P. Vergili Maronis Ecloga Sexta
- Prima Syracosio dignata est ludere uersu
- nostra, neque erubuit siluas habitare, Thalia.
- Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
- uellit, et admonuit: "Pastorem, Tityre, pinguis
- 5
- pascere oportet ouis, deductum dicere carmen."
- Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
- Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
- agrestem tenui meditabor harundine musam.
- Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
- 10
- captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
- te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
- quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
- Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
- Silenum pueri somno uidere iacentem,
- 15
- inflatum hesterno uenas, ut semper, Iaccho;
- serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
- et grauis attrita pendebat cantharus ansa.
- Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
- luserat) iniciunt ipsis ex uincula sertis.
- 20
- Addit se sociam timidisque superuenit Aegle.
- Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque uidenti
- sanguineis frontem moris et tempora pingit.
- Ille dolum ridens: "Quo uincula nectitis?" inquit.
- "Soluite me, pueri; satis est potuisse uideri.
- 25
- Carmina quae uoltis cognoscite; carmina uobis,
- huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.
- Tum uero in numerum Faunosque ferasque uideres
- ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
- Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
- 30
- nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
- Namque canebat uti magnum per inane coacta
- semina terrarumque animaeque marisque fuissent
- et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
- omnia, et ipse tener mundi concreuerit orbis;
- 35
- tum durare solum et discludere Nerea ponto
- coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
- iamque nouom terrae stupeant lucescere solem,
- altius atque cadant submotis nubibus imbres,
- incipiant siluae cum primum surgere, cumque
- 40
- rara per ignaros errent animalia montis.
- Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
- Caucasiasque refert uolucris, furtumque Promethei.
- His adiungit Hylan nautae quo fonte relictum
- clamassent, ut litus Hyla, Hyla, omne sonaret;
- 45
- et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
- Pasiphaen niuei solatur amore iuuenci.
- A! uirgo infelix, quae te dementia cepit!
- Proetides implerunt falsis mugitibus agros;
- at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta
- 50
- concubitus, quamuis collo timuisset aratrum,
- et saepe in leui quaesisset cornua fronte.
- A! uirgo infelix, tu nunc in montibus erras:
- ille, latus niueum molli fultus hyacintho,
- ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
- 55
- aut aliquam in magno sequitur grege. "Claudite Nymphae,
- Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
- si qua forte ferant oculis sese obuia nostris
- errabunda bouis uestigia: forsitan illum
- aut herba captum uiridi aut armenta secutum
- 60
- perducant aliquae stabula ad Cortynia uaccae."
- Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
- tum Phaethontiadas musco circundat amarae
- corticis, atque solo proceras erigit alnos.
- Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
- 65
- Aonas in montis ut duxerit una sororum,
- utque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
- ut Linus haec illi diuino carmine pastor,
- floribus atque apio crinis ornatus amaro,
- dixerit: "Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
- 70
- Ascraeo quos ante seni; quibus ille solebat
- cantando rigidas deducere montibus ornos.
- His tibi Grynei nemoris dicatur origo,
- ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo."
- Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
- 75
- candida succinctam latrantibus inguina monstris
- Dulichias uexasse rates, et gurgite in alto,
- a, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
- aut ut mutatos Terei narrauerit artus,
- quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
- 80
- quo cursu deserta petiuerit, et quibus ante
- infelix sua tecta super uolitauerit alis?
- Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
- audiit Eurotas iussitque ediscere laurus,
- ille canit (pulsae referunt ad sidera ualles),
- 85
- cogere donec ouis stabulis numerumque referre
- iussit et inuito processit Vesper Olympo.