Aeneidos Liber Duodecimus
P. Vergili Maronis
-
- Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
-
- defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
-
- se signari oculis, ultro implacabilis ardet
-
- attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
- 5
- saucius ille gravi venantum vulnere pectus
-
- tum demum movet arma leo gaudetque comantis
-
- excutiens cervice toros fixumque latronis
-
- inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
-
- haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
- 10
- Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
-
- 'Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
-
- ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
-
- Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
-
- Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
- 15
- desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
-
- et solus ferro crimen commune refellam,
-
- aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'
-
-
- Olli sedato respondit corde Latinus:
-
- 'O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
- 20
- virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
-
- consulere atque omnis metuentem expendere casus.
-
- Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
-
- multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
-
- sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
- 25
- nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
-
- sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
-
- Me natam nulli veterum sociare procorum
-
- fas erat, idque omnes divique hominesque
canebant.
-
- Victus amore tui, cognato sanguine
victus
- 30
- coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia
rupi:
-
- promissam eripui genero, arma impia
sumpsi.
-
- Ex illo qui me casus, quae, Turne,
sequantur
-
- bella, vides, quantos primus patiare
labores.
-
- Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
- 35
- spes Italas; recalent nostro Thybrina
fluenta
-
- sanguine adhuc campique ingentes ossibus
albent.
-
- Quo referor totiens? Quae mentem insania
mutat?
-
- Si Turno exstincto socios sum adscire
paratus,
-
- cur non incolumi potius certamina tollo?
- 40
- Quid consanguinei Rutuli, quid cetera
dicet
-
- Italia, ad mortem si te -- Fors dicta
refutet! --
-
- prodiderim, natam et conubia nostra
petentem?
-
- Respice res bello varias; miserere
parentis
-
- longaevi, quem nunc maestum patria Ardea
longe
- 45
- dividit.' Haudquaquam dictis violentia
Turni
-
- flectitur: exsuperat magis aegrescitque
medendo.
-
- Ut primum fari potuit, sic institit ore:
-
- 'Quam pro me curam geris, hanc precor,
optime, pro me
-
- deponas letumque sinas pro laude
pacisci:
- 50
- et nos tela, pater, ferrumque haud debile
dextra
-
- spargimus; et nostro sequitur de volnere
sanguis.
-
- longe illi dea mater erit, quae nube
fugacem
-
- feminea tegat et vanis sese occulat
umbris.'
-
-
- At regina, nova pugnae conterrita sorte,
- 55
- flebat et ardentem generum monitura
tenebat:
-
- 'Turne, per has ego te lacrimas, per siquis
Amatae
-
- tangit honos animum (spes tu nunc una,
senectae
-
- tu requies miserae, decus imperiumque
Latini
-
- te penes, in te omnis domus inclinata
recumbit).
- 60
- unum oro: desiste manum committere
Teucris.
-
- Qui te cumque manent isto certamine
casus,
-
- et me, Turne, manent: simul haec invisa
relinquam
-
- lumina nec generum Aenean captiva
videbo.'
-
- Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
- 65
- flagrantis perfusa genas, quoi plurimus
ignem
-
- subiecit rubor et calefacta per ora
cucurrit.
-
- Indum sanguineo veluti violaverit ostro
-
- siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia
multa
-
- alba rosa: talis virgo dabat ore
colores.
- 70
- Illum turbat amor, figitque in virgine
voltus:
-
- ardet in arma magis paucisque adfatur
Amatam.
-
- 'Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine
tanto
-
- prosequere in duri certamina Martis
euntem,
-
- O mater; neque enim Turno mora libera
mortis.
- 75
- Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta
tyranno
-
- haud placitura refer: cum primum crastina
caelo
-
- puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
-
- non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma
quiescant
-
- et Rutuli; nostro dirimamus sanguine
bellum,
- 80
- illo quaeratur coniunx Lavinia campo.'
-
-
- Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta
recessit.
-
- poscit equos gaudetque tuens ante ora
frementis,
-
- Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
-
- qui candore nives anteirent, cursibus
auras.
- 85
- Circumstant properi aurigae manibusque
lacessunt
-
- pectora plausa cavis et colla comantia
pectunt.
-
- Ipse dehinc auro squalentem alboque
orichalco
-
- circumdat loricam umeris; simul aptat
habendo
-
- ensemque clipeumque et rubrae cornua
cristae.
- 90
- ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse
parenti
-
- fecerat et Stygia candientem tinxerat
unda.
-
- Exin quae mediis ingenti adnixa columnae
-
- aedibus adstabat, validam vi corripit
hastam,
-
- Actoris Aurunci spolium, quassatque
trementem
- 95
- vociferans: 'Nunc, O numquam frustrata
vocatus
-
- hasta meos, nunc tempus adest: te maximus
Actor
-
- te Turni nunc dextra gerit. Da sternere
corpus
-
- loricamque manu valida lacerare revulsam
-
- semiviri Phrygis et foedare in pulvere
crinis
- 100
- vibratos calido ferro murraque
madentis.'
-
- His agitur furiis; totoque ardentis ab
ore
-
- scintillae absistunt, oculis micat acribus
ignis:
-
- mugitus veluti cum prima in proelia
taurus
-
- terrificos ciet atque irasci in cornua
temptat,
- 105
- arboris obnixus trunco, ventosque
lacessit
-
- ictibus aut sparsa ad pugnam proludit
harena.
-
-
- Nec minus interea maternis saevos in
armis
-
- Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
-
- oblato gaudens componi foedere bellum,
- 110
- tum socios maestique metum solatur Iuli,
-
- fata docens, regique iubet responsa
Latino
-
- certa referre viros et pacis dicere
leges.
-
-
- Postera vix summos spargebat lumine
montis
-
- orta dies, cum primum alto se gurgite
tollunt
- 115
- solis equi lucemque elatis naribus
efflant:
-
- campum ad certamen magnae sub moenibus
urbis
-
- dimensi Rutulique viri Teucrique
parabant
-
- in medioque focos et dis communibus aras
-
- gramineas. Alii fontemque ignemque
ferebant,
- 120
- velati limo et verbena tempora vincti.
-
- Procedit legio Ausonidum, pilataque
plenis
-
- agmina se fundunt portis. Hinc Troius
omnis
-
- Tyrrhenusque ruit variis exercitus
armis,
-
- haud secus instructi ferro, quam si aspera
Martis
- 125
- pugna vocet; nec non mediis in milibus
ipsi
-
- ductores auro volitant ostroque decori,
-
- et genus Assaraci Mnestheus et fortis
Asilas
-
- et Messapus equum domitor, Neptunia
proles.
-
- Utque dato signo spatia in sua quisque
recessit,
- 130
- defigunt tellure hastas et scuta
reclinant.
-
- Tum studio effusae matres et volgus
inermum
-
- invalidique senes turris ac tecta
domorum
-
- obsedere, alii portis sublimibus
adstant.
-
-
- At Iuno e summo, qui nunc Albanus
habetur,
- 135
- tum neque nomen erat nec honos aut gloria
monti,
-
- prospiciens tumulo campum aspectabat et
ambas
-
- Laurentum Troumque acies urbemque
Latini.
-
- Extemplo Turni sic est adfata sororem
-
- diva deam, stagnis quae fluminibusque
sonoris
- 140
- praesidet (hunc illi rex aetheris altus
honorem
-
- Iuppiter erepta pro virginitate
sacravit):
-
- 'Nympha, decus fluviorum, animo gratissima
nostro,
-
- scis ut te cunctis unam, quaecumque
Latinae
-
- magnanimi Iovis ingratum ascendere
cubile,
- 145
- praetulerim caelique lubens in parte
locarim:
-
- disce tuum, ne me incuses, Iuturna,
dolorem.
-
- Qua visa est Fortuna pati Parcaeque
sinebant
-
- cedere res Latio, Turnum et tua moenia
texi:
-
- nunc iuvenem imparibus video concurrere
fatis,
- 150
- Parcarumque dies et vis inimica
propinquat.
-
- Non pugnam aspicere hanc oculis, non
foedera possum.
-
- Tu pro germano siquid praesentius audes,
-
- perge: decet. Forsan miseros meliora
sequentur.'
-
- Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna
profudit
- 155
- terque quaterque manu pectus percussit
honestum.
-
- 'Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia
Iuno:
-
- 'Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe
morti,
-
- aut tu bella cie conceptumque excute
foedus:
-
- auctor ego audendi.' Sic exhortata
reliquit
- 160
- incertam et tristi turbatam volnere
mentis.
-
-
- Interea reges, ingenti mole Latinus
-
- quadriiugo vehitur curru, cui tempora
circum
-
- aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
-
- Solis avi specimen; bigis it Turnus in
albis,
- 165
- bina manu lato crispans hastilia ferro;
-
- hinc pater Aeneas, Romanae stirpis
origo,
-
- sidereo flagrans clipeo et caelestibus
armis,
-
- et iuxta Ascanius, magnae spes altera
Romae,
-
- procedunt castris, puraque in veste
sacerdos
- 170
- saetigeri fetum suis intonsamque
bidentem
-
- adtulit admovitque pecus flagrantibus
aris.
-
- Illi ad surgentem conversi lumina solem
-
- dant fruges manibus salsas et tempora
ferro
-
- summa notant pecudum paterisque altaria
libant.
- 175
- Tum pius Aeneas stricto sic ense
precatur:
-
- 'Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra
voeanti,
-
- quam propter tantos potui perferre
labores,
-
- et pater omnipotens et tu Saturnia
coniunx,
-
- iam melior, iam, diva, precor, tuque
inclute Mavors,
- 180
- cuncta tuo qui bella, pater, sub numine
torques;
-
- fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris
alti
-
- religio et quae caeruleo sunt numina
ponto:
-
- cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
-
- convenit Evandri victos discedere ad
urbem,
- 185
- cedet Iulus agris, nec post arma ulla
rebelles
-
- Aeneadae referent ferrove haec regna
lacessent,
-
- sin nostrum adnuerit nobis Victoria
Martem
-
- (ut potius reor et potius di numine
firment),
-
- non ego nec Teucris Italos parere iubebo
- 190
- nec mihi regna peto: paribus se legibus
ambae
-
- invictae gentes aeterna in foedera
mittant.
-
- Sacra deosque dabo; socer arma Latinus
habeto,
-
- imperium sollemne socer; mihi moenia
Teucri
-
- constituent, urbique dabit Lavinia
nomen.'
- 195
- Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde
Latinus
-
- suspiciens caelum tenditque ad sidera
dextram:
-
- 'Haec eadem, Aenea, terram mare sidera
iuro
-
- Latonaeque genus duplex Ianumque
bifrontem
-
- vimque deum infernam et duri sacraria
Ditis;
- 200
- audiat haec genitor, qui foedera fulmine
sancit.
-
- Tango aras, medios ignis et numina
testor:
-
- nulla dies pacem hanc Italis nec foedera
rumpet,
-
- quo res cumque cadent; nec me vis ulla
volentem
-
- avertet, non, si tellurem effundat in
undas
- 205
- diluvio miscens caelumque in Tartara
solvat;
-
- ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte
gerebat
-
- 'numquam fronde levi fundet virgulta nec
umbras,
-
- cum semel in silvis imo de stirpe
recisum
-
- matre caret posuitque comas et bracchia
ferro,
- 210
- olim arbos, nunc artificis manus aere
decoro
-
- inclusit patribusque dedit gesture
Latinis.'
-
- Talibus inter se firmabant foedera
dictis
-
- conspectu in medio procerum. Tum rite
sacratas
-
- in flammam iugulant pecudes et viscera
vivis
- 215
- eripiunt cumulantque oneratis lancibus
aras.
-
-
- At vero Rutulis inpar ea pugna videri
-
- iamdudum et vario misceri pectora motu;
-
- tum magis, ut propius cernunt non viribus
aequis.
-
- Adiuvat incessu tacito progressus et
aram
- 220
- suppliciter venerans demisso lumine
Turnus
-
- tabentesque genae et iuvenali in corpore
pallor.
-
- Quem simul ac Iuturna soror crebrescere
vidit
-
- sermonem et volgi variare labantia
corda,
-
- in medias acies, formam adsimulata
Camerti,
- 225
- cui genus a proavis ingens clarumque
paternae
-
- nomen erat virtutis, et ipse acerrimus
armis,
-
- in medias dat sese acies haud nescia
rerum
-
- rumoresque serit varios ac talia fatur:
-
- 'Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus
unam
- 230
- obiectare animam? Numerone an viribus
aequi
-
- non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi
sunt
-
- fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
-
- vix hostem, alterni si congrediamur,
habemus.
-
- Ille quidem ad superos, quorum se devovet
aris,
- 235
- succedet fama vivusque per ora feretur:
-
- nos patria amissa dominis parere
superbis
-
- cogemur, qui nunc lenti consedimus
arvis.'
-
- Talibus incensa est iuvenum sententia
dictis
-
- iam magis atque magis, serpitque per agmina
murmur;
- 240
- ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
-
- Qui sibi iam requiem pugnae rebusque
salutem
-
- sperabant, nunc arma volunt foedusque
precantur
-
- infectum et Turni sortem miserantur
iniquam.
-
- His aliud maius Iuturna adiungit et alto
- 245
- dat signum caelo, quo non praesentius
ullum
-
- turbavit mentes Italas monstroque
fefellit.
-
- Namque volans rubra fulvus Iovis ales in
aethra
-
- litoreas agitabat aves turbamque
sonantem
-
- agminis aligeri, subito cum lapsus ad
undas
- 250
- cycnum excellentem pedibus rapit improbus
uncis.
-
- Adrexere animos Itali, cunctaeque
volucres
-
- convertunt clamore fugam, mirabile visu,
-
- aetheraque obscurant pennis hostemque per
auras
-
- facta nube premunt, donec vi victus et
ipso
- 255
- pondere defecit, praedamque ex unguibus
ales
-
- proiecit fluvio penitusque in nubila
fugit.
-
- Tum vero augurium Rutuli clamore
salutant
-
- expediuntque manus; primusque Tolumnius
augur
-
- 'Hoc erat, hoc, votis,' inquit, 'quod saepe
petivi.
- 260
- Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce
ferrum
-
- corripite, O miseri, quos improbus advena
bello
-
- territat invalidas ut aves et litora
vestra
-
- vi populat: petet ille fugam penitusque
profundo
-
- vela dabit. Vos unanimi densete catervas
- 265
- et regem vobis pugna defendite raptum.'
-
- Dixit et adversos telum contorsit in
hostis
-
- procurrens: sonitum dat stridula cornus et
auras
-
- certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor
et omnes
-
- turbati cunei calefactaque corda
tumultu.
- 270
- Hasta volans, ut forte novem pulcherrima
fratrum
-
- corpora constiterant contra, quos fida
crearat
-
- una tot Arcadio coniunx Tyrrhena
Gylippo,
-
- horum unum ad medium, teritur qua sutilis
alvo
-
- balteus et laterum iuncturas fibula
mordet
- 275
- egregium forma iuvenem et fulgentibus
armis
-
- transadigit costas fulvaque effundit
harena.
-
- At fratres, animosa phalanx accensaque
luctu,
-
- pars, gladios stringunt manibus, pars
missile ferrum
-
- corripiunt caecique ruunt. Quos agmina
contra
- 280
- procurrunt Laurentum, hinc densi rursus
inundant
-
- Troes Agyllinique et pictis Arcades
armis:
-
- sic omnis amor unus habet decernere
ferro.
-
- Diripuere aras, it toto turbida caelo
-
- tempestas telorum ac ferreus ingruit
imber,
- 285
- craterasque focosque ferunt. Fugit ipse
Latinus
-
- pulsatos referens infecto foedere divos.
-
- Infrenant alii currus aut corpora saltu
-
- subiciunt in equos et strictis ensibus
adsunt.
-
- Messapus regem regisque insigne
gerentem,
- 290
- Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere
foedus,
-
- adverso proterret equo: ruit ille
recedens
-
- et miser oppositis a tergo involvitur
aris
-
- in caput inque umeros. At fervidus advolat
hasta
-
- Messapus teloque orantem multa trabali
- 295
- desuper altus equo graviter ferit atque ita
fatur:
-
- 'Hoc habet, haec melior magnis data victima
divis.'
-
- Concurrunt Itali spoliantque calentia
membra.
-
- Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
-
- corripit et venienti Ebuso plagamque
ferenti
- 300
- occupat os flammis: olli ingens barba
reluxit
-
- nidoremque ambusta dedit. Super ipse
secutus
-
- caesariem laeva turbati corripit hostis
-
- inpressoque genu nitens terrae adplicat
ipsum:
-
- sic rigido latus ense ferit. Podalirius
Alsum
- 305
- pastorem primaque acie per tela ruentem,
-
- ense sequens nudo superimminet: ille
securi
-
- adversi frontem mediam mentumque reducta
-
- disicit et sparso late rigat arma
cruore.
-
- Olli dura quies oculos et ferreus urget
- 310
- somnus, in aeternam conduntur lumina
noctem.
-
-
- At pius Aeneas dextram tendebat inermem
-
- nudato capite atque suos clamore
vocabat:
-
- 'Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia
surgit?
-
- O cohibete iras! Ictum iam foedus et
omnes
- 315
- compositae leges; mihi ius concurrere
soli;
-
- me sinite atque auferte metus; ego foedera
faxo
-
- firma manu; Turnum debent haec iam mihi
sacra.'
-
- Has inter voces, media inter talia verba
-
- ecce viro stridens alis adlapsa sagitta
est
- 320
- incertum qua pulsa manu, quo turbine
adacta,
-
- Quis tantam Rutulis laudem, casusne
deusne,
-
- adtulerit: pressa est insignis gloria
facti.
-
- nec sese Aeneae iactavit vulnere
quisquam.
-
- Turnus ut Aenean cedentem ex agmine
vidit
- 325
- turbatosque duces, subita spe fervidus
ardet:
-
- poscit equos atque arma simul saltuque
superbus
-
- emicat in currum et manibus molitur
habenas.
-
- Multa virum volitans dat fortia corpora
Leto,
-
- semineces volvit multos aut agmina curru
- 330
- proterit aut raptas fugientibus ingerit
hastas.
-
- Qualis apud gelidi cum flumina concitus
Hebri
-
- sanguineus Mavors clipeo increpat atque
furentis
-
- bella movens immittit equos; illi aequore
aperto
-
- ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima
pulsu
- 335
- Thraca pedum; circumque atrae Formidinis
ora
-
- Iraeque Insidiaeque, dei comitatus,
aguntur:
-
- talis equos alacer media inter proelia
Turnus
-
- fumantis sudore quatit, miserabile
caesis
-
- hostibus insultans; spargit rapida ungula
rores
- 340
- sanguineos, mixtaque cruor calcatur
harena.
-
- Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque
Pholumque,
-
- hunc congressus et hunc, illum eminus;
eminus ambo
-
- Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos
Imbrasus ipse
-
- nutrierat Lycia paribusque ornaverat
armis,
- 345
- vel conferre manum vel equo praevertere
ventos.
-
- Parte alia media Eumedes in proelia
fertur,
-
- antiqui proles bello praeclara Dolonis,
-
- nomine avum referens, animo manibusque
parentem,
-
- qui quondam, castra ut Danaum speculator
adiret,
- 350
- ausus Pelidae pretium sibi poscere
currus;
-
- illum Tydides alio pro talibus ausis
-
- adfecit pretio, nec equis adspirat
Achillis.
-
- Hunc procul ut campo Turnus prospexit
aperto,
-
- ante levi iaculo longum per inane
secutus
- 355
- sistit equos biiugis et curru desilit
atque
-
- semianimi lapsoque supervenit et pede
collo
-
- impresso dextrae mucronem extorquet et
alto
-
- fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper
addit:
-
- 'En agros et quam bello, Troiane,
petisti,
- 360
- Hesperiam metire iacens: haec praemia qui
me
-
- ferro ausi temptare ferunt, sic moenia
condunt.'
-
- Huic comitem Asbyten coniecta cuspide
mittit.
-
- Chloreaque Sybarimque Daretaque
Thersilochumque
-
- et sternacis equi lapsum cervice
Thymoeten.
- 365
- Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto
-
- insonat Aegaeo sequiturque ad litora
fluctus,
-
- qua venti incubuere, fugam dant nubila
caelo:
-
- sic Turno, quacumque viam secat, agmina
cedunt
-
- conversaeque ruunt acies; fert impetus
ipsum,
- 370
- et cristam adverso curru quatit aura
volantem.
-
- Non tulit instantem Phegeus animisque
frementem:
-
- obiecit sese ad currum et spumantia
frenis
-
- ora citatorum dextra detorsit equorum.
-
- Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata
retectum
- 375
- lancea consequitur rumpitque infixa
bilicem
-
- loricam et summum degustat volnere
corpus.
-
- Ille tamen clipeo obiecto conversus in
hostem
-
- ibat et auxilium ducto mucrone petebat:
-
- cum rota praecipitem et procursu concitus
axis
- 380
- impulit effunditque solo, Turnusque
secutus
-
- imam inter galeam summi thoracis et oras
-
- abstulit ense caput truncumque reliquit
harenae.
-
-
- Atque ea dum campis victor dat funera
Turnus,
-
- interea Aenean Mnestheus et fidus
Achates
- 385
- Ascaniusque comes castris statuere
cruentum,
-
- alternos longa nitentem cuspide gressus.
-
- Saevit et infracta luctatur arundine
telum
-
- eripere auxilioque viam, quae proxima,
poscit
-
- ense secent lato vulnus telique latebram
- 390
- rescindant penitus seseque in bella
remittant.
-
- Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus
Iapyx
-
- Iasides, acri quondam cui captus amore
-
- ipse suas artes, sua munera, laetus
Apollo
-
- augurium citharamque dabat celerisque
sagittas.
- 395
- Ille ut depositi proferret fata
parentis,
-
- scire potestates herbarum usumque
medendi
-
- maluit et mutas agitare inglorius artes.
-
- Stabat acerba fremens, ingentem nixus in
hastam
-
- Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
- 400
- concursu, lacrimis immobilis. Ille
retorto
-
- Paeonium in morem senior succinctus
amictu
-
- multa manu medica Phoebique potentibus
herbis
-
- nequiquam trepidat, nequiquam spicula
dextra
-
- sollicitat prensatque tenaci forcipe
ferrum.
- 405
- Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor
Apollo
-
- subvenit; et saevus campis magis ac magis
horror
-
- crebrescit propiusque malum est. Iam
pulvere caelum
-
- stare vident: subeunt equites, et spicula
castris
-
- densa cadunt mediis. It tristis ad aethera
clamor
- 410
- bellantum iuvenum et duro sub Marte
cadentum.
-
- Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
-
- dictamnum genetrix Cretaea carpit ab
Ida,
-
- puberibus caulem foliis et flore
comantem
-
- purpureo; non illa feris incognita
capris
- 415
- gramina, cum tergo volucres haesere
sagittae:
-
- hoc Venus, obscuro faciem circumdata
nimbo,
-
- detulit; hoc fusum labris splendentibus
amnem
-
- inficit occulte medicans spargitque
salubris
-
- ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
- 420
- Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx
-
- ignorans, subitoque omnis de corpore
fugit
-
- quippe dolor, omnis stetit imo volnere
sanguis;
-
- iamque secuta manum nullo cogente
sagitta
-
- excidit, atque novae rediere in pristina
vires.
- 425
- 'Arma citi properate viro! Quid statis?'
Iapyx
-
- conclamat primusque animos adcendit in
hostem.
-
- 'Non haec humanis opibus, non arte
magistra
-
- proveniunt neque te, Aenea, mea dextera
servat:
-
- maior agit deus atque opera ad maiora
remittit.'
- 430
- Ille avidus pugnae suras incluserat auro
-
- hinc atque hinc oditque moras hastamque
coruscat.
-
- Postquam habilis lateri clipeus loricaque
tergo est,
-
- Ascanium fusis circum complectitur armis
-
- summaque per galeam delibans oscula
fatur:
- 435
- 'Disce, puer, virtutem ex me verumque
laborem,
-
- fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera
bello
-
- defensum dabit et magna inter praemia
ducet.
-
- Tu facito, mox cum matura adoleverit
aetas,
-
- sis memor, et te animo repetentem exempla
tuorum
- 440
- et pater Aeneas et avunculus excitet
Hector.'
-
-
- Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit
ingens,
-
- telum immane manu quatiens; simul agmine
denso
-
- Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque
relictis
-
- turba fluit castris: tum caeco pulvere
campus
- 445
- miscetur pulsuque pedum tremit excita
tellus.
-
- Vidit ab adverso venientis aggere
Turnus,
-
- videre Ausonii, gelidusque per ima
cucurrit
-
- ossa tremor: prima ante omnis Iuturna
Latinos
-
- audiit adgnovitque sonum et tremefacta
refugit.
- 450
- Ille volat campoque atrum rapit agmen
aperto.
-
- Qualis ubi ad terras abrupto sidere
nimbus
-
- it mare per medium; miseris heu praescia
longe
-
- horrescunt corda agricolis, dabit ille
ruinas
-
- arboribus stragemque satis, ruet omnia
late;
- 455
- ante volant sonitumque ferunt ad litora
venti:
-
- talis in adversos ductor Rhoeteius
hostis
-
- agmen agit, densi cuneis se quisque
coactis
-
- adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus
Osirim,
-
- Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat
Achates
- 460
- Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius
augur,
-
- primus in adversos telum qui torserat
hostis.
-
- Tollitur in caelum clamor, versique
vicissim
-
- pulverulenta fuga Rutuli dant terga per
agros.
-
- Ipse neque aversos dignatur sternere
Morti
- 465
- nec pede congressos aequo nec tela
ferentis
-
- insequitur: solum densa in caligine
Turnum
-
- vestigat lustrans, solum in certamina
poscit.
-
- Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
-
- aurigam Turni media inter lora Metiscum
- 470
- excutit et longe lapsum temone
relinquit:
-
- ipsa subit manibusque undantis flectit
habenas,
-
- cuncta gerens, vocemque et corpus et arma
Metisci.
-
- Nigra velut magnas domini cum divitis
aedes
-
- pervolat et pennis alta atria lustrat
hirundo,
- 475
- pabula parva legens nidisque loquacibus
escas,
-
- et nunc porticibus vacuis, nunc umida
circum
-
- stagna sonat: similis medios Iuturna per
hostis
-
- fertur equis rapidoque volans obit omnia
curru
-
- iamque hic germanum iamque hic ostentat
ovantem
- 480
- nec conferre manum patitur, volat avia
longe.
-
- Haud minus Aeneas tortos legit obvius
orbes
-
- vestigatque virum et disiecta per agmina
magna
-
- voce vocat. Quotiens oculos coniecit in
hostem
-
- alipedumque fugam cursu temptavit
equorum,
- 485
- aversos totiens currus Iuturna retorsit.
-
- Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat
aestu,
-
- diversaeque vocant animum in contraria
curae.
-
- Huic Messapus, uti laeva duo forte
gerebat
-
- lenta levis cursu praefixa hastilia
ferro,
- 490
- horum unum certo contorquens dirigit
ictu.
-
- Substitit Aeneas et se collegit in arma,
-
- poplite subsidens; apicem tamen incita
summum
-
- hasta tulit summasque excussit vertice
cristas.
-
- Tum vero adsurgunt irae; insidiisque
subactus,
- 495
- diversos ubi sensit equos currumque
referri,
-
- multa Iovem et laesi testatus foederis
aras
-
- iam tandem invadit medios et Marte
secundo
-
- terribilis saevam nullo discrimine
caedem
-
- suscitat irarumque omnis effundit
habenas.
-
- 500
- Quis mihi nunc tot acerba deus, quis
carmine caedes
-
- diversas obitumque ducum, quos aequore
toto
-
- inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius
heros,
-
- expediat? Tanton placuit concurrere
motu.
-
- Iuppiter, aeterna gentis in pace
futuras?
- 505
- Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima
ruentis
-
- pugna loco statuit Teucros, haud multa
morantem
-
- excipit in latus et, qua fata celerrima,
crudum
-
- transadigit costas et cratis pectoris
ensem.
-
- Turnus equo deiectum Amycum fratremque
Dioren,
- 510
- congressus pedes, hunc venientem cuspide
longa,
-
- hunc mucrone ferit curruque abscisa
duorum
-
- suspendit capita et rorantia sanguine
portat.
-
- Ille Talon Tanaimque neci fortemque
Cethegum,
-
- tris uno congressu, et maestum mittit
Oniten,
- 515
- nomen Echionium matrisque genus
Peridiae,
-
- hic fratres Lycia missos et Apollinis
agris
-
- et iuvenem exosum nequiquam bella
Menoeten,
-
- Arcada, piscosae cui circum flumina
Lernae
-
- ars fuerat pauperque domus nec nota
potentum
- 520
- munera conductaque pater tellure
serebat.
-
- Ac velut immissi diversis partibus ignes
-
- arentem in silvam et virgulta sonantia
lauro,
-
- aut ubi decursu rapido de montibus altis
-
- dant sonitum spumosi amnes et in aequora
currunt
- 525
- quisque suum populatus iter: non segnius
ambo
-
- Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc
nunc
-
- fluctuat ira intus, rumpuntur nescia
vinci
-
- pectora, nunc totis in Volnera viribus
itur.
-
- Murranum hic, atavos et avorum antiqua
sonantem
- 530
- nomina per regesque actum genus omne
Latinos,
-
- praecipitem scopulo atque ingentis turbine
saxi
-
- excutit effunditque solo: hunc lora et iuga
subter
-
- provolvere rotae, crebro super ungula
pulsu
-
- incita nec domini memorum proculcat
equorum.
- 535
- Ille ruenti Hyllo animisque immane
frementi
-
- occurrit telumque aurata ad tempora
torquet:
-
- olli per galeam fixo stetit hasta
cerebro.
-
- Dextera nec tua te, Graium fortissime
Cretheu
-
- eripuit Turno. Nec di texere Cupencum
- 540
- Aenea veniente sui: dedit obvia ferro
-
- pectora, nec misero clipei mora profuit
aerei.
-
- Te quoque Laurentes viderunt, Aeole,
campi
-
- oppetere et late terram consternere
tergo
-
- Occidis, Argivae quem non potuere
phalanges
- 545
- sternere nec Priami regnorum eversor
Achilles;
-
- hic tibi mortis erant metae: domus alta sub
Ida,
-
- Lyrnesi domus alta, solo Laurente
sepulchrum.
-
- Totae adeo conversae acies, omnesque
Latini,
-
- omnes Dardanidae, Mnestheus acerque
Serestus
- 550
- et Messapus equum domitor et fortis
Asilas
-
- Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades
alae,
-
- pro se quisque viri summa nituntur opum
vi:
-
- nec mora nec requies, vasto certamine
tendunt.
-
-
- Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima
misit,
- 555
- iret ut ad muros urbique adverteret
agmen
-
- ocius et subita turbaret clade Latinos.
-
- Ille ut vestigans diversa per agmina
Turnum
-
- huc atque huc acies circumtulit, aspicit
urbem
-
- immunem tanti belli atque impune
quietam.
- 560
- Continuo pugnae adcendit maioris imago:
-
- Mnesthea Sergestumque vocat fortemque
Serestum
-
- ductores tumulumque capit, quo cetera
Teucrum
-
- concurrit legio nec scuta aut spicula
densi
-
- deponunt. Celso medius stans aggere
fatur:
- 565
- 'Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac
stat,
-
- neu quis ob inceptum subitum mihi segnior
ito.
-
- Urbem hodie, causam belli, regna ipsa
Latini,
-
- ni frenum accipere et victi parere
fatentur,
-
- eruam et aequa solo fumantia culmina
ponam.
- 570
- Scilicet exspectem, libeat dum proelia
Turno
-
- nostra pati rursusque velit concurrere
victus?
-
- Hoc caput, O cives, haec belli summa
nefandi:
-
- ferte faces propere foedusque reposcite
flammis.'
-
- Dixerat, atque animis pariter certantibus
omnes
- 575
- dant cuneum densaque ad muros mole
feruntur.
-
- Scalae improviso subitusque apparuit
ignis.
-
- Discurrunt alii ad portas primosque
trucidant,
-
- ferrum alii torquent et obumbrant aethera
telis.
-
- Ipse inter primos dextram sub moenia
tendit
- 580
- Aeneas magnaque incusat voce Latinum
-
- testaturque deos, iterum se ad proelia
cogi,
-
- bis iam Italos hostis, haec altera foedera
rumpi.
-
- Exoritur trepidos inter discordia civis:
-
- urbem alii reserare iubent et pandere
portas
- 585
- Dardanidis ipsumque trahunt in moenia
regem,
-
- arma ferunt alii et pergunt defendere
muros.
-
- Inclusas ut cum latebroso in pumice
pastor
-
- vestigavit apes fumoque implevit amaro:
-
- illae intus trepidae rerum per cerea
castra
- 590
- discurrunt magnisque acuunt stridoribus
iras;
-
- volvitur ater odor tectis, tum murmure
caeco
-
- intus saxa sonant, vacuas it fumus ad
auras.
-
-
- Accidit haec fessis etiam fortuna
Latinis,
-
- quae totam luctu concussit funditus
urbem.
- 595
- Regina ut tectis venientem prospicit
hostem,
-
- incessi muros, ignis ad tecta volare,
-
- nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina
Turni:
-
- infelix pugnae iuvenem in certamine
credit
-
- exstinctum et, subito mentem turbata
dolore,
- 600
- se causam clamat crimenque caputque
malorum,
-
- multaque per maestum demens effata
furorem
-
- purpureos moritura manu discindit
amictus
-
- et nodum informis leti trabe nectit ab
alta.
-
- Quam cladem miserae postquam accepere
Latinae,
- 605
- filia prima manu flavos Lavinia crinis
-
- et roseas laniata genas, tum cetera
circum
-
- turba furit: resonant late plangoribus
aedes.
-
- Hinc totam infelix volgatur fama per
urbem.
-
- Demittunt mentes; it scissa veste
Latinus,
- 610
- coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
-
- canitiem immundo perfusam pulvere
turpans.
-
- [Multaque se incusat, qui non acceperit
ante
-
- Dardanium Aenean generumque adsciverit
ultro.]
-
-
- Interea extremo bellator in aequore
Turnus
- 615
- palantis sequitur paucos iam segnior
atque
-
- iam minus atque minus successu laetus
equorum
-
- attulit hunc illi caecis terroribus aura
-
- commixtum clamorem adrectasque impulit
aures
-
- confusae sonus urbis et inlaetabile
murmur.
- 620
- 'Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia
luctu?
-
- Quisve ruit tantus diversa clamor ab
urbe?'
-
- Sic ait adductisque amens subsistit
habenis.
-
- Atque huic, in faciem soror ut conversa
Metisci
-
- aurigae currumque et equos et lora
regebat,
- 625
- talibus occurrit dictis: 'Hac, Turne,
sequamur
-
- Troiugenas, qua prima viam victoria
pandit;
-
- sunt alii, qui tecta manu defendere
possint.
-
- Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
-
- et nos saeva manu mittamus funera
Teucris.
- 630
- Nec numero inferior pugnae nec honore
recedes.'
-
- Turnus ad haec:
-
- 'O soror, et dudum adgnovi, cum prima per
artem
-
- foedera turbasti teque haec in bella
dedisti,
-
- et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis
Olympo
- 635
- demissam tantos voluit te ferre labores?
-
- An fratris miseri letum ut crudele
videres?
-
- Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna
salutem?
-
- Vidi oculos ante ipse meos me voce
vocantem
-
- Murranum, quo non superat mihi carior
alter,
- 640
- oppetere ingentem atque ingenti volnere
victum.
-
- Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
-
- adspiceret; Teucri potiuntur corpore et
armis.
-
- Exscindine domos (id rebus defuit unum)
-
- perpetiar, dextra nec Drancis dicta
refellam?
- 645
- Terga dabo et Turnum fugientem haec terra
videbit?
-
- Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi
Manes
-
- este boni, quoniam superis aversa
voluntas!
-
- Sancta ad vos anima atque istius nescia
culpae
-
- descendam, magnorum haud umquam indignus
avorum.
-
- 650
- Vix ea fatus erat: medios volat ecce per
hostis
-
- vectus equo spumante Saces, adversa
sagitta
-
- saucius ora, ruitque implorans nomine
Turnum:
-
- 'Turne, in te suprema salus: miserere
tuorum.
-
- Fulminat Aeneas armis summasque minatur
- 655
- deiecturum arces Italum exscidioque
daturum;
-
- iamque faces ad tecta volant. In te ora
Latini,
-
- in te oculos referunt; mussat rex ipse
Latinus,
-
- quos generos vocet aut quae sese ad foedera
flectat.
-
- Praeterea regina, tui fidissima, dextra
- 660
- occidit ipsa sua lucemque exterrita
fugit.
-
- Soli pro portis Messapus et acer Atinas
-
- sustentant aciem. Circum hos utrimque
phalanges
-
- stant densae, strictisque seges mucronibus
horret
-
- ferrea: tu currum deserto in gramine
versas.'
- 665
- Obstipuit varia confusus imagine rerum
-
- Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat
ingens
-
- uno in corde pudor mixtoque insania
luctu
-
- et furiis agitatus amor et conscia
virtus.
-
- Ut primum discussae umbrae et lux reddita
menti,
- 670
- ardentis oculorum orbes ad moenia torsit
-
- turbidus eque rotis magnam respexit ad
urbem.
-
- Ecce autem flammis inter tabulata
volutus
-
- ad caelum undabat vortex turrimque
tenebat,
-
- turrim, compactis trabibus quam eduxerat
ipse
- 675
- subdideratque rotas pontisque instraverat
altos.
-
- 'Iam iam fata, soror, superant; absiste
morari;
-
- quo deus et quo dura vocat Fortuna,
sequamur.
-
- Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid
acerbi est
-
- morte pati; neque me indecorem, germana,
videbis
- 680
- amplius. Hunc, oro, sine me furere ante
furorem.'
-
- Dixit et e curru saltum dedit ocius
arvis
-
- perque hostis, per tela ruit maestamque
sororem
-
- deserit ac rapido cursu media agmina
rumpit.
-
- Ac veluti montis saxum de vertice
praeceps
- 685
- cum ruit avulsum vento, seu turbidus
imber
-
- proluit aut annis solvit sublapsa
vetustas;
-
- fertur in abruptum magno mons improbus
actu
-
- exsultatque solo, silvas armenta
virosque
-
- involvens secum: disiecta per agmina
Turnus
- 690
- sic urbis ruit ad muros, ubi plurima
fuso
-
- sanguine terra madet striduntque hastilibus
aurae,
-
- significatque manu et magno simul incipit
ore:
-
- 'Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete,
Latini;
-
- quaecumque est Fortuna, mea est: me verius
unum
- 695
- pro vobis foedus luere et decernere
ferro.'
-
- Discessere omnes medii spatiumque
dedere.
-
-
- At pater Aeneas audito nomine Turni
-
- deserit et muros et summas deserit arces
-
- praecipitatque moras omnis, opera omnia
rumpit,
- 700
- laetitia exsultans, horrendumque intonat
armis;
-
- quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse
coruscis
-
- cum fremit ilicibus quantus gaudetque
nivali
-
- vertice se attollens pater Appenninus ad
auras.
-
- Iam vero et Rutuli certatim et Troes et
omnes
- 705
- convertere oculos Itali, quique alta
tenebant
-
- moenia quique imos pulsabant ariete
muros,
-
- armaque deposuere umeris. Stupet ipse
Latinus
-
- ingentis, genitos diversis partibus
orbis,
-
- inter se coiisse viros et cernere ferro.
- 710
- Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore
campi,
-
- procursu rapido, coniectis eminus
hastis,
-
- invadunt Martem clipeis atque aere
sonoro.
-
- Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus
ictus
-
- congeminant: fors et virtus miscentur in
unum.
- 715
- Ac velut ingenti Sila summove Taburno
-
- cum duo conversis inimica in proelia
tauri
-
- frontibus incurrunt; pavidi cessere
magistri,
-
- stat pecus omne metu mutum mussantque
iuvencae,
-
- quis nemori imperitet, quem tota armenta
sequantur;
- 720
- illi inter sese multa vi volnera miscent
-
- cornuaque obnixi infigunt et sanguine
largo
-
- colla armosque lavant; gemitu nemus omne
remugit:
-
- non alitur Tros Aeneas et Daunius heros
-
- concurrunt clipeis; ingens fragor aethera
complet.
- 725
- Iuppiter ipse duas aequato examine
lances
-
- sustinet et fata imponit diversa duorum,
-
- quem damnet labor et quo vergat pondere
letum;
-
- Emicat hic, impune putans, et corpore
toto
-
- alte sublatum consurgit Turnus in ensem
- 730
- et ferit: exclamant Troes trepidique
Latini,
-
- arrectaeque amborum acies. At perfidus
ensis
-
- Frangitur in medioque ardentem deserit ictu
. . .
-
- ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior
euro,
-
- ut capulum ignotum dextramque aspexit
inermem.
- 735
- Fama est praecipitem, cum prima in proelia
iunctos
-
- conscendebat equos, patrio mucrone
relicto,
-
- dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse
Metisci.
-
- Idque diu, dum terga dabant palantia
Teucri,
-
- suffecit: postquam arma dei ad Volcania
ventumst,
- 740
- mortalis mucro glacies ceu futilis ictu
-
- dissiluit; fulva resplendent fragmina
harena.
-
- Ergo amens diversa fuga petit aequora
Turnus
-
- et nunc huc, inde huc incertos implicat
orbes
-
- undique enim densa Teucri inclusere
corona,
- 745
- atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia
cingunt.
-
-
- Nec minus Aeneas, quamquam tardata
sagitta
-
- interdum genua impediunt cursumque
recusant,
-
- insequitur trepidique pedem pede fervidus
urget:
-
- inclusum veluti siquando flumine nanctus
- 750
- cervum aut puniceae saeptum formidine
pinnae
-
- venator cursu canis et latratibus
instat;
-
- ille autem, insidiis et ripa territus
alta,
-
- mille fugit refugitque vias; at vividus
Umber
-
- haeret hians, iam iamque tenet similisque
tenenti
- 755
- increpuit malis morsuque elusus inani
est.
-
- Tum vero exoritur clamor, ripaeque
lacusque
-
- responsant circa et caelum tonat omne
tumultu.
-
- Ille simul fugiens Rutulos simul increpat
omnis,
-
- nomine quemque vocans, notumque efflagitat
ensem.
- 760
- Aeneas mortem contra praesensque minatur
-
- exitium, si quisquam adeat, terretque
trementis
-
- excisurum urbem minitans et saucius
instat.
-
- Quinque orbis explent cursu totidemque
retexunt
-
- huc illuc; neque enim levia aut ludicra
petuntur
- 765
- praemia, sed Turni de vita et sanguine
certant.
-
- Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
-
- hic steterat, nautis olim venerabile
lignum,
-
- servati ex undis ubi figere dona
solebant
-
- Laurenti divo et votas suspendere
vestes,
- 770
- sed stirpem Teucri nullo discrimine
sacrum
-
- sustulerant, puro ut possent concurrere
campo.
-
- Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus
illam
-
- detulerat fixam et lenta in radice
tenebat.
-
- Incubuit voluitque manu convellere
ferrum
- 775
- Dardanides teloque sequi, quem prendere
cursu
-
- non poterat. Tum vero amens formidine
Turnus
-
- 'Faune, precor, miserere,' inquit, 'tuque
optima ferrum
-
- terra tene, colui vestros si semper
honores,
-
- quos contra Aeneadae bello fecere
profanos.'
- 780
- Dixit opemque dei non cassa in vota
vocavit.
-
- Namque diu luctans lentoque in stirpe
moratus
-
- viribus haud ullis valuit discludere
morsus
-
- roboris Aeneas. Dum nititur acer et
instat,
-
- rursus in aurigae faciem mutata Metisci
- 785
- procurrit fratrique ensem dea Daunia
reddit.
-
- Quod Venus audaci nymphae indignata
licere
-
- adcessit telumque alta ab radice
revellit.
-
- Olli sublimes armis animisque refecti,
-
- hic gladio fidens, hic acer et arduus
hasta,
- 790
- adsistunt contra certamina Martis
anheli.
-
- Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
-
- adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
-
- 'Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique
restat?
-
- Indigetem Aenean scis ipsa et scire
fateris
- 795
- deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
-
- Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus
haeres?
-
- Mortalin decuit violari volnere divom,
-
- aut ensem (quid enim sine te Iuturna
valeret?)
-
- ereptum reddi Turno et vim crescere
victis?
- 800
- Desine iam tandem precibusque inflectere
nostris,
-
- [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi
curae
-
- saepe tuo dulci tristes ex ore
recursent,]
-
- ventum ad supremum est. Terris agitare vel
undis
-
- Troianos potuisti, infandum adcendere
bellum,
- 805
- deformare domum et luctu miscere
hymenaeos:
-
- ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter
orsus;
-
- sic dea submisso contra Saturnia voltu:
-
- 'Ista quidem quia nota mihi tua, magne,
voluntas,
-
- Iuppiter, et Turnum et terras invita
reliqui;
- 810
- nec tu me aeria solam nunc sede videres
-
- digna indigna pati, sed flammis cincta sub
ipsa
-
- starem acie traheremque inimica in proelia
Teucros.
-
- Iuturnam misero, fateor, succurrere
fratri
-
- suasi et pro vita maiora audere probavi,
- 815
- non ut tela tamen, non ut contenderet
arcum:
-
- adiuro Stygii caput implacabile fontis,
-
- una superstitio superis quae reddita
divis.
-
- Et nunc cedo equidem pugnasque exosa
relinquo.
-
- Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
- 820
- pro Latio obtestor, pro maiestate
tuorum:
-
- cum iam conubis pacem felicibus, esto,
-
- component, cum iam leges et foedera
iungent,
-
- ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
-
- neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
- 825
- aut vocem mutare viros aut vertere
vestem.
-
- Sit Latium, sint Albani per saecula
reges,
-
- sit Romana potens Itala virtute propago:
-
- occidit, occideritque sinas cum nomine
Troia.'
-
- Olli subridens hominum rerumque repertor
- 830
- 'Es germana Iovis Saturnique altera
proles:
-
- irarum tantos volvis sub pectore
fluctus.
-
- Verum age et inceptum frustra submitte
furorem
-
- do quod vis, et me victusque volensque
remitto.
-
- Sermonem Ausonii patrium moresque
tenebunt,
- 835
- utque est nomen erit; commixti corpore
tantum
-
- subsident Teucri. Morem ritusque
sacrorum
-
- adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
-
- Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine
surget,
-
- supra homines, supra ire deos pietate
videbis,
- 840
- nec gens ulla tuos aeque celebrabit
honores.'
-
- Adnuit his Iuno et mentem laetata
retorsit.
-
- Interea excedit caelo nubemque
relinquit.
-
-
- His actis aliud genitor secum ipse
volutat
-
- Iuturnamque parat fratris dimittere ab
armis.
- 845
- Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
-
- quas et Tartaream Nox intempesta
Megaeram
-
- uno eodemque tulit partu paribusque
revinxit
-
- serpentum spiris ventosasque addidit
alas.
-
- Hae Iovis ad solium saevique in limine
regis
- 850
- adparent acuuntque metum mortalibus
aegris,
-
- siquando letum horrificum morbosque deum
rex
-
- molitur meritas aut bello territat
urbes.
-
- Harum unam celerem demisit ab aethere
summo
-
- Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere
iussit.
- 855
- Illa volat celerique ad terram turbine
fertur.
-
- Non secus ac nervo per nubem impulsa
sagitta,
-
- armatam saevi Parthus quam felle veneni,
-
- Parthus sive Cydon, telum immedicabile,
torsit,
-
- stridens et celeris incognita transilit
umbras:
- 860
- talis se sata Nocte tulit terrasque
petivit.
-
- Postquam acies videt Iliacas atque agmina
Turni,
-
- alitis in parvae subitam conlecta
figuram,
-
- quae quondam in bustis aut culminibus
desertis
-
- nocte sedens serum canit importuna per
umbras,
- 865
- hanc versa in faciem Turni se pestis ob
ora
-
- fertque refertque sonans clipeumque
everberat alis.
-
- Olli membra novus solvit formidine
torpor,
-
- adrectaeque horrore comae, et vox faucibus
haesit.
-
- At procul ut Dirae stridorem adgnovit et
alas,
- 870
- infelix crinis scindit Iuturna solutos,
-
- unguibus ora soror foedans et pectora
pugnis:
-
- 'Quid nunc te tua, Turne, potest germana
iuvare?
-
- Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi
lucem
-
- arte morer? Talin possum me opponere
monstro?
- 875
- Iam iam linquo acies. Ne me terrete
timentem,
-
- obscenae volucres: alarum verbera nosco
-
- letalemque sonum, nec fallunt iussa
superba
-
- magnanimi Iovis. Haec pro virginitate
reponit?
-
- Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis
ademptast
- 880
- condicio? Possem tantos finire dolores
-
- nunc certe et misero fratri comes ire per
umbras!
-
- Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce
meorum
-
- te sine, frater, erit? O quae satis ima
dehiscet
-
- terra mihi Manisque deam demittet ad
imos?'
- 885
- Tantum effata caput glauco contexit
amictu
-
- multa gemens et se fluvio dea condidit
alto.
-
-
- Aeneas instat contra telumque coruscat
-
- ingens arboreum et saevo sic pectore
fatur:
-
- 'Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam,
Turne, retractas?
- 890
- Non cursu, saevis certandum est comminus
armis.
-
- Verte omnis tete in facies et contrahe
quidquid
-
- sive animis sive arte vales; opta ardua
pennis
-
- astra sequi clausumve cava te condere
terra.'
-
- Ille caput quassans ' Non me tua fervida
terrent
- 895
- dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter
hostis.'
-
- Nec plura effatus saxum circumspicit
ingens,
-
- saxum antiquum ingens, campo quod forte
iacebat,
-
- limes agro positus, litem ut discerneret
arvis.
-
- Vix illud lecti bis sex cervice
subirent,
- 900
- qualia nunc hominum producit corpora
tellus:
-
- ille manu raptum trepida torquebat in
hostem
-
- altior insurgens et cursu concitus
heros.
-
- Sed neque currentem se nec cognoscit
euntem
-
- tollentemve manus saxumve immane
moventem;
- 905
- genua labant, gelidus concrevit frigore
sanguis.
-
- Tum lapis ipse viri, vacuum per inane
volutus,
-
- nec spatium evasit totum neque pertulit
ictum.
-
- Ac velut in somnis, oculos ubi languida
pressit
-
- nocte quies, nequiquam avidos extendere
cursus
- 910
- velle videmur et in mediis conatibus
aegri
-
- succidimus, non lingua valet, non corpore
notae
-
- sufficiunt vires, nec vox aut verba
sequuntur:
-
- sic Turno, quacumque viam virtute
petivit,
-
- successum dea dira negat. Tum pectore
sensus
- 915
- vertuntur varii. Rutulos aspectat et
urbem
-
- cunctaturque metu letumque instare
tremescit;
-
- nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in
hostem,
-
- nec currus usquam videt aurigamve
sororem.
-
- Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
- 920
- sortitus fortunam oculis, et corpore
toto
-
- eminus intorquet. Murali concita numquam
-
- tormento sic saxa fremunt, nec fulmine
tanti
-
- dissultant crepitus. Volat atri turbinis
instar
-
- exitium dirum hasta ferens orasque
recludit
- 925
- loricae et clipei extremos septemplicis
orbes.
-
- Per medium stridens transit femur. Incidit
ictus
-
- ingens ad terram duplicato poplite
Turnus.
-
- Consurgunt gemitu Rutuli, totusque
remugit
-
- mons circum, et vocem late nemora alta
remittunt
- 930
- Ille humilis supplexque oculos, dextramque
precantem
-
- protendens, 'Equidem merui nec deprecor,'
inquit:
-
- 'utere sorte tua. Miseri te siqua
parentis
-
- tangere cura potest, oro (fuit et tibi
talis
-
- Anchises genitor), Dauni miserere
senectae
- 935
- et me seu corpus spoliatum lumine mavis
-
- redde meis. Vicisti, et victum tendere
palmas
-
- Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
-
- ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in
armis
-
- Aeneas, volvens oculos, dextramque
repressit;
- 940
- et iam iamque magis cunctantem flectere
sermo
-
- coeperat, infelix umero cum apparuit
alto
-
- balteus et notis fulserunt cingula
bullis
-
- Pallantis pueri, victum quem volnere
Turnus
-
- straverat atque umeris inimicum insigne
gerebat.
- 945
- Ille, oculis postquam saevi monimenta
doloris
-
- exuviasque hausit, furiis accensus et
ira
-
- terribilis, 'Tune hinc spoliis indute
meorum
-
- eripiare mihi? Pallas te hoc volnere,
Pallas
-
- immolat et poenam scelerato ex sanguine
sumit,'
- 950
- hoc dicens ferrum adverso sub pectore
condit
-
- fervidus. Ast illi solvuntur frigore
membra
-
- vitaque cum gemitu fugit indignata sub
umbras.