Aeneidos Liber Octavus
P. Vergili Maronis
-
- Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
-
- extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
-
- utque acris concussit equos utque impulit arma,
-
- extemplo turbati animi, simul omne tumultu
- 5
- coniurat trepido Latium saevitque iuventus
-
- effera. Ductores primi Messapus et Ufens
-
- contemptorque deum Mezentius undique cogunt
-
- auxilia et latos vastant cultoribus agros.
-
- mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
- 10
- qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,
-
- advectum Aenean classi victosque penatis
-
- inferre et fatis regem se dicere posci
-
- edoceat multasque viro se adiungere gentis
-
- Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
- 15
- Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
-
- eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
-
- quam Turno regi aut regi apparere Latino.
-
-
-
- Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
-
- cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
- 20
- atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
-
- In partisque rapit varias perque omnia versat:
-
- sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
-
- sole repercussum aut radiantis imagine lunae
-
- omnia pervolitat late loca iamque sub auras
- 25
- erigitur summique ferit lacuaria tecti.
-
- Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
-
- alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
-
- cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
-
- Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
- 30
- procubuit seramque dedit per membra quietem.
-
- Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
-
- populeas inter senior se attollere frondes
-
- visus; eum tenuis glauco velabat amictu
-
- carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
- 35
- tum sic adfari et curas his demere dictis:
-
-
-
- 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
-
- qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
-
- exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
-
- hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
- 40
- neu belli terrere minis: tumor omnis et irae
-
- concessere deum.
-
- [Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
-
- litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
-
- triginta capitum fetus enixa, iacebit,
- 45
- alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
-
- Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum
-
- ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
-
- Ascanius clari condet cognominis Albam.
-
- Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat
- 50
- expedias victor, paucis (adverte) docebo.
-
- Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
-
- qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
-
- delegere locum et posuere in montibus urbem
-
- Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
- 55
- Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;
-
- hos castris adhibe socios et foedera iunge.
-
- Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
-
- adversum remis superes subvectus ut amnem.
-
- Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
- 60
- Iunoni fer rite preces iramque minasque
-
- supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
-
- persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis
-
- stringentem ripas et pinguia culta secantem,
-
- caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
- 65
- Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.'
-
-
-
- Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,
-
- ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
-
- Surgit et aetherii spectans orientia solis
-
- lumina rite cavis undam de flumine palmis
- 70
- sustinet ac talis effundit ad aethera voces:
-
- 'Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
-
- tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
-
- accipite Aenean et tandem arcete periclis.
-
- Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
- 75
- fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
-
- semper honore meo, semper celebrabere donis
-
- corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.
-
- Adsis o tantum et propius tua numina firmes.'
-
- sic memorat geminasque legit de classe biremis
- 80
- remigioque aptat, socios simul instruit armis.
-
-
-
- Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
-
- candida per silvam cum fetu concolor albo
-
- procubuit viridique in litore conspicitur sus.
-
- Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
- 85
- mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
-
- Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
-
- leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
-
- mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
-
- sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
- 90
- Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
-
- labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
-
- miratur nemus insuetum fulgentia longe
-
- scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
-
- Olli remigio noctemque diemque fatigant
- 95
- et longos superant flexus variisque teguntur
-
- arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
-
- Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
-
- cum muros arcemque procul ac rara domorum
-
- tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
- 100
- aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:
-
- ocius advertunt proras urbique propinquant.
-
-
-
- Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
-
- Amphitryoniadae magno divisque ferebat
-
- ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
- 105
- una omnes iuvenum primi pauperque senatus
-
- tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
-
- Ut celsas videre rates atque inter opacum
-
- adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
-
- terrentur visu subito cunctique relictis
- 110
- consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
-
- sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
-
- et procul e tumulo: 'Iuvenes, quae causa subegit
-
- ignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit.
-
- 'Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?'
- 115
- Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
-
- paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
-
- 'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
-
- quos illi bello profugos egere superbo.
-
- Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
- 120
- Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.'
-
- Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
-
- 'Egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem
-
- adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'
-
- excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
- 125
- Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
-
-
-
- Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
-
- 'Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari
-
- et vitta comptos voluit praetendere ramos,
-
- non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas
- 130
- quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
-
- sed mea me virtus et sancta oracula divom
-
- cognatique patres, tua terris didita fama,
-
- coniunxere tibi et fatis egere volentem.
-
- Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
- 135
- Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus,
-
- advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas
-
- edidit, aetherios umero qui sustinet orbes
-
- vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
-
- Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
- 140
- at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
-
- idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
-
- Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
-
- His fretus non legatos neque prima per artem
-
- temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
- 145
- obieci caput et supplex ad limina veni.
-
- Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
-
- insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
-
- quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
-
- et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
- 150
- Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
-
- pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'
-
-
-
- Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
-
- iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
-
- Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum,
- 155
- accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
-
- et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
-
- Nam memini Hesionae visentem regna sororis
-
- Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
-
- protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
- 160
- Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
-
- mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
-
- Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
-
- Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
-
- compellare virum et dextrae coniungere dextram.
- 165
- Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
-
- Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
-
- discedens chlamydemque auro dedit intertextam
-
- frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
-
- Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
- 170
- et lux cum primum terris se crastina reddet,
-
- auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
-
- Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
-
- annua, quae differre nefas, celebrate faventes
-
- nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'
-
-
- 175
- Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
-
- pocula gramineoque viros locat ipse sedili
-
- praecipuumque toro et villosi pelle leonis
-
- accipit Aenean solioque invitat acerno.
-
- Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
- 180
- viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
-
- dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
-
- Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
-
- perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
-
-
-
- Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
- 185
- rex Euandrus ait: 'Non haec sollemnia nobis,
-
- has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
-
- vana superstitio veterumque ignara deorum
-
- inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
-
- servati facimus meritosque novamus honores.
- 190
- Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
-
- disiectae procul ut moles desertaque montis
-
- stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
-
- Hic spelunca fuit, vasto summota recessu,
-
- semihominis Caci facies quam dira tenebat
- 195
- solis inaccessam radiis; semperque recenti
-
- caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
-
- ora virum tristi pendebant pallida tabo.
-
- Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
-
- ore vomens ignis magna se mole ferebat.
- 200
- Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
-
- auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
-
- tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
-
- Alcides aderat taurosque hac victor agebat
-
- ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
- 205
- At furiis Caci mens effera, nequid inausum
-
- aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
-
- quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
-
- avertit, totidem forma superante iuvencas;
-
- atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,
- 210
- cauda in speluncam tractos versisque viarum
-
- indiciis raptos saxo occultabat opaco:
-
- quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
-
- Interea, cum iam stabulis saturata moveret
-
- Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
- 215
- discessu mugire boves atque omne querelis
-
- impleri nemus et colles clamore relinqui.
-
- reddidit una boum vocem vastoque sub antro
-
- mugiit et Caci spem custodita fefellit.
-
- Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
- 220
- felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
-
- robur et aerii cursu petit ardua montis.
-
- Tum primum nostri Cacum videre timentem
-
- turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
-
- speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
- 225
- Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
-
- deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
-
- pendebat, fultosque emuniit obice postis,
-
- ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
-
- accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
- 230
- dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
-
- lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
-
- limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
-
- Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
-
- speluncae dorso insurgens, altissima visu,
- 235
- dirarum nidis domus opportuna volucrum.
-
- Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
-
- dexter in adversum nitens concussit et imis
-
- avolsam solvit radicibus; inde repente
-
- inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
- 240
- dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
-
- At specus et Caci detecta apparuit ingens
-
- regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
-
- non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
-
- infernas reseret sedes et regna recludat
- 245
- pallida, dis invisa, superque immane barathrum
-
- cernatur, trepident inmisso lumine manes.
-
- Ergo insperata deprensum luce repente
-
- inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
-
- desuper Alcides telis premit omniaque arma
- 250
- advocat et ramis vastisque molaribus instat.
-
- Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
-
- faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
-
- evomit involvitque domum caligine caeca,
-
- prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
- 255
- fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
-
- Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
-
- praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
-
- fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
-
- Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
- 260
- corripit in nodum complexus et angit inhaerens
-
- elisos oculos et siccum sanguine guttur.
-
- Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
-
- abstractaeque boves abiurataeque rapinae
-
- caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
- 265
- protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
-
- terribilis oculos, voltum villosaque saetis
-
- pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
-
- Ex illo celebratus honos, laetique minores
-
- servavere diem, primusque Potitius auctor
- 270
- et domus Herculei custos Pinaria sacri.
-
- Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
-
- dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
-
- Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
-
- cingite fronde comas et pocula porgite dextris
- 275
- communemque vocate deum et date vina volentes.'
-
- Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
-
- velavitque comas foliisque innexa pependit
-
- et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
-
- in mensam laeti libant divosque precantur.
-
-
- 280
- Devexo interea propior fit Vesper Olympo,
-
- iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
-
- pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
-
- Instaurant epulas et mensae grata secundae
-
- dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
- 285
- tum Salii ad cantus incensa altaria circum
-
- populeis adsunt evincti tempora ramis,
-
- hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
-
- Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
-
- monstra manu geminosque premens eliserit angues,
- 290
- ut bello egregias idem disiecerit urbes,
-
- Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
-
- rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
-
- pertulerit. 'Tu nubigenas, invicte, bimembris
-
- Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
- 295
- prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
-
- Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
-
- ossa super recubans antro semesa cruento;
-
- nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
-
- arduus arma tenens; non te rationis egentem
- 300
- Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
-
- Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
-
- et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
-
- Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
-
- speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
- 305
- Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
-
-
-
- Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
-
- perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo
-
- et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
-
- ingrediens varioque viam sermone levabat.
- 310
- miratur facilisque oculos fert omnia circum
-
- Aeneas capiturque locis et singula laetus
-
- exquiritque auditque virum monimenta priorum.
-
- Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
-
- 'Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
- 315
- gensque virum truncis et duro robore nata,
-
- quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
-
- aut componere opes norant aut parcere parto,
-
- sed rami atque asper victu venatus alebat.
-
- Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
- 320
- arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
-
- Is genus indocile ac dispersum montibus altis
-
- composuit legesque dedit Latiumque vocari
-
- maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
-
- Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
- 325
- saecula. Sic placida populos in pace regebat,
-
- deterior donec paulatim ac decolor aetas
-
- et belli rabies et amor successit habendi.
-
- Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
-
- saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
- 330
- tum reges asperque immani corpore Thybris,
-
- a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
-
- diximus, amisit verum vetus Albula nomen;
-
- me pulsum patria pelagique extrema sequentem
-
- Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
- 335
- his posuere locis matrisque egere tremenda
-
- Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
-
-
-
- Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram
-
- et Carmentalem Romani nomine portam
-
- quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
- 340
- vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
-
- Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
-
- Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
-
- rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
-
- Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
- 345
- Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
-
- testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
-
- Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
-
- aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
-
- Iam tum religio pavidos terrebat agrestis
- 350
- dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
-
- Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso vertice collem
-
- (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
-
- credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
-
- aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
- 355
- Haec duo praeterea disiectis oppida muris,
-
- reliquias veterumque vides monimenta virorum.
-
- Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
-
- Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
-
- Talibus inter se dictis ad tecta subibant
- 360
- pauperis Euandri passimque armenta videbant
-
- Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
-
- Ut ventum ad sedes: 'Haec,' inquit, 'limina victor
-
- Alcides subiit, haec illum regia cepit.
-
- Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
- 365
- finge deo rebusque veni non asper egenis.'
-
- dixit et angusti subter fastigia tecti
-
- ingentem Aenean duxit stratisque locavit
-
- effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
-
- Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
-
-
- 370
- At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
-
- Laurentumque minis et duro mota tumultu
-
- Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo
-
- incipit et dictis divinum adspirat amorem:
-
- 'Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
- 375
- debita casurasque inimicis ignibus arces,
-
- non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
-
- artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
-
- incassumve tuos volui exercere labores,
-
- quamvis et Priami deberem plurima natis
- 380
- et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
-
- Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
-
- ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
-
- arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,
-
- te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
- 385
- Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
-
- ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.'
-
- Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
-
- cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente
-
- accepit solitam flammam, notusque medullas
- 390
- intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
-
- non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
-
- ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
-
- Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
-
- Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
- 395
- 'Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit
-
- quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,
-
- tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
-
- nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
-
- stare decemque alios Priamum superesse per annos.
- 400
- Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
-
- quidquid in arte mea possum promittere curae,
-
- quod fieri ferro liquidove potest electro,
-
- quantum ignes animaeque valent, absiste precando
-
- viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus
- 405
- optatos dedit amplexus placidumque petivit
-
- coniugis infusus gremio per membra soporem.
-
-
-
- Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
-
- curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
-
- cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
- 410
- impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
-
- noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
-
- exercet penso, castum ut servare cubile
-
- coniugis et possit parvos educere natos:
-
- haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
- 415
- mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
-
- Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
-
- erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
-
- quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
-
- antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus
- 420
- auditi referunt gemitus striduntque cavernis
-
- stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
-
- Volcani domus et Volcania nomine tellus.
-
- Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
-
- Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
- 425
- Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
-
- His informatum manibus iam parte polita
-
- fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
-
- deicit in terras, pars inperfecta manebat.
-
- Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
- 430
- addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:
-
- fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
-
- miscebant operi flammisque sequacibus iras.
-
- Parte alia Marti currumque rotasque volucris
-
- instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
- 435
- aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
-
- certatim squamis serpentum auroque polibant
-
- conexosque anguis ipsamque in pectore divae
-
- Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
-
- 'Tollite cuncta,' inquit, 'coeptosque auferte labores,
- 440
- Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:
-
- arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
-
- nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
-
- Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi
-
- ocius incubuere omnes pariterque laborem
- 445
- sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,
-
- volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
-
- Ingentum clipeum informant, unum omnia contra
-
- tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
-
- impediunt. Alii ventosis follibus auras
- 450
- accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
-
- aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
-
- Illi inter sese multa vi bracchia tollunt
-
- in numerum versantque tenaci forcipe massam.
-
-
-
- Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
- 455
- Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma
-
- et matutini volucrum sub culmine cantus.
-
- Consurgit senior tunicaque inducitur artus
-
- et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;
-
- tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
- 460
- demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
-
- Nec non et gemini custodes limine ab alto
-
- praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
-
- Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
-
- sermonum memor et promissi muneris heros.
- 465
- Nec minus Aeneas se matutinus agebat.
-
- Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
-
- Congressi iungunt dextras mediisque residunt
-
- aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
-
- Rex prior haec:
- 470
- 'Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam
-
- res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
-
- nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
-
- exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,
-
- hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
- 475
- Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis
-
- iungere castra paro, quam fors inopina salutem
-
- ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
-
- Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
-
- urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
- 480
- gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
-
- Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
-
- imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
-
- Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
-
- effera? Di capiti ipsius generique reservent!
- 485
- Mortua quin etiam iungebat corpora vivis
-
- componens manibusque manus atque oribus ora,
-
- tormenti genus, et sanie taboque fluentis
-
- complexu in misero longa sic morte necabat.
-
- at fessi tandem cives infanda furentem
- 490
- armati circumsistunt ipsumque domumque,
-
- obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
-
- Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
-
- confugere et Turni defendier hospitis armis.
-
- Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:
- 495
- regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
-
- his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
-
- Toto namque fremunt condensae litore puppes
-
- Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
-
- fata canens, ''O Maeoniae delecta iuventus,
- 500
- flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
-
- fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
-
- nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
-
- externos optate duces''; tum Etrusca resedit
-
- hoc acies campo, monitis exterrita divom.
- 505
- Ipse oratores ad me regnique coronam
-
- cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
-
- succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
-
- Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
-
- invidet imperium seraeque ad fortia vires.
- 510
- natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
-
- hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
-
- et generi fatum indulgent, quem numina poscunt,
-
- ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
-
- hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
- 515
- Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
-
- militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
-
- adsuescat primis et te miretur ab annis.
-
- Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
-
- lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.'
-
-
- 520
- Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
-
- Aeneas Anchisiades et fidus Achates
-
- multaque dura suo tristi cum corde putabant,
-
- ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
-
- Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
- 525
- cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
-
- Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
-
- Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
-
- arma inter nubem caeli regione serena
-
- per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
- 530
- Obstipuere animis alii, sed Troius heros
-
- agnovit sonitum et divae promissa parentis.
-
- Tum memorat: 'Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
-
- quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
-
- Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
- 535
- si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
-
- laturam auxilio.
-
- Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
-
- quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
-
- scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
- 540
- Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.'
-
-
-
- Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
-
- et primum Herculeis sopitas ignibus aras
-
- excitat hesternumque larem parvosque penatis
-
- laetus adit: mactant lectas de more bidentis
- 545
- Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.
-
- Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
-
- Quorum de numero qui sese in bella sequantur
-
- praestantis virtute legit; pars cetera prona
-
- fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
- 550
- nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
-
- Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
-
- ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
-
- pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
-
-
-
- Fama volat parvam subito volgata per urbem,
- 555
- ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.
-
- vota metu duplicant matres, propiusque periclo
-
- it timor, et maior Martis iam apparet imago.
-
- tum pater Evandrus dextram complexus euntis
-
- haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
- 560
- 'O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
-
- (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
-
- stravi scutorumque incendi victor acervos
-
- et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
-
- nascenti cui tris animas Feronia mater
- 565
- (horrendum dictu) dederat; terna arma movenda,
-
- ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
-
- abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
-
- non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
-
- nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
- 570
- huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset
-
- funera, tam multis viduasset civibus urbem.
-
- At vos, o superi, et divom tu maxume rector
-
- Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
-
- et patrias audite preces. Si numina vestra
- 575
- incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
-
- si visurus eum vivo et venturus in unum:
-
- vitam oro, patior quemvis durare laborem.
-
- Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
-
- nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
- 580
- dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
-
- dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
-
- complexu teneo, gravior neu nuntius auris
-
- volneret.' Haec genitor digressu dicta supremo
-
- fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.
-
-
- 585
- Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
-
- Aeneas inter primos et fidus Achates,
-
- inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
-
- in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
-
- qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
- 590
- quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
-
- extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
-
- Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
-
- pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
-
- Olli per dumos, qua proxuma meta viarum,
- 595
- armati tendunt; it clamor, et agmine facto
-
- quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
-
- Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
-
- religione patrum late sacer; undique colles
-
- inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
- 600
- Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
-
- arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
-
- qui primi finis aliquando habuere Latinos:
-
- haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
-
- castra locis, celsoque omnis de colle videri
- 605
- iam poterat legio et latis tendebat in arvis.
-
- Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
-
- succedunt fessique et equos et corpora curant.
-
-
-
- At Venus aetherios inter dea candida nimbos
-
- dona ferens aderat; natumque in valle reducta
- 610
- ut procul egelido secretum flumine vidit,
-
- talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
-
- 'En perfecta mei promissa coniugis arte
-
- munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
-
- aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:'
- 615
- Dixit et amplexus nati Cytherea petivit,
-
- arma sub adversa posuit radiantia quercu.
-
- Ille, deae donis et tanto laetus honore,
-
- expleri nequit atque oculos per singula volvit
-
- miraturque interque manus et bracchia versat
- 620
- terribilem cristis galeam flammasque vomentem
-
- fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
-
- sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes
-
- solis inardescit radiis longeque refulget;
-
- tum levis ocreas electro auroque recocto
- 625
- hastamque et clipei non enarrabile textum.
-
- Illic res Italas Romanorumque triumphos
-
- haud vatum ignarus venturique inscius aevi
-
- fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
-
- stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.
- 630
- fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
-
- procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
-
- ludere pendentis pueros et lambere matrem
-
- impavidos, illam tereti cervice reflexa
-
- mulcere alternos et corpora fingere lingua.
- 635
- Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas
-
- consessu caveae magnis circensibus actis
-
- addiderat subitoque novum consurgere bellum
-
- Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
-
- Post idem inter se posito certamine reges
- 640
- armati Iovis ante aram paterasque tenentes
-
- stabant et caesa iungebant foedera porca.
-
- Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
-
- distulerant, at tu dictis, Albane, maneres,
-
- raptabatque viri mendacis viscera Tullus
- 645
- per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
-
- Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
-
- accipere ingentique urbem obsidione premebat:
-
- Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
-
- Illum indignanti similem similemque minanti
- 650
- aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles
-
- et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
-
- In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
-
- stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
-
- Romuleoque recens horrebat regia culmo.
- 655
- Atque hic auratis volitans argenteus anser
-
- porticibus Gallos in limine adesse canebat.
-
- Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
-
- defensi tenebris et dono noctis opacae:
-
- aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
- 660
- virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
-
- auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
-
- gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
-
- Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
-
- lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
- 665
- extuderat, castae ducebant sacra per urbem
-
- pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
-
- Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
-
- et scelerum poenas et te, Catilina, minaci
-
- pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
- 670
- secretosque pios, his dantem iura Catonem.
-
- Haec inter tumidi late maris ibat imago
-
- aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
-
- et circum argento clari delphines in orbem
-
- aequora verrebant caudis aestumque secabant.
- 675
- In medio classis aeratas, Actia bella,
-
- cernere erat, totumque instructo Marte videres
-
- fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
-
- Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
-
- cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
- 680
- stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
-
- laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
-
- Parte alia ventis et dis Agrippa secundis
-
- arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,
-
- tempora navali fulgent rostrata corona.
- 685
- Hinc ope barbarica variisque Antonius armis,
-
- victor ab Aurorae populis et litore rubro,
-
- Aegyptum viresque Orientis et ultima secum
-
- Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
-
- Una omnes ruere, ac totum spumare reductis
- 690
- convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
-
- alta petunt: pelago credas innare revolsas
-
- Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
-
- tanta mole viri turritis puppibus instant.
-
- stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
- 695
- spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.
-
- Regina in mediis patrio vocat agmina sistro
-
- necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
-
- omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
-
- contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
- 700
- tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors
-
- caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
-
- et scissa gaudens vadit Discordia palla,
-
- quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
-
- Actius haec cernens arcum tendebat Apollo
- 705
- desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
-
- omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
-
- Ipsa videbatur ventis regina vocatis
-
- vela dare et laxos iam iamque inmittere funis.
-
- Illam inter caedes pallentem morte futura
- 710
- fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri,
-
- contra autem magno maerentem corpore Nilum
-
- pandentemque sinus et tota veste vocantem
-
- caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
-
- At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
- 715
- moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,
-
- maxuma tercentum totam delubra per urbem.
-
- Laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
-
- omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
-
- ante aras terram caesi stravere iuvenci.
- 720
- Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi,
-
- dona recognoscit populorum aptatque superbis
-
- postibus; incedunt victae longo ordine gentes,
-
- quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.
-
- Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
- 725
- hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
-
- finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
-
- extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
-
- indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
-
-
-
- Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
- 730
- miratur rerumque ignarus imagine gaudet,
-
- attollens umero famamque et fata nepotum.