P. Vergili Maronis Ecloga Decima
- Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
- pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
- carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
- Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
- 5
- Doris amara suam non intermisceat undam;
- incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
- dum tenera attondent simae uirgulta capellae.
- Non canimus surdis: respondent omnia siluae.
- Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae
- 10
- Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
- Nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi
- ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
- Illum etiam lauri, etiam fleuere myricae;
- pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
- 15
- Maenalus et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.
- Stant et oues circum (nostri nec paenitet illas,
- nec te paeniteat pecoris, diuine poeta:
- et formosus ouis ad flumina pauit Adonis);
- uenit et upilio; tardi uenere subulci;
- 20
- uuidus hiberna uenit de glande Menalcas.
- Omnes "Vnde amor iste" rogant "tibi?" Venit Apollo:
- "Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris
- perque niues alium perque horrida castra secuta est."
- Venit et agresti capitis Siluanus honore,
- 25
- florentis ferulas et grandia lilia quassans.
- Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi
- sanguineis ebuli bacis minioque rubentem:
- "Ecquis erit modus?" inquit "Amor non talia curat,
- nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis
- 30
- nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae."
- Tristis at ille: "Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
- montibus haec uestris, soli cantare periti
- Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
- uestra meos olim si fistula dicat amores!
- 35
- Atque utinam ex uobis unus uestrisque fuissem
- aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!
- Certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas,
- seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
- et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra),
- 40
- mecum inter salices lenta sub uite iaceret:
- serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
- "Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori;
- hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo.
- Nunc insanus amor duri me Martis in armis
- 45
- tela inter media atque aduersos detinet hostis.
- Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
- Alpinas, a, dura, niues et frigora Rheni
- me sine sola uides. A, te ne frigora laedant!
- a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
- 50
- Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu
- carmina pastoris Siculi modulabor auena.
- Certum est in siluis inter spelaea ferarum
- malle pati tenerisque meos incidere Amores
- arboribus: crescent illae, crescetis, Amores.
- 55
- Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
- aut acris uenabor apros; non me ulla uetabunt
- frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
- Iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis
- ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
- 60
- spicula; tamquam haec sit nostri medicina furoris,
- aut deus ille malis hominum mitescere discat!
- Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis
- ipsa placent; ipsae rursus concedite, siluae.
- Non illum nostri possunt mutare labores,
- 65
- nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
- Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae,
- nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
- Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri.
- Omnia uincit Amor: et nos cedamus Amori."
- 70
- Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam,
- dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
- Pierides: uos haec facietis maxima Gallo,
- Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
- quantum uere nouo uiridis se subicit alnus.
- 75
- Surgamus: solet esse grauis cantantibus umbra,
- iuniperi grauis umbra; nocent et frugibus umbrae.
- Ite domum saturae, uenit Hesperus, ite, capellae.