P. Vergili Maronis Georgicon Liber Tertius




Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum
5
aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos
Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,
acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim
tollere humo victorque virum volitare per ora.
10
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;
primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,
et viridi in campo templum de marmore ponam
propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat
15
Mincius et tenera praetexit arundine ripas.
In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
20
cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas
ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,
vel scaena ut versis discedat frontibus utque
25
purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,
atque hic undantem bello magnumque fluentem
Nilum ac navali surgentis aere columnas.
30
Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten
fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,
et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea
bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
35
Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis
nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
Invidia infelix Furias amnemque severum
Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis
immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
40
Interea Dryadum silvas saltusque sequamur
intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
Te sine nil altum mens incohat; en age segnis
rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum
45
et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas
Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
50
pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,
corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae
forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
et crurum tenus a mento palearia pendent;
tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
55
pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
aut iuga detractans interdumque aspera cornu
et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,
et gradiens ima verrit vestigia cauda,
60
Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos
desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
65
atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
70
semper enim refice ac, ne post amissa requiras,
ante veni et subolem armento sortire quotannis.

Nec non et pecori est idem dilectus equino.
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
75
Continuo pecoris generosi pullus in arvis
altius ingreditur et mollia crura reponit;
primus et ire viam et fluvios temptare minaces
audet et ignoto sese committere ponti
nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix
80
argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
spadices glaucique, color deterrimus albis
et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere
stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
85
collectumque premens volvit sub naribus ignem.
Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
at duplex agitur per lumbos spina, cavatque
tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
90
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
Talis et ipse iubam cervice effundit equina
coniugis adventu pernix Saturnus et altum
Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

95
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
100
incassum furit. Ergo animos aevumque notabis
praecipue; hinc alias artis prolemque parentum
et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
Nonne vides, cum praecipiti certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus,
105
cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto
et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
iamque humiles, iamque elati sublime videntur
aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
110
nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae
tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
iungere equos rapidusque rotis insistere victor
115
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.
Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri
exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,
120
quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis
et patriam Epirum referat fortisque Mycenas
Neptunique ipsa deducat origine gentem.

His animadversis instant sub tempus et omnis
impendunt curas denso distendere pingui,
125
quem legere ducem et pecori dixere maritum;
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori
invalidique patrum referant ieiunia nati.
Ipsa autem macie tenuant armenta volentes,
130
atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas
sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,
cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum
surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.
135
Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus
sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,
sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.

Rursus cura patrum cadere et succedere matrum
incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant,
140
non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,
non saltu superare viam sit passus et acri
carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.
Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum
flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,
145
speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem
plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
150
diffugiunt armenta; furit mugitibus aether
concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.
Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras
Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,
155
arcebis gravido pecori, armentaque pasces
sole recens orto aut noctem ducentibus astris.

Post partum cura in vitulos traducitur omnis,
continuoque notas et nomina gentis inurunt
et quos aut pecori malint submittere habendo
160
aut aris servare sacros aut scindere terram
et campum horrentem fractis invertere glaebis.
Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,
iam vitulos hortare viamque insiste domandi,
165
dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
Ac primum laxos tenui de vimine circlos
cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla
servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
iunge pares et coge gradum conferre iuvencos;
170
atque illis iam saepe rotae ducantur inanes
per terram et summo vestigia pulvere signent;
post valido nitens sub pondere faginus axis
instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes.
Interea pubi indomitae non gramina tantum
175
nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,
sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,
sed tota in dulcis consument ubera natos.

Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,
180
aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae
et Iovis in luco currus agitare volantis:
primus equi labor est, animos atque arma videre
bellantum lituosque pati tractuque gementem
ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;
185
tum magis atque magis blandis gaudere magistri
laudibus et plausae sonitum cervicis amare.
Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris
audeat, inque vicem det mollibus ora capistris
invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
190
At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,
carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare
compositis sinuetque alterna volumina crurum
sitque laboranti similis; tum cursibus auras,
tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis
195
aequora vix summa vestigia ponat harena;
qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt
nubila: tum segetes altae campique natantes
lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem
200
dant silvae longique urgent ad litora fluctus;
ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens
Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi
sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,
Belgica vel molli melius feret esseda collo.
205
Tum demum crassa magnum farragine corpus
crescere iam domitis sinito: namque ante domandum
ingentis tollent animos prensique negabunt
verbera lenta pati et duris parere lupatis.

Sed non ulla magis viris industria firmat,
210
quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,
sive boum sive est cui gratior usus equorum.
Atque ideo tauros procul atque in sola relegant
pascua post montem oppositum et trans flumina lata,
aut intus clausos satura ad praesepia servant.
215
Carpit enim viris paulatim uritque videndo
femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
cornibus inter se subigit decernere amantis.
Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:
220
illi alternantes multa vi proelia miscent
volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,
versaque in obnixos urguentur cornua vasto
cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus
Nec mos bellantis una stabulare, sed alter
225
victus abit longeque ignotis exulat oris,
multa gemens ignominiam plagasque superbi
victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
et stabula aspectans regnis excessit avitis.
Ergo omni cura viris exercet et inter
230
dura iacet pernix instrato saxa cubili
frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
et temptat sese atque irasci in cornua discit
arboris obnixus trunco ventosque lacessit
ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
235
Post ubi collectum robur viresque refectae
signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto
longius ex altoque sinum trahit, utque volutus
ad terras immane sonat per saxa neque ipso
240
monte minor procumbit, at ima exaestuat unda
verticibus nigramque alte subiectat harenam.

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,
et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem.
245
Tempore non alio catulorum oblita leaena
saevior erravit campis, nec funera volgo
tam multa informes ursi stragemque dedere
per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;
heu male tum Libyae solis erratur in agris.
250
Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum
corpora, si tantum notas odor attulit auras?
Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva
non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
flumina correptosque unda torquentia montis.
255
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus
et pede prosubigit terram, fricat arbore costas
atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.
Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
260
nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
aequora; nec miseri possunt revocare parentes
nec moritura super crudeli funere virgo.
Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
265
atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
270
Ascanium; superant montis et flumina tranant.
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque levis auras et saepe sine ullis
275
coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,
saxa per et scopulos et depressas convallis
diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster
nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
280
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
pastores, lentum destillat ab inguine virus,
hippomanes, quod saepe malae legere novercae
miscueruntque herbas et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
285
singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis: superat pars altera curae,
lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
290
quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem;
sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum

295
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
et multa duram stipula filicumque maniplis
sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
300
Post hinc digressus iubeo frondentia capris
arbuta sufficere et fluvios praebere recentis
et stabula a ventis hiberno opponere soli
ad medium conversa diem, cum frigidus olim
iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
305
Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,
nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
310
laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
usum in castrorum et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
315
horrentisque rubos et amantis ardua dumos:
atque ipsae memores redeunt in tecta suosque
ducunt et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis
quo minor est illis curae mortalis egestas,
320
avertes victumque feres et virgea laetus
pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura
325
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
330
currentem ilignis potare canalibus undam;
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
335
tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus
solis ad occasum, cum frigidus aëra vesper
temperat et saltus reficit iam roscida luna
litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
340
prosequar et raris habitata mapalia tectis?
Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum
armentarius Afer agit, tectumque laremque
345
armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
non secus ac patriis acer Romanus in armis
iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti
ante expectatum positis stat in agmine castris.

At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
350
turbidus et torquens flaventis Hister harenas,
quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae
aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
sed iacet aggeribus niveis informis et alto
355
terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.
Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri.
Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,
nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum
praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
360
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae
undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,
puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt
indutae caeduntque securibus umida vina
365
et totae solidam in glaciem vertere lacunae
stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non setius aëre ninguit:
intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
corpora magna boum, confertoque agmine cervi
370
torpent mole nova et summis vix cornibus extant.
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis
puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,
sed frustra oppositum trudentis pectore montem
comminus obtruncant ferro graviterque rudentis
375
caedunt et magno laeti clamore reportant.
Ipsi in defossis specubus secura sub alta
otia agunt terra congestaque robora totasque
advolvere focis ulmos ignique dedere.
Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti
380
fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis Hyperboreo septem subiecta trioni
gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro
et pecudum fulvis velatur corpora saetis.

Si tibi lanitium curae, primum aspera silva,
385
lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;
Continuoque greges villis lege mollibus albos.
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
nigra subest udo tantum cui lingua palato,
reice, ne maculis infuscet vellera pullis
390
nascentum, plenoque alium circumspice campo.
Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,
Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit
in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.

At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis
395
ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.
Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt
et salis occultum referunt in lacte saporem.
Multi iam excretos prohibent a matribus haedos
primaque ferratis praefigunt ora capistris.
400
Quod surgente die mulsere horisque diurnis,
nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,
sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;
aut parco sale contingunt hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una
405
velocis Spartae catulos acremque Molossum
pasce sero pingui. Numquam custodibus illis
nocturnum stabulis furem incursusque luporum
aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros
410
et canibus leporem, canibus venabere dammas,
saepe volutabris pulsos silvestribus apros
latratu turbabis agens montisque per altos
ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum
415
galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu
vipera delituit caelumque exterrita fugit,
aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,
pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,
420
fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,
tollentemque minas et sibila colla tumentem
deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte,
cum medii nexus extremaeque agmina caudae
solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.
425
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,
squamea convolvens sublato pectore terga
atque notis longam maculosus grandibus alvum
qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
vere madent udo terrae ac pluvialibus austris
430
stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram
improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,
exsilit in siccum et flammantia lumina torquens
saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
435
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos
neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
cum positis novus exuviis nitidusque iuventa
volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens
arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

440
Morborum quoque te causas et signa docebo.
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
altius ad vivum persedit et horrida cano
bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
445
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
perfundunt, udisque aries in gurgite villis
mersatur missusque secundo defluit amni;
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
et spumas miscent argenti et sulfura viva
450
Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
455
dum medicas adhibere manus ad volnera pastor
abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
cum furit atque artus depascitur arida febris,
profuit incensos aestus avertere et inter
460
ima ferire pedis salientem sanguine venam,
Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;
cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum
et lac concretum cum sanguine potat equino.
Quam procul aut molli succedere saepius umbrae
465
videris aut summas carpentem ignavius herbas
extremamque sequi aut medio procumbere campo
pascentem et serae solam decedere nocti:
continuo culpam ferro compesce, prius quam
dira per incautum serpant contagia volgus.
470
Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,
quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi
corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,
spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis
475
castella in tumulis et Iapydis arva Timavi
nunc quoque post tanto videat desertaque regna
pastorum et longe saltus lateque vacantis.

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
tempestas totoque autumni incanduit aestu
480
et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,
corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis
omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
485
ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram
lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
inter cunctantis cecidit moribunda ministros.
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos
490
inde neque impositis ardent altaria fibris
nec responsa potest consultus reddere vates,
ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri
summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis
495
et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros
tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae
victor equus fontisque avertitur et pede terram
500
crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem
sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus;
sin in processu coepit crudescere morbus,
505
tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
ilia singultu tendunt, it naribus ater
sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
Profuit inserto latices infundere cornu
510
Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,
di meliora piis erroremque hostibus illum,
discissos nudis laniabant dentibus artus.
515
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
extremosque ciet gemitus. It tristis arator
maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
atque opere in medio defixa relinquit aratra.
520
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
prata movere animum, non qui per saxa volutus
purior electro campum petit amnis; at ima
solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis
ad terramque fluit devexo pondere cervix.
525
Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras
invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi
munera, non illis epulae nocuere repostae:
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
530
flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
imparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
535
unguibus infodiunt fruges montisque per altos
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum
nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
cura domat; timidi dammae cervique fugaces
540
nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Iam maris immensi prolem et genus omne natantum
litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
Interit et curvis frustra defensa latebris
545
vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aër avibus non aequus et illae
praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
Praeterea iam nec mutari pabula refert
artes nocent quaesitaeque; cessere magistri
550
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
inque dies avidum surgens caput altius effert:
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
555
arentesque sonant ripae collesque supini:
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo
donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam
560
aut undis abolere potest aut vincere flamma;
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
vellera nec telas possunt attingere putris;
verum etiam invisos si quis temptarat amictus,
ardentes papulae atque immundus olentia sudor
565
membra sequebatur nec longo deinde moranti
tempore contactos artus sacer ignis edebat.