Aeneidos Liber Quintus
P. Vergili Maronis
-
- Interea medium Aeneas iam classe tenebat
-
- certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
-
- moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
-
- conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
- 5
- causa latet; duri magno sed amore dolores
-
- polluto, notumque, furens quid femina possit,
-
- triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
-
- Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
-
- occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
- 10
- olli caeruleus supra caput adstitit imber,
-
- noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
-
- Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
-
- 'Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
-
- Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus
- 15
- colligere arma iubet validisque incumbere remis,
-
- obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
-
- 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
-
- spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
-
- Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
- 20
- consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
-
- Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
-
- sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
-
- quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
-
- fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
- 25
- si modo rite memor servata remetior astra.'
-
- Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos
-
- iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
-
- Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
-
- quove magis fessas optem demittere naves,
- 30
- quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
-
- et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
-
- Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
-
- intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
-
- et tandem laeti notae advertuntur harenae.
-
- 35
- At procul ex celso miratus vertice montis
-
- adventum sociasque rates occurrit Acestes,
-
- horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
-
- Troia Criniso conceptum flumine mater
-
- quem genuit: veterum non immemor ille parentum
- 40
- gratatur reduces, et gaza laetus agresti
-
- excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
-
-
- Postera cum primo stellas Oriente fugarat
-
- clara dies, socios in coetum litore ab omni
-
- advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
- 45
- 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
-
- annuus exactis completur mensibus orbis,
-
- ex quo reliquias divinique ossa parentis
-
- Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
-
- Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
- 50
- semper honoratum -- sic di voluistis -- habebo.
-
- Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
-
- Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
-
- annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
-
- exsequerer, strueremque suis altaria donis.
- 55
- Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
-
- haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
-
- adsumus et portus delati intramus amicos.
-
- Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
-
- poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
- 60
- urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
-
- Bina boum vobis Troia generatus Acestes
-
- dat numero capita in naves; adhibete Penates
-
- et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
-
- Praeterea, si nona diem mortalibus almum
- 65
- Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
-
- prima citae Teucris ponam certamina classis;
-
- quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
-
- aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
-
- seu crudo fidit pugnam committere caestu,
- 70
- cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
-
- Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'
-
-
- Sic fatus, velat materna tempora myrto;
-
- hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
-
- hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
- 75
- Ille e concilio multis cum milibus ibat
-
- ad tumulum, magna medius comitante caterva.
-
- Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
-
- fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
-
- purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
- 80
- 'Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti
-
- nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
-
- Non licuit fines Italos fataliaque arva,
-
- nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'
-
- Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
- 85
- septem ingens gyros, septena volumina traxit,
-
- amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
-
- caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
-
- squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
-
- mille iacit varios adverso sole colores.
- 90
- Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
-
- tandem inter pateras et levia pocula serpens
-
- libavitque dapes, rursusque innoxius imo
-
- successit tumulo, et depasta altaria liquit.
-
- Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
- 95
- incertus, geniumne loci famulumne parentis
-
- esse putet: caedit binas de more bidentes,
-
- totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
-
- vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
-
- Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
- 100
- Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
-
- dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
-
- ordine aena locant alii, fusique per herbam
-
- subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
-
-
- Exspectata dies aderat, nonamque serena
- 105
- Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
-
- famaque finitimos et clari nomen Acestae
-
- excierat; laeto complerant litora coetu,
-
- visuri Aeneadas, pars et certare parati.
-
- Munera principio ante oculos circoque locantur
- 110
- in medio, sacri tripodes viridesque coronae,
-
- et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
-
- perfusae vestes, argenti aurique talenta;
-
- et tuba commissos medio canit aggere ludos.
-
-
- Prima pares ineunt gravibus certamina remis
- 115
- quattuor ex omni delectae classe carinae.
-
- Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
-
- mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
-
- ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
-
- urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
- 120
- impellunt, terno consurgunt ordine remi;
-
- Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
-
- Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
-
- caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
-
-
- Est procul in pelago saxum spumantia contra
- 125
- litora, quod tumidis submersum tunditur olim
-
- fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
-
- tranquillo silet, immotaque attollitur unda
-
- campus, et apricis statio gratissima mergis.
-
- Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
- 130
- constituit signum nautis pater, unde reverti
-
- scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
-
- Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
-
- ductores longe effulgent ostroque decori;
-
- cetera populea velatur fronde iuventus,
- 135
- nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
-
- Considunt transtris, intentaque brachia remis;
-
- intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
-
- corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
-
- Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
- 140
- haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
-
- nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
-
- Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
-
- convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
-
- Non tam praecipites biiugo certamine campum
- 145
- corripuere, ruuntque effusi carcere currus,
-
- nec sic immissis aurigae undantia lora
-
- concussere iugis pronique in verbera pendent.
-
- Tum plausu fremituque virum studiisque faventum
-
- consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
- 150
- litora, pulsati colles clamore resultant.
-
-
- Effugit ante alios primisque elabitur undis
-
- turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
-
- consequitur, melior remis, sed pondere pinus
-
- tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
- 155
- Centaurusque locum tendunt superare priorem;
-
- et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
-
- Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
-
- frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
-
- Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
- 160
- cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
-
- rectorem navis compellat voce Menoeten:
-
- 'Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;
-
- litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
-
- altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes
- 165
- saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
-
- 'Quo diversus abis?' iterum 'Pete saxa, Menoete!'
-
- cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
-
- respicit instantem tergo, et propiora tenentem.
-
- Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes
- 170
- radit iter laevum interior, subitoque priorem
-
- praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
-
- Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,
-
- nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,
-
- oblitus decorisque sui sociumque salutis,
- 175
- in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
-
- ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
-
- hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
-
- At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,
-
- iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
- 180
- summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
-
- Ilium et labentem Teucri et risere natantem,
-
- et salsos rident revomentem pectore fluctus.
-
-
- Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
-
- Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
- 185
- Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
-
- nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
-
- parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.
-
- At media socios incedens nave per ipsos
-
- hortatur Mnestheus: 'Nunc, nunc insurgite remis,
- 190
- Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema
-
- delegi comites; nunc illas promite vires,
-
- nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,
-
- Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
-
- Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
- 195
- quamquam O! -- sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;
-
- extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
-
- et prohibete nefas.' Olli certamine summo
-
- procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,
-
- subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
- 200
- aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
-
- Attulit ipse viris optatum casus honorem.
-
- Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet
-
- interior, spatioque subit Sergestus iniquo,
-
- infelix saxis in procurrentibus haesit.
- 205
- Concussae cautes, et acuto in murice remi
-
- obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
-
- Consurgunt nautae et magno clamore morantur,
-
- ferratasque trudes et acuta cuspide contos
- 210
- expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
-
- At laetus Mnestheus successuque acrior ipso
-
- agmine remorum celeri ventisque vocatis
-
- prona petit maria et pelago decurrit aperto.
- 215
- Qualis spelunca subito commota columba,
-
- cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
-
- fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis
-
- dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
-
- radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
- 220
- sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
-
- aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
-
- Et primum in scopulo luctantem deserit alto
-
- Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem
-
- auxilia, et fractis discentem currere remis
- 225
- Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
-
- consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
-
-
- Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:
-
- quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
-
- Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
- 230
- instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
-
- Hi proprium decus et partum indignantur honorem
-
- ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
-
- hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
-
- Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
- 235
- ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
-
- fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
-
- Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
-
- vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
-
- constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
- 240
- porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.'
-
- Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
-
- Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
-
- et pater ipse manu magna Portunus euntem
-
- impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
- 245
- ad terram fugit, et portu se condidit alto.
-
-
- Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
-
- victorem magna praeconis voce Cloanthum
-
- declarat viridique advelat tempora lauro,
-
- muneraque in naves ternos optare iuvencos,
- 250
- vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
-
- Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
-
- victori chlamydem auratam, quam plurima circum
-
- purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
-
- intextusque puer frondosa regius Ida
-
- veloces iaculo cervos cursuque fatigat,
- 255
- acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
-
- sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
-
- longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
-
- custodes, saevitque canum latratus in auras.
-
- At qui deinde locum tenuit virtute secundum,
- 260
- levibus huic hamis consertam auroque trilicem
-
- loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
-
- victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
-
- donat habere viro, decus et tutamen in armis.
-
- Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
- 265
- multiplicem, conixi umeris; indutus at olim
-
- Demoleos cursu palantes Troas agebat.
-
- Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,
-
- cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
-
- Iamque adeo donati omnes opibusque superbi
- 270
- puniceis ibant evincti tempora taenis,
-
- cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus,
-
- amissis remis atque ordine debilis uno,
-
- inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
-
- Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
-
- aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu
- 275
- seminecem liquit saxo lacerumque viator;
-
- nequiquam longos fugiens dat corpore tortus,
-
- parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
-
- arduus attollens, pars volnere clauda retentat
-
- nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
- 280
- tali remigio navis se tarda movebat;
-
- vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
-
- Sergestum Aeneas promisso munere donat,
-
- servatam ob navem laetus sociosque reductos.
-
- Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,
- 285
- Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
-
-
- Hoc pius Acneas misso certamine tendit
-
- gramineum in campum, quem collibus undique curvis
-
- cingebant silvae, mediaque in valle theatri
-
- circus erat; quo se multis cum milibus heros
- 290
- consessu medium tulit exstructoque resedit.
-
- Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
-
- imitat pretiis animos, et praemia ponit.
-
- Undique conveniunt leucri mixtique Sicani,
-
- Nisus et Euryalus primi,
- 295
- Euryalus forma insignis viridique iuventa,
-
- Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
-
- regius egregia Priami de stirpe Diores;
-
- hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
-
- alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
- 300
- tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,
-
- adsueti silvis, comites senioris Acestae;
-
- multi praeterea, quos fama obscura recondit.
-
- Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
-
- 'Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:
- 305
- nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
-
- Gnosia bina dabo levato lucida ferro
-
- spicula caelatamque argento ferre bipennem;
-
- omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi
-
- accipient flavaque caput nectentur oliva.
- 310
- Primus equum phaleris insignem victor habeto;
-
- alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
-
- Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
-
- balteus et tereti subnectit fibula gemma;
-
- tertius Argolica hac galea contentus abito.'
-
- 315
- Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente
-
- corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
-
- effusi nimbo similes, simul ultima signant.
-
- Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
-
- emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
- 320
- proximus huic, longo sed proxumus intervallo,
-
- insequitur Salius; spatio post deinde relicto
-
- tertius Euryalus:
-
- Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
-
- ecce volat calcemque terit iam calce Diores,
- 325
- incumbens umero, spatia et si plura supersint,
-
- transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
-
- Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
-
- finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
-
- labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
- 330
- fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
-
- Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
-
- haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
-
- concidit immundoque fimo sacroque cruore.
-
- Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
- 335
- nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
-
- ille autem spissa iacuit revolutus harena.
-
- Emicat Euryalus, et munere victor amici
-
- prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
-
- Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
- 340
- Hic totum caveae consessum ingentis et ora
-
- prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
-
- ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
-
- Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
-
- gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
- 345
- Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
-
- qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
-
- ultima, si primi Salio reddentur honores.
-
- Tum pater Aeneas 'Vestra' inquit 'munera vobis
-
- certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
- 350
- me liceat casus misereri insontis amici.'
-
- Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
-
- dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
-
- Hic Nisus, 'Si tanta' inquit 'sunt praemia victis,
-
- et te lapsorum miseret, quae munera Niso
- 355
- digna dabis, primam merui qui laude coronam,
-
- ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
-
- Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
-
- turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
-
- et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
- 360
- Neptuni sacro Danais de poste refixum.
-
- Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
-
-
- Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
-
- 'Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
-
- adsit, et evinctis attollat brachia palmis.'
- 365
- Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,
-
- victori velatum auro vittisque iuvencum,
-
- ensem atque insignem galeam solacia victo.
-
- Nec mora: continuo vastis cum viribus effert
-
- ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
- 370
- solus qui Paridem solitus contendere contra,
-
- idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
-
- victorem Buten immani corpore, qui se
-
- Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
-
- perculit, et fulva moribundum extendit harena.
- 375
- Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
-
- ostenditque umeros latos, alternaque iactat
-
- brachia protendens, et verberat ictibus auras.
-
- Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
-
- audet adire virum manibusque inducere caestus.
- 380
- Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,
-
- Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus
-
- tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
-
- 'Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
-
- quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
- 385
- Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant
-
- Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
-
-
- Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
-
- proximus ut viridante toro consederat herbae:
-
- 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
- 390
- tantane tam patiens nullo certamine tolli
-
- dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
-
- requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
-
- Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?'
-
- Ille sub haec: 'Non laudis amor, nec gloria cessit
- 395
- pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
-
- sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
-
- Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
-
- exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
-
- haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
- 400
- venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus
-
- in medium geminos immani pondere caestus
-
- proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
-
- ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
-
- Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
- 405
- terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
-
- Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
-
- magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
-
- huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
-
- Tum senior talis referebat pectore voces:
- 410
- 'Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
-
- vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
-
- Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; --
-
- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; --
-
- his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
- 415
- dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
-
- temporibus geminis canebat sparsa senectus.
-
- Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
-
- idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
-
- aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
- 420
- solve metus; et tu Troianos exue caestus.'
-
- Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
-
- et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
-
- exuit, atque ingens media consistit harena.
-
- Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,
- 425
- et paribus palmas amborum innexuit armis.
-
- Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
-
- brachiaque ad superas interritus extulit auras.
-
- Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
-
- immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
- 430
- Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
-
- hic membris et mole valens, sed tarda trementi
-
- genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
-
- Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,
-
- multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
- 435
- dant sonitus, erratque auris et tempora circum
-
- crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
-
- Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,
-
- corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
-
- Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
- 440
- aut montana sedet circum castella sub armis,
-
- nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
-
- arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
-
- Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
-
- extulit: ille ictum venientem a vertice velox
- 445
- praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
-
- Entellus vires in ventum effudit, et ultro
-
- ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
-
- concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,
-
- aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
- 450
- Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
-
- it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,
-
- aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
-
- At non tardatus casu neque territus heros
-
- acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
- 455
- Tum pudor incendit vires et conscia virtus,
-
- praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
-
- nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
-
- nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
-
- culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
- 460
- creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
-
-
- Tum pater Aeneas procedere longius iras
-
- et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
-
- sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta
-
- eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:
- 465
- 'Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
-
- Non vires alias conversaque numina sentis?
-
- Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.
-
- Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,
-
- iactantemque utroque caput, crassumque cruorem
- 470
- ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes,
-
- ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati
-
- accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.
-
- Hic victor, superans animis tauroque superbus:
-
- 'Nate dea, vosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri,
- 475
- et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires,
-
- et qua servetis revocatum a morte Dareta.'
-
- Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,
-
- qui donum adstabat pugnae, durosque reducta
-
- libravit dextra media inter cornua caestus,
- 480
- arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
-
- sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
-
- Ille super tales effundit pectore voces:
-
- 'Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
-
- persolvo; hic victor caestus artemque repono.'
-
- 485
- Protinus Aeneas celeri certare sagitta
-
- invitat qui forte velint, et praemia ponit,
-
- ingentique manu malum de nave Seresti
-
- erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,
-
- quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
- 490
- Convenere viri, deiectamque aerea sortem
-
- accepit galea; et primus clamore secundo
-
- Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis;
-
- quem modo navali Mnestheus certamine victor
-
- consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
- 495
- Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
-
- Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
-
- in medios telum torsisti primus Achivos.
-
- Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
-
- ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
- 500
- Tum validis flexos incurvant viribus arcus
-
- pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
-
- Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
-
- Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
-
- et venit, adversique infigitur arbore mali.
- 505
- Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
-
- ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
-
- Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
-
- alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
-
- Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
- 510
- non valuit: nodos et vincula linea rupit,
-
- quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
-
- illa notos atque alta volans in nubila fugit.
-
- Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
-
- tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
- 515
- iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
-
- plaudentem nigra figit sub nube columbam.
-
- Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
-
- aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
-
-
- Amissa solus palma superabat Acestes;
- 520
- qui tamen aerias telum contendit in auras,
-
- ostentans artemque pater arcumque sonantem.
-
- Hic oculis subito obicitur magnoque futurum
-
- augurio monstrum; docuit post exitus ingens,
-
- seraque terrifici cecinerunt omina vates.
- 525
- Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,
-
- signavitque viam flammis, tenuisque recessit
-
- consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
-
- transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
-
- Attonitis haesere animis, superosque precati
- 530
- Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen
-
- abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
-
- muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
-
- 'Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
-
- talibus auspiciis exsortem ducere honores.
- 535
- Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
-
- cratera impressum signis, quem Thracius olim
-
- Anchisae genitori in magno munere Cisseus
-
- ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.'
-
- Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,
- 540
- et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
-
- Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
-
- quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
-
- Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;
-
- extremus, volucri qui fixit arundine malum.
-
- 545
- At pater Aeneas, nondum certamine misso,
-
- custodem ad sese comitemque impubis Iuli
-
- Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
-
- 'Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum
-
- agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,
- 550
- ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,
-
- dic' ait. Ipse omnem longo decedere circo
-
- infusum populum, et campos iubet esse patentes.
-
- Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum
-
- frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
- 555
- Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
-
- omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
-
- cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
-
- pars levis umero pharetras; it pectore summo
-
- flexilis obtorti per collum circulus auri.
- 560
- Tres equitum numero turmae, ternique vagantur
-
- ductores: pueri bis seni quemque secuti
-
- agmine partito fulgent paribusque magistris.
-
- Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
-
- nomen avi referens Priamus, -- tua clara, Polite,
- 565
- progenies, auctura Italos, -- quem Thracius albis
-
- portat equus bicolor maculis, vestigia primi
-
- alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
-
- Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
-
- parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
- 570
- Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus
-
- Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
-
- esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
-
- Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae
-
- fertur equis.
- 575
- Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes
-
- Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
-
- Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
-
- lustravere in equis, signum clamore paratis
-
- Epytides longe dedit insonuitque flagello.
- 580
- Olli discurrere pares, atque agmina terni
-
- diductis solvere choris, rursusque vocati
-
- convertere vias infestaque tela tulere.
-
- Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
-
- adversi spatiis, alternosque orbibus orbes
- 585
- impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;
-
- et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
-
- infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
-
- Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
-
- parietibus textum caecis iter, ancipitemque
- 590
- mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
-
- falleret indeprensus et inremeabilis error;
-
- haud alio Teucrum nati vestigia cursu
-
- impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
-
- delphinum similes, qui per maria umida nando
- 595
- Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.]
-
- Hunc morem cursus atque haec certamina primus
-
- Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
-
- rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,
-
- quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
- 600
- Albani docuere suos; hinc maxima porro
-
- accepit Roma, et patrium servavit honorem;
-
- Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
-
- Hac celebrata tenus sancto certamina patri.
-
-
- Hic primum fortuna fidem mutata novavit.
- 605
- Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,
-
- Irim de caelo misit Saturnia Iuno
-
- Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,
-
- multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
-
- Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
- 610
- nulli visa cito decurrit tramite virgo.
-
- Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat,
-
- desertosque videt portus classemque relictam.
-
- At procul in sola secretae Troades acta
-
- amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
- 615
- pontum adspectabant flentes. 'Heu tot vada fessis
-
- et tantum superesse maris!' vox omnibus una.
-
- Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.
-
- Ergo inter medias sese haud ignara nocendi
-
- conicit, et faciemque deae vestemque reponit;
- 620
- fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
-
- cui genus et quondam nomen natique fuissent;
-
- ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:
-
- 'O miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello
-
- traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens
- 625
- infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
-
- Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,
-
- eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
-
- sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
-
- Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
- 630
- Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:
-
- quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
-
- O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,
-
- nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam
-
- Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?
- 635
- Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.
-
- Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
-
- ardentes dare visa faces: ''Hic quaerite Troiam;
-
- hic domus est'' inquit ''vobis.'' Iam tempus agi res,
-
- uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae
- 640
- Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.'
-
- Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
-
- sublataque procul dextra conixa coruscat,
-
- et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
-
- Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
- 645
- Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
-
- 'Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
-
- est Dorycli coniunx; divini signa decoris
-
- ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
-
- qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
- 650
- Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
-
- aegram, indignantem, tali quod sola careret
-
- munere, nec meritos Anchisae inferet honores.'
-
- Haec effata.
-
- At matres primo ancipites oculisque malignis
- 655
- ambiguae spectare rates miserum inter amorem
-
- praesentis terrae fatisque vocantia regna,
-
- cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
-
- ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
-
- Tum vero attonitae monstris actaeque furore
- 660
- conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
-
- pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
-
- coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis
-
- transtra per et remos et pictas abiete puppes.
-
-
- Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
- 665
- incensas perfert naves Eumelus, et ipsi
-
- respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
-
- Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres
-
- ducebat, sic acer equo turbata petivit
-
- castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
- 670
- 'Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit,
-
- 'heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra
-
- Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester
-
- Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem,
-
- qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
- 675
- accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
-
- Ast illae diversa metu per litora passim
-
- diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
-
- saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
-
- mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
-
- 680
- Sed non idcirco flammae atque incendia vires
-
- indomitas posuere; udo sub robore vivit
-
- stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
-
- est vapor, et toto descendit corpore pestis,
-
- nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
- 685
- Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem,
-
- auxilioque vocare deos, et tendere palmas:
-
- 'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
-
- Troianos, si quid pietas antiqua labores
-
- respicit humanos, da flammam evadere classi
- 690
- nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
-
- Vel tu, quod superest infesto fulmine morti,
-
- si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.'
-
- Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra
-
- tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt
- 695
- ardua terrarum et campi; ruit aethere toto
-
- turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;
-
- implenturque super puppes; semiusta madescunt
-
- robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
-
- quattuor amissis, servatae a peste carinae.
-
- 700
- At pater Aeneas, casu concussus acerbo,
-
- nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas
-
- mutabat versans, Siculisne resideret arvis,
-
- oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
-
- Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
- 705
- quem docuit multaque insignem reddidit arte,
-
- haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
-
- magna deum, vel quae fatorum posceret ordo;
-
- isque his Aenean solatus vocibus infit:
-
- 'Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
- 710
- quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
-
- Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
-
- hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
-
- huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
-
- pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
- 715
- longaevosque senes ac fessas aequore matres,
-
- et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
-
- delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
-
- urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'
-
-
- Talibus incensus dictis senioris amici,
- 720
- tum vero in curas animo diducitur omnes.
-
- Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
-
- visa dehinc caelo facies delapsa parentis
-
- Anchisae subito tales effundere voces:
-
- 'Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
- 725
- care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
-
- imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
-
- depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
-
- Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
-
- dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
- 730
- defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
-
- debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
-
- infernas accede domos, et Averna per alta
-
- congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
-
- Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
- 735
- concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
-
- nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
-
- tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
-
- Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
-
- et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.'
- 740
- Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
-
- Aeneas, 'Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit,
-
- 'Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?'
-
- Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
-
- Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
- 745
- farre pio et plena supplex veneratur acerra.
-
-
- Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
-
- et Iovis imperium et cari praecepta parentis
-
- edocet, et quae nunc animo sententia constet.
-
- Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
- 750
- Transcribunt urbi matres, populumque volentem
-
- deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
-
- Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
-
- robora navigiis, aptant remosque rudentesque,
-
- exigui numero, sed bello vivida virtus.
- 755
- Interea Aeneas urbem designat aratro
-
- sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
-
- esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
-
- indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
-
- Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes
- 760
- fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
-
- ac lucus late sacer additur Anchiseo.
-
-
- Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
-
- factus honos: placidi straverunt aequora venti,
-
- creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
- 765
- Exoritur procurva ingens per litora fletus;
-
- complexi inter se noctemque diemque morantur.
-
- Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
-
- visa maris facies et non tolerabile nomen,
-
- ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.
- 770
- Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis,
-
- et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
-
- Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
-
- caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
-
- Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,
- 775
- stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
-
- proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
-
- Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
-
- Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
-
-
- At Venus interea Neptunum exercita curis
- 780
- adloquitur, talesque effundit pectore questus:
-
- Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus
-
- cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
-
- quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
-
- nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
- 785
- Non media de gente Phrygum exedisse nefandis
-
- urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:
-
- reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae
-
- insequitur: causas tanti sciat illa furoris.
-
- Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
- 790
- quam molem subito excierit: maria omnia caelo
-
- miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
-
- in regnis hoc ausa tuis.
-
- Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
-
- exussit foede puppes, et classe subegit
- 795
- amissa socios ignotae linquere terrae.
-
- Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
-
- vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:
-
- si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'
-
- Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
- 800
- 'Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
-
- unde genus ducis: merui quoque; saepe furores
-
- compressi, et rabiem tantam caelique marisque.
-
- Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
-
- Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles
- 805
- exanimata sequens impingeret agmina muris,
-
- milia multa daret leto, gemerentque repleti
-
- amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
-
- in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
-
- congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
- 810
- nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
-
- structa meis manibus periurae moenia Troiae.
-
- Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.
-
- Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
-
- Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;
- 815
- unum pro multis dabitur caput.'
-
- His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
-
- iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
-
- frena feris, manibusque omnes effundit habenas.
-
- Caeruleo per summa levis volat aequora curru;
- 820
- subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
-
- sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.
-
- Tum variae comitum facies, immania cete,
-
- et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
-
- Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;
- 825
- laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
-
- Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.
-
-
- Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
-
- gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes
-
- attolli malos, intendi brachia velis.
- 830
- Una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
-
- nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
-
- cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
-
- Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
-
- agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
- 835
- Iamque fere mediam caeli Nox humida metam
-
- contigerat; placida laxabant membra quiete
-
- sub remis fusi per dura sedilia nautae:
-
- cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
-
- aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
- 840
- te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
-
- insonti; puppique deus consedit in alta,
-
- Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:
-
- 'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
-
- aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
- 845
- Pone caput, fessosque oculos furare labori:
-
- ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'
-
- Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
-
- 'Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
-
- ignorare iubes? Mene huic confidere monstro?
- 850
- Aenean credam quid enim fallacibus auris
-
- et caelo, totiens deceptus fraude sereni?'
-
- Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
-
- nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
-
- Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
- 855
- vique soporatum Stygia, super utraque quassat
-
- tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
-
- Vix primos inopina quies laxaverat artus,
-
- et super incumbens cum puppis parte revolsa,
-
- cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
- 860
- praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
-
- ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
-
- Currit iter tutum non secius aequore classis,
-
- promissisque patris Neptuni interrita fertur.
-
- Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
- 865
- difficiles quondam multorumque ossibus albos,
-
- tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
-
- cum pater amisso fluitantem errare magistro
-
- sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
-
- multa gemens, casuque animum concussus amici
- 870
- 'O nimium caelo et pelago confise sereno,
-
- nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'