
- iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
-
- et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
-
- His accensa super, iactatos aequore toto
- 30
- Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
-
- arcebat longe Latio, multosque per annos
-
- errabant, acti fatis, maria omnia circum.
-
- Tantae molis erat Romanam condere gentem!
-
-
- Vix e conspectu Siculae telluris in altum
- 35
- vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
-
- cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
-
- haec secum: 'Mene incepto desistere victam,
-
- nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
-
- Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
- 40
- Argivom atque ipsos potuit submergere ponto,
-
- unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
-
- Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
-
- disiecitque rates evertitque aequora ventis,
-
- illum expirantem transfixo pectore flammas
- 45
- turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
-
- Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
-
- et soror et coniunx, una cum gente tot annos
-
- bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
-
- praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'
-
- 50
- Talia flammato secum dea corde volutans
-
- nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
-
- Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
-
- luctantes ventos tempestatesque sonoras
-
- imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
- 55
- Illi indignantes magno cum murmure montis
-
- circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
-
- sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
-
- Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
-
- quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
- 60
- Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
-
- hoc metuens, molemque et montis insuper altos
-
- imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
-
- et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
-
- Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
-
- 65
- 'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex
-
- et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
-
- gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
-
- Ilium in Italiam portans victosque Penates:
-
- incute vim ventis submersasque obrue puppes,
- 70
- aut age diversos et disiice corpora ponto.
-
- Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
-
- quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
-
- conubio iungam stabili propriamque dicabo,
-
- omnis ut tecum meritis pro talibus annos
- 75
- exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'
-
-
- Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes
-
- explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
-
- Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
-
- concilias, tu das epulis accumbere divom,
- 80
- nimborumque facis tempestatumque potentem.'
-
-
- Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
-
- impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
-
- qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
-
- Incubuere mari, totumque a sedibus imis
- 85
- una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
-
- Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
-
- Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
-
- Eripiunt subito nubes caelumque diemque
-
- Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
- 90
- Iutonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
-
- praesentemque viris intentant omnia mortem.
-
-
- Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
-
- ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
-
- talia voce refert: 'O terque quaterque beati,
- 95
- quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
-
- contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
-
- Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
-
- non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
-
- saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
- 100
- Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
-
- scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'
-
-
- Talia iactanti stridens Aquilone procella
-
- velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
-
- Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
- 105
- dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
-
- Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens
-
- terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
-
- Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet --
-
- saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras --
- 110
- dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto
-
- in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
-
- inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
-
- Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
-
- ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
- 115
- in puppim ferit: excutitur pronusque magister
-
- volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
-
- torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
-
- Adparent rari nantes in gurgite vasto,
-
- arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
- 120
- Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
-
- et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
-
- vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
-
- accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
-
-
- Interea magno misceri murmure pontum,
- 125
- emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
-
- stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
-
- prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
-
- Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
-
- fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
- 130
- nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.
-
- Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:
-
-
- 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
-
- Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
-
- miscere, et tantas audetis tollere moles?
- 135
- Quos ego -- sed motos praestat componere fluctus.
-
- Post mihi non simili poena commissa luetis.
-
- Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
-
- non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
-
- sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
- 140
- vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
-
- Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'
-
-
- Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
-
- collectasque fugat nubes, solemque reducit.
-
- Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
- 145
- detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;
-
- et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
-
- atque rotis summas levibus perlabitur undas.
-
- Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
-
- seditio, saevitque animis ignobile volgus,
- 150
- iamque faces et saxa volant -- furor arma ministrat;
-
- tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
-
- conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
-
- ille regit dictis animos, et pectora mulcet, --
-
- sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
- 155
- prospiciens genitor caeloque invectus aperto
-
- flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
-
-
- Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
-
- contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
-
- Est in secessu longo locus: insula portum
- 160
- efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
-
- frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
-
- Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
-
- in caelum scopuli, quorum sub vertice late
-
- aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
- 165
- desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
-
- Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
-
- intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
-
- nympharum domus: hic fessas non vincula navis
-
- ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
- 170
- Huc septem Aeneas collectis navibus omni
-
- ex numero subit; ac magno telluris amore
-
- egressi optata potiuntur Troes harena,
-
- et sale tabentis artus in litore ponunt.
-
- Ac primum silici scintillam excudit Achates,
- 175
- succepitque ignem foliis, atque arida circum
-
- nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
-
- Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
-
- expediunt fessi rerum, frugesque receptas
-
- et torrere parant flammis et frangere saxo.
-
- 180
- Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
-
- prospectum late pelago petit, Anthea si quem
-
- iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
-
- aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
-
- Navem in conspectu nullam, tris litore cervos
- 185
- prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur
-
- a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
-
- Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
-
- corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
-
- ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
- 190
- cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem
-
- miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
-
- nec prius absistit, quam septem ingentia victor
-
- corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
-
- Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
- 195
- Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
-
- litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
-
- dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:
-
-
- 'O socii -- neque enim ignari sumus ante malorum --
-
- O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
- 200
- Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
-
- accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
-
- experti: revocate animos, maestumque timorem
-
- mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
-
- Per varios casus, per tot discrimina rerum
- 205
- tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas
-
- ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
-
- Durate, et vosmet rebus servate secundis.'
-
-
- Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
-
- spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
- 210
- Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;
-
- tergora deripiunt costis et viscera nudant;
-
- pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
-
- litore aena locant alii, flammasque ministrant.
-
- Tum victu revocant vires, fusique per herbam
- 215
- implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
-
- Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
-
- amissos longo socios sermone requirunt,
-
- spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
-
- sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
- 220
- Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
-
- nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
-
- fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
-
-
- Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
-
- despiciens mare velivolum terrasque iacentis
- 225
- litoraque et latos populos, sic vertice caeli
-
- constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
-
- Atque illum talis iactantem pectore curas
-
- tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
-
- adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque
- 230
- aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
-
- quid meus Aeneas in te committere tantum,
-
- quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
-
- cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
-
- Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
- 235
- hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
-
- qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
-
- pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
-
- Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
-
- solabar, fatis contraria fata rependens;
- 240
- nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
-
- insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
-
- Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
-
- Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
-
- regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
- 245
- unde per ora novem vasto cum murmure montis
-
- it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
-
- Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
-
- Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
-
- Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
- 250
- nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
-
- navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
-
- prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
-
- Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'
-
-
- Olli subridens hominum sator atque deorum,
- 255
- voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
-
- oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
-
- 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
-
- fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
-
- moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
- 260
- magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
-
- Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
-
- longius et volvens fatorum arcana movebo)
-
- bellum ingens geret Italia, populosque feroces
-
- contundet, moresque viris et moenia ponet,
- 265
- tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
-
- ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
-
- At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
-
- additur, -- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, --
-
- triginta magnos volvendis mensibus orbis
- 270
- imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
-
- transferet, et longam multa vi muniet Albam.
-
- Hic iam ter centum totos regnabitur annos
-
- gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
-
- Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
- 275
- Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
-
- Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
-
- moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
-
- His ego nec metas rerum nec tempora pono;
-
- imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
- 280
- quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
-
- consilia in melius referet, mecumque fovebit
-
- Romanos rerum dominos gentemque togatam:
-
- sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
-
- cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
- 285
- servitio premet, ac victis dominabitur Argis.
-
- Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
-
- imperium oceano, famam qui terminet astris, --
-
- Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
-
- Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
- 290
- accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
-
- Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
-
- cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
-
- iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
-
- claudentur Belli portae; Furor impius intus,
- 295
- saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis
-
- post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'
-
-
- Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
-
- ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
-
- hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
- 300
- finibus arceret: volat ille per aera magnum
-
- remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
-
- Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
-
- corda volente deo; in primis regina quietum
-
- accipit in Teucros animum mentemque benignam.
-
- 305
- At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
-
- ut primum lux alma data est, exire locosque
-
- explorare novos, quas vento accesserit oras,
-
- qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
-
- quaerere constituit, sociisque exacta referre
- 310
- Classem in convexo nemorum sub rupe cavata
-
- arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
-
- occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
-
- bina manu lato crispans hastilia ferro.
-
-
- Cui mater media sese tulit obvia silva,
- 315
- virginis os habitumque gerens, et virginis arma
-
- Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
-
- Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
-
- Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
-
- venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
- 320
- nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
-
- Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum
-
- vidistis si quam hic errantem forte sororum,
-
- succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
-
- aut spumantis apri cursum clamore prementem.'
-
- 325
- Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
-
- 'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum --
-
- O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus
-
- mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe --
-
- an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? --
- 330
- sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,
-
- et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
-
- iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
-
- erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:
-
- multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'
-
- 335
- Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore;
-
- virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
-
- purpureoque alte suras vincire cothurno.
-
- Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
-
- sed fines Libyci, genus intractabile bello.
- 340
- Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
-
- germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
-
- ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
-
-
- 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
-
- Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
- 345
- cui pater intactam dederat, primisque iugarat
-
- ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
-
- Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
-
- Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
-
- impius ante aras, atque auri caecus amore,
- 350
- clam ferro incautum superat, securus amorum
-
- germanae; factumque diu celavit, et aegram,
-
- multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
-
- Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
-
- coniugis, ora modis attollens pallida miris,
- 355
- crudeles aras traiectaque pectora ferro
-
- nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
-
- Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
-
- auxiliumque viae veteres tellure recludit
-
- thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
- 360
- His commota fugam Dido sociosque parabat:
-
- conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
-
- aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
-
- corripiunt, onerantque auro: portantur avari
-
- Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
- 365
- Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
-
- moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
-
- mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
-
- taurino quantum possent circumdare tergo.
-
- Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
- 370
- quove tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille
-
- suspirans, imoque trahens a pectore vocem:
-
-
- 'O dea, si prima repetens ab origine pergam,
-
- et vacet annalis nostrorum audire laborum,
-
- ante diem clauso componat Vesper Olympo.
- 375
- Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris
-
- Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
-
- forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
-
- Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
-
- classe veho mecum, fama super aethera notus.
- 380
- Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.
-
- Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
-
- matre dea monstrante viam, data fata secutus;
-
- vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
-
- Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
- 385
- Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem
-
- passa Venus medio sic interfata dolore est:
-
-
- 'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
-
- vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
-
- Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
- 390
- Namque tibi reduces socios classemque relatam
-
- nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
-
- ni frustra augurium vani docuere parentes.
-
- Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
-
- aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
- 395
- turbabat caelo; nunc terras ordine longo
-
- aut capere, aut captas iam despectare videntur:
-
- ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
-
- et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
-
- haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
- 400
- aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
-
- Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'
-
-
- Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
-
- ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
-
- spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
- 405
- et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem
-
- adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
-
- 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
-
- iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
-
- non datur, ac veras audire et reddere voces?'
-
- 410
- Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
-
- at Venus obscuro gradientes aere saepsit,
-
- et multo nebulae circum dea fudit amictu,
-
- cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
-
- molirive moram, aut veniendi poscere causas.
- 415
- Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
-
- laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
-
- ture calent arae, sertisque recentibus halant.
-
-
- Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
-
- Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
- 420
- imminet, adversasque adspectat desuper arces.
-
- Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
-
- miratur portas strepitumque et strata viarum.
-
- Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
-
- molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
- 425
- pars optare locum tecto et concludere sulco.
-
- [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]
-
- hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
-
- fundamenta locant alii, immanisque columnas
-
- rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
- 430
- Qualis apes aestate nova per florea rura
-
- exercet sub sole labor, cum gentis adultos
-
- educunt fetus, aut cum liquentia mella
-
- stipant et dulci distendunt nectare cellas,
-
- aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
- 435
- ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
-
- fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
-
- 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
-
- Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
-
- Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
- 440
- per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.
-
-
- Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
-
- quo primum iactati undis et turbine Poeni
-
- effodere loco signum, quod regia Iuno
-
- monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
- 445
- egregiam et facilem victu per saecula gentem.
-
- Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
-
- condebat, donis opulentum et numine divae,
-
- aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
-
- aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
- 450
- Hoc primum in luco nova res oblata timorem
-
- leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
-
- ausus, et adflictis melius confidere rebus.
-
- Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
-
- reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
- 455
- artificumque manus inter se operumque laborem
-
- miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
-
- bellaque iam fama totum volgata per orbem,
-
- Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
-
- Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate,
- 460
- quae regio in terris nostri non plena laboris?
-
- En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
-
- sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
-
- Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'
-
- Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
- 465
- multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
-
-
- Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
-
- hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
-
- hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
-
- Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
- 470
- adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
-
- Tydides multa vastabat caede cruentus,
-
- ardentisque avertit equos in castra, prius quam
-
- pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
-
- Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
- 475
- infelix puer atque impar congressus Achilli,
-
- fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
-
- lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
-
- per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
-
- Interea ad templum non aequae Palladis ibant
- 480
- crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
-
- suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
-
- diva solo fixos oculos aversa tenebat.
-
- Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
-
- exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
- 485
- Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
-
- ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
-
- tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
-
- Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
-
- Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
- 490
- Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
-
- Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
-
- aurea subnectens exsertae cingula mammae,
-
- bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
-
-
- Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
- 495
- dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
-
- regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
-
- incessit magna iuvenum stipante caterva.
-
- Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
-
- exercet Diana choros, quam mille secutae
- 500
- hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram
-
- fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
-
- Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
-
- talis erat Dido, talem se laeta ferebat
-
- per medios, instans operi regnisque futuris.
- 505
- Tum foribus divae, media testudine templi,
-
- saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
-
- Iura dabat legesque viris, operumque laborem
-
- partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
-
- cum subito Aeneas concursu accedere magno
- 510
- Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,
-
- Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
-
- dispulerat penitusque alias avexerat oras.
-
- Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
-
- laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
- 515
- ardebant; sed res animos incognita turbat.
-
- Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
-
- quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
-
- quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
-
- orantes veniam, et templum clamore petebant.
-
- 520
- Postquam introgressi et coram data copia fandi,
-
- axumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
-
- 'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
-
- iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
-
- Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
- 525
- oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
-
- parce pio generi, et propius res aspice nostras.
-
- Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
-
- venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
-
- non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
- 530
- Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
-
- terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
-
- Oenotri coluere viri; nunc fama minores
-
- Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
-
- Hic cursus fuit:
- 535
- cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
-
- in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
-
- perque undas, superante salo, perque invia saxa
-
- dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
-
- Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
- 540
- permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;
-
- bella cient, primaque vetant consistere terra.
-
- Si genus humanum et mortalia temnitis arma
-
- at sperate deos memores fandi atque nefandi.
-
-
- 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
- 545
- nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
-
- Quem si fata virum servant, si vescitur aura
-
- aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
-
- non metus; officio nec te certasse priorem
-
- poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
- 550
- armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
-
- Quassatam ventis liceat subducere classem,
-
- et silvis aptare trabes et stringere remos:
-
- si datur Italiam, sociis et rege recepto,
-
- tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
- 555
- sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
-
- pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,
-
- at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
-
- unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'
-
-
- Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
- 560
- Dardanidae.
-
-
- Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
-
- 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
-
- Res dura et regni novitas me talia cogunt
-
- moliri, et late finis custode tueri.
- 565
- Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
-
- virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
-
- Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
-
- nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
-
- Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
- 570
- sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
-
- auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
-
- Voltis et his mecum pariter considere regnis;
-
- urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
-
- Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
- 575
- Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
-
- adforet Aeneas! Equidem per litora certos
-
- dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
-
- si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'
-
-
- His animum arrecti dictis et fortis Achates
- 580
- et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
-
- ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
-
- 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
-
- omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
-
- Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
- 585
- submersum; dictis respondent cetera matris.'
-
-
- Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
-
- scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
-
- Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
-
- os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
- 590
- caesariem nato genetrix lumenque iuventae
-
- purpureum et laetos oculis adflarat honores:
-
- quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
-
- argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
-
-
- Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
- 595
- improvisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum,
-
- Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
-
- O sola infandos Troiae miserata labores,
-
- quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
-
- omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
- 600
- urbe, domo, socias, grates persolvere dignas
-
- non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
-
- gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
-
- Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
-
- usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
- 605
- praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
-
- saecula? Qui tanti talem genuere parentes?
-
- In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
-
- lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
-
- semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
- 610
- quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum
-
- Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
-
- post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
-
-
- Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
-
- casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
- 615
- 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
-
- insequitur? Quae vis immanibus applicat oris?
-
- Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
-
- alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
-
- Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
- 620
- finibus expulsum patriis, nova regna petentem
-
- auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
-
- vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
-
- Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
-
- Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
- 625
- Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
-
- seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
-
- Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
-
- Me quoque per multos similis fortuna labores
-
- iactatam hac demum voluit consistere terra.
- 630
- Non ignara mali, miseris succurrere disco.'
-
-
- Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
-
- tecta, simul divom templis indicit honorem.
-
- Nec minus interea sociis ad litora mittit
-
- viginti tauros, magnorum horrentia centum
- 635
- terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
-
- munera laetitiamque dii.
-
-
- At domus interior regali splendida luxu
-
- instruitur, mediisque parant convivia tectis:
-
- arte laboratae vestes ostroque superbo,
- 640
- ingens argentum mensis, caelataque in auro
-
- fortia facta patrum, series longissima rerum
-
- per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
-
-
- Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
- 645
- passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
-
- Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
-
- omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
-
- Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
-
- ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
-
- et circumtextum croceo velamen acantho,
- 650
- ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
-
- Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
-
- extulerat, matris Ledae mirabile donum:
-
- praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
-
- maxima natarum Priami, colloque monile
- 655
- bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
-
- Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
-
-
- At Cytherea novas artes, nova pectore versat
-
- Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
-
- pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
- 660
- incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;
-
- quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
-
- urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
-
- Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
-
-
- 'Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
- 665
- nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,
-
- ad te confugio et supplex tua numina posco.
-
- Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
-
- litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
-
- nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
- 670
- Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
-
- vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
-
- hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
-
- Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
-
- reginam meditor, ne quo se numine mutet,
- 675
- sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
-
- Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
-
- Regius accitu cari genitoris ad urbem
-
- Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
-
- dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
- 680
- hunc ego sopitum somno super alta Cythera
-
- aut super Idalium sacrata sede recondam,
-
- ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
-
- Tu faciem illius noctem non amplius unam
-
- falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
- 685
- ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
-
- regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
-
- cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
-
- occultum inspires ignem fallasque veneno.'
-
-
- Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
- 690
- exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
-
- At Venus Ascanio placidam per membra quietem
-
- inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
-
- Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
-
- floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
-
- 695
- Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
-
- regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
-
- Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
-
- aurea composuit sponda mediamque locavit.
-
- Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
- 700
- conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
-
- Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
-
- expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
-
- Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
-
- cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
- 705
- centum aliae totidemque pares aetate ministri,
-
- qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
-
- Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
-
- convenere, toris iussi discumbere pictis.
-
- Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
- 710
- flagrantisque dei voltus simulataque verba,
-
- [pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
-
- Praecipue infelix, pesti devota futurae,
-
- expleri mentem nequit ardescitque tuendo
-
- Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
- 715
- Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
-
- et magnum falsi implevit genitoris amorem,
-
- reginam petit haec oculis, haec pectore toto
-
- haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
-
- insidat quantus miserae deus; at memor ille
- 720
- matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
-
- incipit, et vivo temptat praevertere amore
-
- iam pridem resides animos desuetaque corda.
-
-
- Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
-
- crateras magnos statuunt et vina coronant.
- 725
- Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
-
- atria; dependent lychni laquearibus aureis
-
- incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
-
- Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
-
- implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
- 730
- a Belo soliti; tum facta silentia tectis:
-
- 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
-
- hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
-
- esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
-
- Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
- 735
- et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.'
-
- Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
-
- primaque, libato, summo tenus attigit ore,
-
- tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
-
- spumantem pateram, et pleno se proluit auro
- 740
- post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
-
- personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
-
- Hic canit errantem lunam solisque labores;
-
- unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
-
- Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
- 745
- quid tantum Oceano properent se tinguere soles
-
- hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
-
- Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
-
- Nec non et vario noctem sermone trahebat
-
- infelix Dido, longumque bibebat amorem,
- 750
- multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;
-
- nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
-
- nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
-
- 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
-
- insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum,
- 755
- erroresque tuos; nam te iam septima portat
-
- omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'
-