Aeneidos Liber Decimus
P. Vergili Maronis
-
- Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
-
- conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
-
- sideream in sedem, terras unde arduus omnis
-
- castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
- 5
- Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
-
- 'Caelicolae magni, quianam sententia vobis
-
- versa retro tantumque animis certatis iniquis?
-
- Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
-
- Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos
- 10
- aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
-
- Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
-
- cum fera Karthago Romanis arcibus olim
-
- exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
-
- tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
- 15
- Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'
-
-
-
- Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
-
- pauca refert:
-
- 'O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
-
- Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
- 20
- Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur
-
- per medios insignis equis tumidusque] secundo
-
- Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
-
- quin intra portas atque ipsis proelia miscent
-
- aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
- 25
- Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
-
- obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
-
- nascentis Troiae [nec non exercitus alter;]
-
- atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
-
- Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
- 30
- et tua progenies mortalia demoror arma.
-
- Si sine pace tua atque invito numine Troes
-
- Italiam petiere, luant peccata neque illos
-
- iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
-
- quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
- 35
- vertere iussa potest aut cur nova condere fata?
-
- Quid repetem exustas Erycino in litore classes,
-
- quid tempestatum regem ventosque furentis
-
- Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
-
- Nunc etiam manis, haec intemptata manebat
- 40
- sors rerum, movet et superis immissa repente
-
- Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
-
- Nil super imperio moveor: speravimus ista,
-
- dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
-
- Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
- 45
- dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
-
- exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis
-
- incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
-
- Aeneas sane ignotis iactetur in undis
-
- et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
- 50
- hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
-
- Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
-
- Idaliaeque domus: positis inglorius armis
-
- exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
-
- Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
- 55
- obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
-
- iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes
-
- totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
-
- dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
-
- Non satius cineres patriae insedisse supremos
- 60
- atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
-
- redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
-
- da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno
-
- acta furore gravi: 'Quid me alta silentia cogis
-
- rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
- 65
- Aenean hominum quisquam divomque subegit
-
- bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
-
- Italiam petiit fatis auctoribus, esto,
-
- Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
-
- hortati sumus aut vitam committere ventis?
- 70
- Num puero summam belli, num credere muros
-
- Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?
-
- Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
-
- egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
-
- Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
- 75
- nascentem et patria Turnum consistere terra,
-
- cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
-
- quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
-
- arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
-
- Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
- 80
- pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
-
- Tu potes Aenean manibus subducere Graium
-
- proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
-
- tu potes in totidem classem convertere nymphas:
-
- nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
- 85
- Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
-
- Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
-
- quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
-
- Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
-
- conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
- 90
- obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
-
- Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
-
- Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
-
- aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
-
- Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
- 95
- haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'
-
- Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
-
- caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
-
- cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
-
- murmura, venturos nautis prodentia ventos.
- 100
- Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
-
- infit; eo dicente deum domus alta silescit
-
- et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
-
- tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
-
- 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
- 105
- Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
-
- haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
-
- quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
-
- Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.
-
- Seu fatis Italum castra obsidione tenentur
- 110
- sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
-
- Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
-
- fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
-
- Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,
-
- per pice torrentis atraque voragine ripas
- 115
- adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
-
- Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
-
- surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
-
- Interea Rutuli portis circum omnibus instant
-
- sternere caede viros et moenia cingere flammis.
- 120
- At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,
-
- nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
-
- nequiquam et rara muros cinxere corona
-
- Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
-
- Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
- 125
- prima acies; hos germani Sarpedonis ambo
-
- et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
-
- Fert ingens toto conixus corpore saxum,
-
- haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
-
- nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
- 130
- Hi iaculis, illi certant defendere saxis
-
- molirique ignem nervoque aptare sagittas.
-
- Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
-
- Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
-
- qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,
- 135
- aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
-
- inclusum buxo aut Oricia terebintho
-
- lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
-
- accipit et molli subnectens circulus auro.
-
- Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
- 140
- volnera dirigere et calamos armare veneno,
-
- Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
-
- exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
-
- Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
-
- aggere moerorum sublimem gloria tollit,
- 145
- et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
-
-
-
- Illi inter sese duri certamina belli
-
- contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
-
- Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
-
- regem adit et regi memorat nomenque genusque,
- 150
- quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma
-
- quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
-
- edocet, humanis quae sit fiducia rebus
-
- admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon
-
- iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
- 155
- classem conscendit iussis gens Lydia divom,
-
- externo commissa duci. Aeneia puppis
-
- prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,
-
- imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
-
- Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
- 160
- eventus belli varios, Pallasque sinistro
-
- adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
-
- noctis iter, iam quae passus terraque marique.
-
-
-
- Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
-
- quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
- 165
- Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
-
-
-
- Massicus aerata princeps secat aequora tigri:
-
- sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
-
- quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
-
- gorytique leves umeris et letifer arcus.
- 170
- Una torvus Abas: huic totum insignibus armis
-
- agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
-
- Sescentos illi dederat Populonia mater
-
- expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos
-
- insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
- 175
- Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,
-
- cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
-
- et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
-
- mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
-
- Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
- 180
- urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
-
- Astur equo fidens et versicoloribus armis.
-
- Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
-
- qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
-
- et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
-
-
- 185
- Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
-
- transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,
-
- cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
-
- crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
-
- Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
- 190
- populeas inter frondes umbramque sororum
-
- dum canit et maestum Musa solatur amorem,
-
- canentem molli pluma duxisse senectam,
-
- linquentem terras et sidera voce sequentem.
-
- Filius, aequalis comitatus classe catervas,
- 195
- ingentem remis Centaurum promovet: ille
-
- instat aquae saxumque undis immane minatur
-
- arduus et longa sulcat maria alta carina.
-
-
-
- Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
-
- fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
- 200
- qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
-
- Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
-
- gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
-
- ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
-
- Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
- 205
- quos patre Benaco velatus harundine glauca
-
- Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
-
- It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
-
- verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
-
- Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
- 210
- exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
-
- frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
-
- spumea semifero sub pectore murmurat unda.
-
-
-
- Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
-
- subsidio Troiae et campos salis aera secabant.
-
-
- 215
- Iamque dies caelo concesserat almaque curru
-
- noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
-
- Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
-
- ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
-
- Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
- 220
- occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
-
- numen habere maris nymphasque e navibus esse
-
- iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
-
- quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
-
- Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,
- 225
- quarum quae fandi doctissima Cymodocea
-
- pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
-
- eminet ac laeva tacitis subremigat undis,
-
- tum sic ignarum adloquitur: 'Vigilasne, deum gens,
-
- Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.
- 230
- Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,
-
- nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos
-
- praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
-
- rupimus invitae tua vincula teque per aequor
-
- quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
- 235
- et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
-
- At puer Ascanius muro fossisque tenetur
-
- tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
-
- Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
-
- Arcas eques: medias illis opponere turmas,
- 240
- ne castris iungant, certast sententia Turno.
-
- Surge age et Aurora socios veniente vocari
-
- primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
-
- invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
-
- Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
- 245
- ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.'
-
- Dixerat, et dextra discedens impulit altam
-
- haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
-
- ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
-
- Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
- 250
- Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.
-
- Tum breviter super adspectans convexa precatur:
-
- 'Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
-
- turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,
-
- tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
- 255
- augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'
-
- Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat
-
- matura iam luce dies noctemque fugarat:
-
- principio sociis edicit, signa sequantur
-
- atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
- 260
- Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
-
- stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra
-
- extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
-
- Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
-
- tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
- 265
- Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
-
- cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
-
- At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
-
- Ausoniis, donec versas ad litora puppes
-
- respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
- 270
- Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
-
- funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
-
- non secus ac liquida siquando nocte cometae
-
- sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
-
- ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
- 275
- nascitur et laevo contristat lumine caelum.
-
-
-
- Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
-
- litora praecipere et venientis pellere terra.
-
- [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]
-
- 'Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
- 280
- in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto
-
- quisque suae tectique memor, nunc magna referto
-
- facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
-
- dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
-
- Audentis Fortuna iuvat,'
- 285
- haec ait et secum versat, quos ducere contra
-
- vel quibus obsessos possit concredere muros.
-
-
-
- Interea Aeneas socios de puppibus altis
-
- pontibus exponit. Multi servare recursus
-
- languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
- 290
- per remos alii. Speculatus litora Tarchon,
-
- qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
-
- sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
-
- advertit subito proram sociosque precatur:
-
- 'Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
- 295
- tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
-
- hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
-
- Frangere nec tali puppim statione recuso
-
- arrepta tellure semel.' Quae talia postquam
-
- effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
- 300
- spumantisque rates arvis inferre Latinis,
-
- donec rostra tenent siccum et sedere carinae
-
- omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
-
- Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
-
- anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
- 305
- solvitur atque viros mediis exponit in undis
-
- fragmina remorum quos et fluitantia transtra
-
- impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
-
- Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
-
- totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
- 310
- Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis
-
- Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
-
- occiso Therone, virum qui maximus ultro
-
- Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,
-
- per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
- 315
- Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta
-
- et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri
-
- quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum
-
- immanemque Gyan, sternentis agmina clava,
-
- deiecit Leto: nihil illos Herculis arma
- 320
- nec validae iuvere manus genitorque Melampus,
-
- Alcidae comes usque gravis dum terra labores
-
- praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
-
- intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
-
- Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
- 325
- dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
-
- Dardania stratus dextra, securus amorum,
-
- qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
-
- ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
-
- progenies, septem numero, septenaque tela
- 330
- coniciunt; partim galea clipeoque resultant
-
- inrita, deflexit partim stringentia corpus
-
- alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:
-
- 'Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
-
- torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
- 335
- Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam
-
- et iacit: illa volans clipei transverberat aera
-
- Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
-
- Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
-
- sustentat dextra: traiecto missa lacerto
- 340
- protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,
-
- dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
-
- Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
-
- Aenean petiit; sed non et figere contra
-
- est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
- 345
- Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus
-
- advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
-
- sub mentum graviter pressa pariterque loquentis
-
- vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
-
- fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
- 350
- Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
-
- et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
-
- per varios sternit casus. Accurrit Halaesus
-
- Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
-
- insignis Messapus equis. Expellere tendunt
- 355
- nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso
-
- Ausoniae. Magno discordes aethere venti
-
- proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
-
- non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
-
- anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
- 360
- haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
-
- concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.
-
-
-
- At parte ex alia, qua saxa rotantia late
-
- impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
-
- Arcadas insuetos acies inferre pedestris
- 365
- ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci
-
- (aspera quis natura loci dimittere quando
-
- suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
-
- nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
-
- 'Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,
- 370
- per ducis Evandri nomen devictaque bella
-
- Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
-
- fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis
-
- est via. Qua globus ille virum densissimus urget,
-
- hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
- 375
- Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste
-
- mortales, totidem nobis animaeque manusque.
-
- Ecce, maris magna claudit nos obice pontus,
-
- deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'
-
- Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.
- 380
- Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
-
- fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,
-
- intorto figit telo, discrimina costis
-
- per medium qua spina dabat, hastamque receptat
-
- ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,
- 385
- ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,
-
- dum furit, incautum crudeli morte sodalis
-
- excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
-
- Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
-
- Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
- 390
- Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,
-
- Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
-
- indiscreta suis gratusque parentibus error;
-
- at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
-
- nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
- 395
- te decisa suum, Laride, dextera quaerit
-
- semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
-
- Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
-
- facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
-
- Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
- 400
- traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
-
- Ilo namque procul validam direxerat hastam,
-
- quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
-
- te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
-
- caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
- 405
- Ac velut optato ventis aestate coortis
-
- dispersa immittit silvis incendia pastor,
-
- correptis subito mediis extenditur una
-
- horrida per latos acies Volcania campos;
-
- ille sedens victor flammas despectat ovantis:
- 410
- non aliter socium virtus coit omnis in unum
-
- teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus
-
- tendit in adversos seque in sua conligit arma.
-
- Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
-
- Strymonio dextram fulgenti deripit ense
- 415
- elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
-
- ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
-
- Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
-
- ut senior leto canentia lumina solvit,
-
- iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
- 420
- Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:
-
- 'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
-
- fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
-
- Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'
-
- Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
- 425
- Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
-
- At non caede viri tanta perterrita Lausus,
-
- pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
-
- oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
-
- Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
- 430
- et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.
-
- Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
-
- Extremi addensent acies nec turba moveri
-
- tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
-
- hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:
- 435
- egregii forma, sed quis Fortuna negarat
-
- in patriam reditus. Ipsos concurrere passus
-
- haud tamen inter se magni regnator Olympi:
-
- mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
-
-
-
- Interea soror alma monet succedere Lauso
- 440
- Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
-
- Ut vidit socios: 'Tempus desistere pugnae;
-
- solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
-
- debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'
-
- Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
- 445
- At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba
-
- miratus stupet in Turno corpusque per ingens
-
- lumina volvit obitque truci procul omnia visus
-
- talibus et dictis it contra dicta tyranni:
-
- 'Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
- 450
- aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
-
- Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.
-
- Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
-
- Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
-
- comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
- 455
- stare procul campis meditantem in proelia taurum,
-
- advolat: haud alia est Turni venientis imago.
-
- Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
-
- ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum
-
- viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
- 460
- 'Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,
-
- te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
-
- Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
-
- victoremque ferant morientia lumina Turni.'
-
- Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
- 465
- corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
-
- Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:
-
- 'Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
-
- omnibus est vitae: sed famam extendere factis,
-
- hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
- 470
- tot nati cecidere deum; quin occidit una
-
- Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
-
- fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.'
-
- Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.
-
- At Pallas magnis emittit viribus hastam
- 475
- vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
-
- Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
-
- incidit atque viam clipei molita per oras
-
- tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
-
- Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
- 480
- in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
-
- 'Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'
-
- Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
-
- quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
-
- vibranti cuspis medium transverberat ictu
- 485
- loricaeque moras et pectus perforat ingens.
-
- Ille rapit calidum frustra de volnere telum:
-
- una eademque via sanguis animusque sequuntur.
-
- Corruit in volnus, sonitum super arma dedere
-
- et terram hostilem moriens petit ore cruento.
- 490
- Quem Turnus super adsistens,
-
- 'Arcades, haec,' inquit, 'memores mea dicta referte
-
- Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.
-
- Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
-
- largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo
- 495
- hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus
-
- exanimem, rapiens immania pondera baltei
-
- impressumque nefas, una sub nocte iugali
-
- caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
-
- quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
- 500
- quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
-
- Nescia mens hominum fati sortisque futurae
-
- et servare modum, rebus sublata secundis!
-
- Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
-
- intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
- 505
- oderit. At socii multo gemitu lacrimisque
-
- impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
-
- O dolor atque decus magnum rediture parenti
-
- haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
-
- cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
-
-
- 510
- Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
-
- advolat Aeneae, tenui discrimine leti
-
- esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
-
- Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
-
- ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
- 515
- caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
-
- omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
-
- tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
-
- quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
-
- viventis rapit, inferias quos immolet umbris
- 520
- captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
-
- Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
-
- Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
-
- et genua amplectens effatur talia supplex:
-
- 'Per patrios manis et spes surgentis Iuli
- 525
- te precor, hanc animam serves natoque patrique.
-
- Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
-
- caelati argenti, sunt auri pondera facti
-
- infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
-
- vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'
- 530
- Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
-
- 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
-
- natis parce tuis. Belli commercia Turnus
-
- sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
-
- Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'
- 535
- Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
-
- cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
-
- Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
-
- infula cui sacra redimibat tempora vitta,
-
- totus conlucens veste atque insignibus armis.
- 540
- Quem congressus agit campo lapsumque superstans
-
- immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus
-
- lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
-
- Instaurant acies Volcani stirpe creatus
-
- Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
- 545
- Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
-
- et totum clipei ferro deiecerat orbem;
-
- dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
-
- crediderat caeloque animum fortasse ferebat
-
- canitiemque sibi et longos promiserat annos:
- 550
- Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,
-
- silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
-
- obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
-
- loricam clipeique ingens onus impedit hasta;
-
- tum caput orantis nequiquam et multa parantis
- 555
- dicere deturbat terrae truncumque tepentem
-
- provolvens super haec inimico pectore fatur:
-
- 'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
-
- condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:
-
- alitibus linquere feris aut gurgite mersum
- 560
- unda feret piscesque impasti volnera lambent.'
-
- Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
-
- persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,
-
- magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
-
- qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
- 565
- Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
-
- centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
-
- pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
-
- tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
-
- sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
- 570
- ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei
-
- quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
-
- Atque illi longe gradientem et dira frementem
-
- ut videre, metu versi retroque ruentes
-
- effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
- 575
- Interea biiugis infert se Lucagus albis
-
- in medios fraterque Liger; sed frater habenis
-
- flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
-
- Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:
-
- inruit adversaque ingens apparuit hasta.
- 580
- Cui Liger:
-
- 'Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis
-
- aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
-
- his dabitur terris.' Vesano talia late
-
- dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros
- 585
- dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.
-
- Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
-
- admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
-
- aptet se pugnae, subit oras hasta per imas
-
- fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:
- 590
- excussus curru moribundus volvitur arvis.
-
- Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
-
- 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
-
- prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
-
- ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus
- 595
- arripuit biiugos; frater tendebat inertis
-
- infelix palmas, curru delapsus eodem:
-
- 'Per te, per qui te talem genuere parentes,
-
- vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'
-
- Pluribus oranti Aeneas: 'Haud talia dudum
- 600
- dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.'
-
- Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
-
- Talia per campos edebat funera ductor
-
- Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
-
- more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
- 605
- Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
-
- Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
-
- 'O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
-
- ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
-
- Troianas sustentat opes, non vivida bello
- 610
- dextra viris animusque ferox patiensque pericli.'
-
- Cui Iuno summissa 'Quid, o pulcherrime coniunx,
-
- sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
-
- Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
-
- vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
- 615
- omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
-
- et Dauno possem incolumem servare parenti.
-
- Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
-
- Ille tamen nostra deducit origine nomen
-
- Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
- 620
- saepe manu multisque oneravit limina donis.'
-
- Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
-
- 'Si mora praesentis leti tempusque caduco
-
- oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
-
- tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
- 625
- hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
-
- sub precibus venia ulla latet totumque moveri
-
- mutarive putas bellum, spes pascis inanis.'
-
- Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae voce gravaris,
-
- mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
- 630
- Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
-
- vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
-
- ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'
-
- Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
-
- misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
- 635
- Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
-
- Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
-
- in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
-
- Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
-
- divini adsimulat capitis, dat inania verba,
- 640
- dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
-
- morte obita qualis fama est volitare figuras
-
- aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
-
- At primas laeta ante acies exsultat imago
-
- inritatque virum telis et voce lacessit.
- 645
- Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
-
- conicit: illa dato vertit vestigia tergo.
-
- Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
-
- credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
-
- 'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
- 650
- hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'
-
- Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
-
- mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
-
- Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
-
- expositis stabat scalis et ponte parato,
- 655
- qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
-
- Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
-
- conicit in latebras; nec Turnus segnior instat
-
- exsuperatque moras et pontis transilit altos.
-
- Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem
- 660
- avolsamque rapit revoluta per aequora navem.
-
- Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;
-
- obvia multa virum demittit corpora morti:
-
- tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,
-
- sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.
- 665
- Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
-
- Respicit ignarus rerum ingratusque salutis
-
- et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
-
- 'Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
-
- duxisti et talis voluisti expendere poenas?
- 670
- Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?
-
- Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
-
- Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?
-
- Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui
-
- et nunc palantis video gemitumque cadentum
- 675
- accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat
-
- terra mihi? Vos O potius miserescite venti:
-
- in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro
-
- ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,
-
- quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'
- 680
- Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
-
- an sese mucrone ob tantum dedecus amens
-
- induat et crudum per costas exigat ensem,
-
- fluctibus an iaciat mediis et litora nando
-
- curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
- 685
- Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno
-
- continuit iuvenemque animi miserata repressit.
-
- Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
-
- et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
-
-
-
- At Iovis interea monitis Mezentius ardens
- 690
- succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
-
- Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
-
- uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
-
- Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
-
- obvia ventorum furiis expostaque ponto,
- 695
- vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
-
- ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
-
- sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
-
- sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
-
- occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
- 700
- succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
-
- donat habere umeris et vertice figere cristas.
-
- Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
-
- aequalem comitemque, una quem nocte Theano
-
- in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans
- 705
- Cisseis regina Parin creat: urbe paterna
-
- occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
-
- Ac velut ille canum morsu de montibus altis
-
- actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
-
- defendit multosve palus Laurentia, silva
- 710
- pastus harundinea, postquam inter retia ventum est,
-
- substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
-
- nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,
-
- sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
-
- haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
- 715
- non ulli est animus stricto concurrere ferro;
-
- missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
-
- ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,
-
- dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
-
- Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
- 720
- Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
-
- Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
-
- purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
-
- impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
-
- suadet enim vesana fames, si forte fugacem
- 725
- conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
-
- gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
-
- visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
-
- ora cruor,
-
- sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
- 730
- Sternitur infelix Acron et calcibus atram
-
- tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
-
- Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
-
- sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
-
- obvius adversoque occurrit seque viro vir
- 735
- contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
-
- Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
-
- 'Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'
-
- Conclamant socii laetum paeana secuti.
-
- Ille autem exspirans: 'Non me, quicumque es, inulto,
- 740
- victor, nec longum laetabere: te quoque fata
-
- prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'
-
- Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
-
- 'Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
-
- viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:
- 745
- olli dura quies oculos et ferreus urget
-
- somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
-
-
-
- Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
-
- Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
-
- Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,
- 750
- illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
-
- hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
-
- quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
-
- deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
-
- insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
-
-
- 755
- Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
-
- funera: caedebant pariter pariterque ruebant
-
- victores victique, neque his fuga nota neque illis.
-
- Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
-
- amborum et tantos mortalibus esse labores:
- 760
- hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
-
- pallida Tisiphone media inter milia saevit.
-
- At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
-
- turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
-
- cum pedes incedit medii per maxima Nerei
- 765
- stagna viam scindens, umero supereminet undas
-
- aut summis referens annosam montibus ornum
-
- ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
-
- talis se vastis infert Mezentius armis.
-
- Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,
- 770
- obvius ire parat. Manet imperterritus ille,
-
- hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
-
- atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
-
- 'Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
-
- nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
- 775
- indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
-
- Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam
-
- iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
-
- egregium Antoren latus inter et ilia figit,
-
- Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
- 780
- haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
-
- Sternitur infelix alieno volnere caelumque
-
- aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos
-
- tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem
-
- aere cavum triplici, per linea terga tribusque
- 785
- transit intextum tauris opus imaque sedit
-
- inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem
-
- Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
-
- eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
-
- Ingemuit cari graviter genitoris amore,
- 790
- ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.
-
- Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
-
- siqua fidem tanto est operi latura vetustas,
-
- non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.
-
- Ille pedem referens et inutilis inque ligatus
- 795
- cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:
-
- prorupit iuvenis seseque immiscuit armis
-
- iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
-
- Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
-
- sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,
- 800
- dum genitor nati parma protectus abiret,
-
- telaque coniciunt proturbantque eminus hostem
-
- missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.
-
- Ac velut effusa siquando grandine nimbi
-
- praecipitant, omnis campis diffugit arator
- 805
- omnis et agricola et tuta latet arce viator,
-
- aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
-
- dum pluit in terris, ut possint sole reducto
-
- exercere diem: sic obrutus undique telis
-
- Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
- 810
- sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
-
- 'Quo moriture ruis maioraque viribus audes?
-
- Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille
-
- exsultat demens; saevae iamque altius irae
-
- Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
- 815
- Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem
-
- per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
-
- Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
-
- et tunicam, molli mater quam neverat auro,
-
- implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
- 820
- concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
-
- At vero ut voltum vidit morientis et ora,
-
- ora modis Anchisiades pallentia miris,
-
- ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
-
- et mentem patriae subiit pietatis imago.
- 825
- 'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
-
- quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
-
- Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
-
- manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
-
- Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
- 830
- Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro
-
- cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
-
- sanguine turpantem comptos de more capillos.
-
- Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
-
- volnera siccabat lymphis corpusque levabat
- 835
- arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis
-
- dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
-
- Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
-
- colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
-
- multa super Lauso rogitat multumque remittit
- 840
- qui revocent maestique ferant mandata parentis.
-
- At Lausum socii exanimem super arma ferebant
-
- flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
-
- Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:
-
- canitiem multo deformat pulvere et ambas
- 845
- ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
-
- 'Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
-
- ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
-
- quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,
-
- morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
- 850
- exitium infelix, nunc alte volnus adactum!
-
- Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
-
- pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
-
- Debueram patriae poenas odiisque meorum:
-
- omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
- 855
- Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
-
- Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum
-
- se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,
-
- haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,
-
- hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
- 860
- omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:
-
- 'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
-
- viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti
-
- et caput Aeneae referes Lausique dolorum
-
- ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
- 865
- occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
-
- iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
-
- Dixit et exceptus tergo consueta locavit
-
- membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
-
- aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
- 870
- Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
-
- uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
-
- [et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
-
- Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
-
- Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
- 875
- 'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
-
- incipias conferre manum.'
-
- Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
-
- Ille autem: 'Quid me erepto, saevissime, nato
-
- terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
- 880
- Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
-
- Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
-
- dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;
-
- inde aliud super atque aliud figitque volatque
-
- ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
- 885
- Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
-
- tela manu iaciens, ter secum Troius heros
-
- immanem aerato circumfert tegmine silvam.
-
- Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
-
- vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
- 890
- multa movens animo iam tandem erumpit et inter
-
- bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
-
- Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
-
- verberat effusumque equitem super ipse secutus
-
- implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
- 895
- Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
-
- Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
-
- et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa
-
- effera vis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras
-
- suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
- 900
- 'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
-
- Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
-
- nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
-
- Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
-
- corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
- 905
- circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
-
- et me consortem nati concede sepulchro.'
-
- Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
-
- undantique animam diffundit in arva cruore.