P. Vergili Maronis Ecloga Secunda
- Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
- delicias domini, nec quid speraret habebat.
- tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
- adsidue veniebat. ibi haec incondita solus
- 5
- montibus et silvis studio iactabat inani;
- 'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
- nil nostri miserere? mori me denique cogis?
- nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,
- nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
- 10
- Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
- alia serpyllumque herbas contundit olentis.
- at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
- sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
- nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras
- 15
- atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
- quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
- o formose puer, nimium ne crede colori;
- alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
- Despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi,
- 20
- quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
- mille meae Siculis errant in montibus agnae;
- lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
- canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
- Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
- 25
- nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi,
- cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnin
- iudice te metuam, si numquam fallit imago.
- O tantum libeat mecum tibi sordida rura
- atque humilis habitare casas et figere cervos
- 30
- haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
- mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
- Pan primum calamos cera coniungere pluris
- instituit, Pan curat ovis oviumque magistros;
- nec te paeniteat calamo trivisse labellum.
- 35
- haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
- est mihi disparibus septem compacta cicutis
- fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
- et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum';
- dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
- 40
- praeterea duo - nec tuta mihi valle reperti -
- capreoli sparsis etiam nunc pellibus albo,
- bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
- iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
- et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
- 45
- Huc ades, o formose puer, tibi lilia plenis
- ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
- pallentis violas et summa papavera carpens,
- narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
- tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
- 50
- mollia luteola pingit vaccinia caltha.
- ipse ego cana legam tenera lanugine mala
- castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
- addam cerea pruna - honos erit huic quoque pomo -
- et vos, o lauri, carpam et te, proxime myrte,
- 55
- sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis
- nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
- heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum
- perditus et liquidis inmissi fontibus apros.
- 60
- Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas
- Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
- ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
- torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
- florentem cytisum sequitur lasciva capella,
- 65
- te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.
- Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci
- et sol crescentis decedens duplicat umbras.
- me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
- a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
- 70
- semiputata tibi frondosa vitis in ulmo.
- quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
- viminibus mollique paras detexere iunco?
- invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.'