Aeneidos Liber Septimus
P. Vergili Maronis
-
- Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
-
- aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
-
- et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
-
- Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
- 5
- At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
-
- aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
-
- aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
-
- Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
-
- Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
- 10
- Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
-
- dives inaccessos ubi Solis filia lucos
-
- adsiduo resonat cantu tectisque superbis
-
- urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
-
- arguto tenuis percurrens pectine telas.
- 15
- Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
-
- vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
-
- saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
-
- saevire ac formae magnorum ululare luporum,
-
- quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
- 20
- induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
-
- Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
-
- delati in portus neu litora dira subirent,
-
- Neptunus ventis implevit vela secundis
-
- atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
-
- 25
- Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
-
- Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
-
- cum venti posuere omnisque repente resedit
-
- flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
-
- Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
- 30
- prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
-
- verticibus rapidis et multa flavus arena
-
- in mare prorumpit. Variae circumque supraque
-
- adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
-
- aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
- 35
- flectere iter sociis terraeque advertere proras
-
- imperat et laetus fluvio succedit opaco.
-
-
- Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
-
- quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
-
- cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
- 40
- expediam et primae revocabo exordia pugnae.
-
- tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
-
- dicam acies actosque animis in funera reges
-
- Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
-
- Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
- 45
- maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
-
- iam senior longa placidas in pace regebat.
-
- Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
-
- accipimus, Fauno Picus pater isque parentem
-
- te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
- 50
- filius huic fato divom prolesque virilis
-
- nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
-
- Sola domum et tantas servabat filia sedes,
-
- iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
-
- Multi illam magno e Latio totaque petebant
- 55
- Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis
-
- Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
-
- adiungi generum miro properabat amore;
-
- sed variis portenta deum terroribus obstant.
-
- Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
- 60
- sacra comam multosque metu servata per annos,
-
- quam pater inventam, primas cum conderet arces,
-
- ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
-
- Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
-
- Huius apes summum densae (mirabile dictu),
- 65
- stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
-
- obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis
-
- examen subitum ramo frondente pependit.
-
- Continuo vates: 'Externum cernimus,' inquit,
-
- 'adventare virum et partis petere agmen easdem
- 70
- partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
-
- Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
-
- et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
-
- visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
-
- [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]
- 75
- regalisque accensa comas, accensa coronam
-
- insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
-
- involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
-
- Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
-
- namque fore inlustrem fama fatisque canebant
- 80
- ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
-
- At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
-
- fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
-
- consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
-
- fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
- 85
- Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
-
- in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
-
- Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
-
- pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
-
- multa modis simulacra videt volitantia miris
- 90
- et varias audit voces fruiturque deorum
-
- couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
-
- Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
-
- centum lanigeras mactabat rite bidentis
-
- atque harum effultus tergo stratisque iacebat
- 95
- velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
-
- 'Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
-
- O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
-
- externi venient generi, qui sanguine nostrum
-
- nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
- 100
- omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
-
- aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
-
- Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
-
- nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
-
- sed circum late volitans iam Fama per urbes
- 105
- Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
-
- gramineo ripae religavit ab aggere classem.
-
-
- Aeneas primique duces et pulcher Iulus
-
- corpora sub ramis deponunt arboris altae
-
- instituuntque dapes et adorea liba per herbam
- 110
- subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)
-
- et Cereale solum pomis agrestibus augent.
-
- Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus
-
- exiguam in Cererem penuria adegit edendi
-
- et violare manu malisque audacibus orbem
- 115
- fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
-
- 'Heus ! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus,
-
- nec plura adludens. Ea vox audita laborum
-
- prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
-
- eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
- 120
- Continuo: 'Salve fatis mihi debita tellus
-
- vosque,' ait, 'O fidi Troiae salvete penates:
-
- hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque
-
- (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
-
- cum te, nate, fames ignota ad litora vectum
- 125
- accisis coget dapibus consumere mensas,
-
- tum sperare domos defessus ibique memento
-
- prima locare manu molirique aggere tecta.
-
- Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
-
- exiliis positura modum.
- 130
- Quare agite et primo laeti cum lumine solis
-
- quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
-
- vestigemus et a portu diversa petamus.
-
- Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate
-
- Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'
- 135
- Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
-
- implicat et geniumque loci primamque deorum
-
- Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur
-
- flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
-
- Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem
- 140
- invocat et duplicis caeloque ereboque parentis.
-
- Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
-
- intonuit radiisque ardentem lucis et auro
-
- ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
-
- Diditur hic subito Troiana per agmina rumor
- 145
- advenisse diem, quo debita moenia condant.
-
- Certatim instaurant epulas atque omine magno
-
- crateras laeti statuunt et vina coronant.
-
-
- Postera cum prima lustrabat lampade terras
-
- orta dies, urbem et finis et litora gentis
- 150
- diversi explorant: haec fontis stagna Numici,
-
- hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.
-
- Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
-
- centum oratores augusta ad moenia regis
-
- ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,
- 155
- donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.
-
- Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
-
- passibus. Ipse humili designat moenia fossa
-
- moliturque locum primasque in litore sedes
-
- castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
- 160
- Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum
-
- ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
-
- Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
-
- exercentur equis domitantque in pulvere currus
-
- aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
- 165
- spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:
-
- cum praevectus equo longaevi regis ad auris
-
- nuntius ingentis ignota in veste reportat
-
- advenisse viros. Ille intra tecta vocari
-
- imperat et solio medius consedit avito.
- 170
- Tectum augustum ingens. centum sublime columnis,
-
- urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
-
- horrendum silvis et religione parentum.
-
- Hic sceptra accipere et primos attollere fasces
-
- regibus omen erat, hoc illis curia templum,
- 175
- hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso
-
- perpetuis soliti patres considere mensis.
-
- Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
-
- antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
-
- vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
- 180
- Saturnusque senex Ianique bifrontis imago
-
- vestibulo astabant, aliique ab origine reges
-
- Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
-
- Multaque praeterea sacris in postibus arma,
-
- captivi pendent currus curvaeque secures
- 185
- et cristae capitum et portarum ingentia claustra
-
- spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
-
- Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
-
- succinctus trabea laevaque ancile gerebat
-
- Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx
- 190
- aurea percussum virga versumque venenis
-
- fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
-
- Tali intus templo divom patriaque Latinus
-
- sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,
-
- atque haec ingressis placido prior edidit ore:
-
- 195
- 'Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem
-
- et genus, auditique advertitis aequore cursum),
-
- quid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis
-
- litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
-
- Sive errore viae seu tempestatibus acti,
- 200
- qualia multa mari nautae patiuntur in alto,
-
- fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
-
- ne fugite hospitium neve ignorate Latinos
-
- Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
-
- sponte sua veterisque dei se more tenentem.
- 205
- Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
-
- Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
-
- Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes
-
- Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
-
- Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,
- 210
- aurea nunc solio stellantis regia caeli
-
- accipit et numerum divorum altaribus auget.'
-
-
- Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
-
- Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,
-
- atra subegit hiemps vestris succedere terris
- 215
- nec sidus regione viae litusve fefellit:
-
- consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,
-
- adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
-
- extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
-
- Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
- 220
- gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,
-
- Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
-
- Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
-
- tempestas ierit campos, quibus actus uterque
-
- Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
- 225
- audiit et siquem tellus extrema refuso
-
- summovet oceano et siquem extenta plagarum
-
- quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
-
- Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
-
- dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
- 230
- innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
-
- Non erimus regno indecores, nec vestra feretur
-
- fama levis tantique abolescet gratia facti,
-
- nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
-
- Fata per Aeneae iuro dextramque potentem
- 235
- sive fide seu quis bello est expertus et armis:
-
- multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
-
- praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
-
- et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
-
- sed nos fata deum vestras exquirere terras
- 240
- imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;
-
- huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo
-
- Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
-
- Dat tibi praeterea fortunae parva prioris
-
- munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
- 245
- Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;
-
- hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis
-
- more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
-
- Iliadumque labor vestes.'
-
-
- Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
- 250
- obtutu tenet ora soloque immobilis haeret
-
- intentos volvens oculos. Nec purpura regem
-
- picta movet nec sceptra movent Priameia tantum,
-
- quantum in conubio natae thalamoque moratur,
-
- et veteris Fauni voluit sub pectore sortem,
- 255
- hunc illum fatis externa ab sede profectum
-
- portendi generum paribusque in regna vocari
-
- auspiciis, huic progeniem virtute futuram
-
- egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
-
- tandem laetus ait: 'Di nostra incepta secundent
- 260
- auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas,
-
- mullera nec sperno. Non vobis rege Latino
-
- divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
-
- Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
-
- si iungi hospitio properat sociusque vocari,
- 265
- adveniat voltus neve exhorrescat amicos:
-
- illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
-
- vos contra regi mea nunc mandata referte.
-
- Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae
-
- non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
- 270
- monstra sinunt: generos externis adfore ab oris,
-
- hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
-
- nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
-
- et reor et, siquid veri mens augurat, opto.'
-
- haec effatus equos numero pater eligit omni
- 275
- (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):
-
- omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci
-
- instratos ostro alipedes pictisque tapetis;
-
- aurea pectoribus demissa monilia pendent,
-
- tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;
- 280
- absenti Aeneae currunt geminosque iugalis
-
- semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,
-
- illorum de gente, patri quos daedala Circe
-
- supposita de matre nothos furata creavit.
-
- Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
- 285
- sublimes in equis redeunt pacemque reportant.
-
-
- Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
-
- saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,
-
- et laetum Aenean classemque ex aethere longe
-
- Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
- 290
- moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,
-
- deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
-
- Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
-
- 'Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
-
- fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,
- 295
- num capti potuere capi, num incensa cremavit
-
- Troia viros ? Medias acies mediosque per ignis
-
- invenere viam. At, credo, mea numina tandem
-
- fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
-
- Quin etiam patria excussos infesta per undas
- 300
- ausa sequi et profugis toto me opponere ponto !
-
- Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
-
- Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
-
- profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,
-
- securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
- 305
- immanem Lapithum valuit, concessit in iras
-
- ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
-
- quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
-
- Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
-
- quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
- 310
- vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt
-
- magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
-
- flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
-
- Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
-
- atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
- 315
- at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
-
- at licet amborum populos exscindere regum.
-
- Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
-
- sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
-
- et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
- 320
- Cisseis praegnans ignis enixa iugalis
-
- quin idem Veneri partus suus et Paris alter
-
- funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.'
-
- Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:
-
- luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
- 325
- infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
-
- iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
-
- Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
-
- Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
-
- tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
- 330
- Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:
-
- 'Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
-
- hanc operam, ne noster honos infractave cedat
-
- fama loco, neu conubiis ambire Latinum
-
- Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
- 335
- Tu potes unanimos armare in proelia fratres
-
- atque odiis versare domos, tu verbera tectis
-
- funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
-
- mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
-
- disice compositam pacem, sere crimina belli:
- 340
- arma velit poscatque simul rapiatque inventus.'
-
-
- Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
-
- principio Latium et Laurentis tecta tyranni
-
- celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,
-
- quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
- 345
- femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
-
- Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
-
- conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,
-
- quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
-
- Ille inter vestes et levia pectora lapsus
- 350
- volvitur attactu nullo fallitque furentem,
-
- vipeream inspirans animam: fit tortile collo
-
- aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae
-
- innectitque comas, et membris lubricus errat.
-
- Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
- 355
- pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem
-
- necdum animus toto percepit pectore flammam,
-
- mollius et solito matrum de more locuta est,
-
- multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
-
- 'Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
- 360
- O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ?
-
- Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
-
- perfidus alta petens abducta virgine praedo?
-
- An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
-
- Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?
- 365
- Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum
-
- et consanguineo totiens data dextera Turno?
-
- Si gener externa petitur de gente Latinis
-
- idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,
-
- omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
- 370
- dissidet, externam reor et sic dicere divos.
-
- Et Turno, si prima domus repetatur origo,
-
- Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'
-
-
- His ubi nequiquam dictis experta Latinum
-
- contra stare videt penitusque in viscera lapsum
- 375
- serpentis furiale malum totamque pererrat,
-
- tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
-
- immensam sine more furit lymphata per urbem.
-
- Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
-
- quem pueri magno in gyro vacua atria circum
- 380
- intenti ludo exercent; ille actus habena
-
- curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
-
- inpubesque manus, mirata volubile buxum;
-
- dant animos plagae: non cursu segnior illo
-
- per medias urbes agitur populosque feroces.
- 385
- Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
-
- maius adorta nefas maioremque orsa furorem
-
- evolat et natam frondosis montibus abdit,
-
- quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
-
- Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum
- 390
- vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,
-
- te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
-
- Fama volat, furiisque accensas pectore matres
-
- idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:
-
- deseruere domos, ventis dant colla comasque,
- 395
- ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,
-
- pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
-
- ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
-
- sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,
-
- sanguineam torquens aciem, torvumque repente
- 400
- clamat: 'Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:
-
- Siqua piis animis manet infelicis Amatae
-
- gratia, si iuris materni cura remordet,
-
- solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.'
-
- Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
- 405
- reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
-
-
- Postquam visa satis primos acuisse furores
-
- consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
-
- protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
-
- audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
- 410
- Acrisioneis Danae fundasse colonis,
-
- praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam
-
- dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,
-
- sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis
-
- iam mediam nigra carpebat nocte quietem.
- 415
- Allecto torvam faciem et furialia membra
-
- exuit, in vultus sese transformat anilis;
-
- et frontem obscenam rugis arat, induit albos
-
- cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
-
- fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos
- 420
- et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:
-
- 'Turne, tot incassum fusos patiere labores
-
- et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
-
- Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
-
- abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
- 425
- I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;
-
- Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
-
- Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
-
- ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
-
- Quare age et armari pubem portisque moveri
- 430
- laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro
-
- consedere duces pictasque exure carinas.
-
- Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
-
- ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
-
- sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'
-
- 435
- Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim
-
- ore refert: 'Classis invectas Thybridis undam
-
- non, ut rere, meas effugit nuntius auris.
-
- Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno
-
- inmemor est nostri.
- 440
- Sed te victa situ verique effeta senectus,
-
- o mater, curis nequiquam exercet et arma
-
- regum inter falsa vatem formidine ludit.
-
- Cura tibi divom effigies et templa tueri:
-
- bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.'
-
- 445
- Talibus Allecto dictis exarsit in iras,
-
- at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,
-
- deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris
-
- tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
-
- lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
- 450
- reppulit et geminos erexit crinibus anguis
-
- verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
-
- 'En ego victa situ, quam veri effeta senectus
-
- arma inter regum falsa formidine ludit.
-
- Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,
- 455
- bella manu letumque gero.'
-
- Sic effata facem iuveni coniecit et atro
-
- lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
-
- Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
-
- perfundit toto proruptus corpore sudor;
- 460
- arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;
-
- saevit amor ferri et scelerata insania belli,
-
- ira super: magno veluti cum flamma sonore
-
- virgea suggeritur costis undantis a\"eni
-
- exsultantque aestu latices, furit intus aqua\"{\i}
- 465
- fumidus atque alte spumis exuberat amnis,
-
- nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
-
- Ergo iter ad regem polluta pace Latinum
-
- indicit primis iuvenum et iubet arma parari,
-
- tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
- 470
- se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
-
- Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
-
- certatim sese Rutuli exhortantur in arma:
-
- hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
-
- hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
-
- 475
- Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
-
- Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
-
- arte nova speculata locum, quo litore pulcher
-
- insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
-
- Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
- 480
- obicit et noto naris contingit odore,
-
- ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum
-
- causa fuit belloque animos accendit agrestis.
-
- Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
-
- Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
- 485
- nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent
-
- armenta et late custodia credita campi.
-
- Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
-
- mollibus intexens ornabat cornua sertis
-
- pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.
- 490
- Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,
-
- errabat silvis rursusque ad limina nota
-
- ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
-
- Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
-
- commovere canes, fluvio cum forte secundo
- 495
- deflueret ripaque aestus viridante levaret.
-
- Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
-
- Ascanius curvo direxit spicula cornu;
-
- nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
-
- perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
- 500
- Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit
-
- successitque gemens stabulis questuque cruentus
-
- atque imploranti similis tectum omne replebat.
-
- Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
-
- auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
- 505
- Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
-
- inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
-
- stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
-
- rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
-
- quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
- 510
- scindebat, rapta spirans immane securi.
-
- At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
-
- ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
-
- pastorale canit signum cornuque recurvo
-
- Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
- 515
- contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
-
- audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
-
- sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,
-
- et trepidae matres pressere ad pectora natos.
-
- Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
- 520
- dira dedit, raptis concurrunt undique telis
-
- indomiti agricolae; nec non et Tro\"{\i}a pubes
-
- Ascanio auxilium castris effundit apertis.
-
- Direxere acies. Non iam certamine agresti,
-
- stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
- 525
- sed ferro ancipiti decernunt atraque late
-
- horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent
-
- sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
-
- fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
-
- paulatim sese tollit mare et altius undas
- 530
- erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
-
- Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
-
- natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
-
- sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
-
- vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
- 535
- Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,
-
- dum paci medium se offert, iustissimus unus
-
- qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
-
- quinque greges illi balantum, quina redibant
-
- armenta, et terram centum vertebat aratris.
-
- 540
- Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
-
- promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
-
- imbuit et primae commisit funera pugnae,
-
- deserit Hesperiam et caeli convexa per auras
-
- Iunonem victrix adfatur voce superba:
- 545
- 'En, perfecta tibi bello discordia tristi:
-
- dic in amicitiam coeant et foedera iungant.
-
- Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
-
- hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
-
- finitimas in bella feram rumoribus urbes
- 550
- accendamque animos insani Martis amore,
-
- undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.'
-
- Tum contra Iuno; 'Terrorum et fraudis abunde est;
-
- stant belli causae, pugnatur comminus armis,
-
- quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.
- 555
- Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos
-
- egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
-
- Te super aetherias errare licentius auras
-
- haud pater ille velit, summi regnator Olympi:
-
- cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,
- 560
- ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces.
-
- Illa autem attollit stridentis anguibus alas
-
- Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
-
- Est locus Italiae medio sub montibus altis,
-
- nobilis et fama multis memoratus in oris,
- 565
- Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum
-
- urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus
-
- dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
-
- Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
-
- monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
- 570
- pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
-
- invisum numen, terras caelumque levabat.
-
-
- Nec minus interea extremam Saturnia bello
-
- imponit regina manum. Ruit omnis in urbem
-
- pastorum ex acie numerus caesosque reportant
- 575
- Almonem puerum foedatique ora Galaesi
-
- implorantque deos obtestanturque Latinum.
-
- Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
-
- terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,
-
- stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
- 580
- Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres
-
- insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),
-
- undique collecti coeunt Martemque fatigant.
-
- Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
-
- contra fata deum perverso numine poscunt,
- 585
- certatim regis circumstant tecta Latini.
-
- Ille velut pelagi rupes immota resistit,
-
- ut pelagi rupes magno veniente fragore,
-
- quae sese multis circum latrantibus undis
-
- mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum
- 590
- saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.
-
- Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
-
- consilium et saevae nutu Iunonis eunt res,
-
- multa deos aurasque pater testatus inanis:
-
- 'Frangimur heu fatis,' inquit, 'ferimurque procella !
- 595
- Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,
-
- O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit
-
- supplicium, votisque deos venerabere seris.
-
- Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;
-
- funere felici spolior.' Nec plura locutus
- 600
- saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.
-
- Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
-
- Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum
-
- Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
-
- sive Getis inferre manu lacrimabile bellum
- 605
- Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos
-
- Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
-
- Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)
-
- religione sacrae et saevi formidine Martis;
-
- centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
- 610
- robora, nec custos absistit limine Ianus:
-
- has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
-
- ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino
-
- insignis reserat stridentia limina consul,
-
- ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
- 615
- aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
-
- Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
-
- more iubebatur tristisque recludere portas.
-
- Abstinuit tactu pater aversusque refugit
-
- foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
- 620
- Tum regina deum caelo delapsa morantis
-
- impulit ipsa manu portas, et cardine verso
-
- belli ferratos rumpit Saturnia postes.
-
- Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;
-
- Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
- 625
- pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.
-
- Pars levis clipeos et spicula lucida tergent
-
- arvina pingui subiguntque in cote secures;
-
- signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.
-
- Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
- 630
- tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
-
- Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
-
- Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
-
- umbonum cratis; alii thoracas aenos
-
- aut levis ocreas lento ducunt argento;
- 635
- vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
-
- cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
-
- Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
-
- Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
-
- ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
- 640
- loricam induitur fidoque accingitur ense.
-
-
- Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
-
- qui bello exciti reges, quae quemque secutae
-
- complerint campos acies, quibus Itala iam tum
-
- floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
- 645
- Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
-
- ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
-
-
- Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
-
- contemptor divom Mezentius agminaque armat.
-
- Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
- 650
- non fuit excepto Laurentis corpore Turni,
-
- Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
-
- ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
-
- mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
-
- imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
-
- 655
- Post hos insignem palma per gramina currum
-
- victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
-
- pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
-
- centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
-
- collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
- 660
- furtivum partu sub luminis edidit oras,
-
- mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
-
- Geryone extincto Tirynthius attigit arva
-
- Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
-
- Pila manu saevosque gerunt in bella dolones
- 665
- et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.
-
- Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
-
- terribili impexum saetacum dentibus albis
-
- indutus capiti, sic regia tecta subibat,
-
- horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
-
- 670
- Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
-
- fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
-
- Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
-
- et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
-
- ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
- 675
- descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem
-
- linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
-
- silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
-
-
- Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
-
- Volcano genitum pecora inter agrestia regem
- 680
- inventumque focis omnis quem credidit aetas
-
- Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:
-
- quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
-
- Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
-
- Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
- 685
- quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,
-
- nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes
-
- liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
-
- bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros
-
- tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri
- 690
- instituere pedis, crudus tegit altera pero.
-
-
- At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
-
- quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
-
- iam pridem resides populos desuetaque bello
-
- agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
- 695
- Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.
-
- Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva
-
- et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
-
- Ibant aequati numero regemque canebant,
-
- ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,
- 700
- cum sese e pastu referunt et longa canoros
-
- dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
-
- pulsa palus.
-
- Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
-
- misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto
- 705
- urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.
-
-
- Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
-
- agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
-
- Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
-
- per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
- 710
- Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,
-
- Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
-
- qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
-
- qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
-
- Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
- 715
- qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit
-
- Nursia, et Hortinae classes populique Latini,
-
- quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
-
- quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus
-
- saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
- 720
- vel cum sole novo densae torrentur aristae
-
- aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
-
- Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
-
-
- Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
-
- curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
- 725
- mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
-
- Massica qui rastris et quos de collibus altis
-
- Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
-
- aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi
-
- accola Volturni, pariterque Saticulus asper
- 730
- Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
-
- tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
-
- laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
-
-
- Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
-
- Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
- 735
- fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
-
- iam senior; patriis sed non et filius arvis
-
- contentus late iam tum dicione premebat
-
- Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus
-
- quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae
- 740
- et quos maliferae despectant moenia Abellae,
-
- Teutonico ritu soliti torquere cateias,
-
- tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
-
- aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
-
-
- Et te montosae misere in proelia Nersae,
- 745
- Ufens, insignem fama et felicibus armis;
-
- horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
-
- venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
-
- Armati terram exercent, semperque recentis
-
- convectare iuvat praedas et vivere rapto.
-
- 750
- Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
-
- fronde super galeam et felici comptus oliva.
-
- Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
-
- vipereo generi et graviter spirantibus hydris
-
- spargere qui somnos cantuque manuque solebat
- 755
- mulcebatque iras et morsus arte levabat.
-
- Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
-
- evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
-
- somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
-
- Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
- 760
- te liquidi flevere lacus.
-
-
- Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
-
- Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
-
- eductum Egeriae lucis umentia circum
-
- litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
- 765
- Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae
-
- occiderit patriasque explerit sanguine poenas
-
- turbatis distractus equis, ad sidera rursus
-
- aetheria et superas caeli venisse sub auras,
-
- Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
- 770
- Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris
-
- mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
-
- ipse repertorem medicinae talis et artis
-
- fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
-
- At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
- 775
- sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,
-
- solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom
-
- exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
-
- Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
-
- cornipedes arcentur equi, quod litore currum
- 780
- et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
-
- Filius ardentis haud setius aequore campi
-
- exercebat equos curruque in bella ruebat.
-
-
- Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
-
- vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
- 785
- Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram
-
- sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:
-
- tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
-
- quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
-
- At levem clipeum sublatis cornibus Io
- 790
- auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos
-
- (argumentum ingens), et custos virginis Argus
-
- caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
-
- Insequitur nimbus peditum clipeataque totis
-
- agmina densentur campis, Argivaque pubes
- 795
- Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani
-
- et Sacranae acies et picti scuta Labici;
-
- qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
-
- litus arant Rutulosque exercent vomere colles
-
- Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
- 800
- praesidet et viridi gaudens Feronia luco;
-
- qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
-
- quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.
-
-
- Hos super advenit Volsca de gente Camilla
-
- agmen agens equitum et florentis aere catervas,
- 805
- bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
-
- femineas adsueta manus, sed proelia virgo
-
- dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
-
- Illa vel intactae segetis per summa volaret
-
- gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
- 810
- vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
-
- ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
-
- Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
-
- turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
-
- attonitis inhians animis, ut regius ostro
- 815
- velet honos levis umeros, ut fibula crinem
-
- auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
-
- et pastoralem praefixa cuspide myrtum.